Immagini della pagina
PDF
ePub

APPENDIX II.

M. TULLII CICERONIS

ORATIO PRO M. MARCELLO,

IN SENATU AD C. CAESAREM.

I. 1. DIUTURNI silentii, Patres conscripti, quo eram his 1temporibus usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim verecundia, finem hodiernus dies attulit, idemque initium quae vellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. Tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam inau- 5 ditamque clementiam, tantum in summa potestate omnium 3rerum modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene divinam tacitus praeterire nullo modo possum. 2. M. enim Marcello vobis, Patres conscripti, reique publicae reddito, non illius solum, sed etiam meam vocem et auctoritatem et vo- 10 bis et rei publicae conservatam ac restitutam puto. Dolebam enim, Patres conscripti, et vehementer angebar virum talem, quum in eadem causa, in qua ego, fuisset, non in eadem esse fortuna; nec mihi persuadere poteram nec fas esse ducebam versari me in nostro vetere curriculo, illo aemulo atque imi- 15 tatore studiorum ac laborum meorum quasi quodam socio a me et comite distracto. Ergo et mihi meae pristinae vitae consuetudinem, C. Caesar, interclusam aperuisti et his omnibus ad bene de omni re publica sperandum quasi signum aliquod sustulisti. 3. Intellectum est enim mihi quidem in multis 20. et maxime in me ipso, sed paulo ante omnibus, quum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti, commemoratis praesertim 'offensionibus, te auctoritatem hujus ordinis dignitatemque rei publicae tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre. Ille quidem fructum omnis ante actae vitae 25

hodierno die maximum cepit, quum summo consensu senatus tum [praeterea] judicio tuo gravissimo et maximo. Ex quo profecto intelligis, quanta in dato beneficio sit laus, quum in accepto sit tanta gloria. Est vero fortunatus ille, cujus ex 5 salute non minor paene ad omnes, quam ad illum ventura sit, laetitia pervenerit: 4. quod quidem ei merito atque optimo jure contigit. Quis enim est illo, aut nobilitate aut probitate aut optimarum artium studio aut innocentia aut ullo laudis genere praestantior?

10 II. 'Nullius tantum flumen est ingenii, nulla dicendi aut

scribendi tanta vis, tanta copia, quae non dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. Tamen affirmo, et hoc pace dicam tua, nullam in his laudem esse ampliorem quam eam, quam hodierno die consecutus es. 5. Soleo saepe 15 ante oculos ponere *idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnes nostrorum imperatorum, omnes exterarum gentium potentissimorumque populorum, omnes clarissimorum regum res gestas cum tuis nec contentionum magnitudine nee numero proeliorum nec varietate regionum nec celeritate 20 conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri; nee vero "disjunctissimas terras citius, passibus cujusquam potuisse 'peragrari, quam tuis non dicam cursibus, sed victoriis lustratae sunt. 6. Quae quidem ego nisi tam magna esse fatear, ut ea vix cujusquam mens aut cogitatio capere possit, 25 amens sim; sed tamen sunt alia majora. Nam bellicas laudes solent quidam extenuare verbis easque detrahere ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint imperatorum. Et certe in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum juvant; maximam 30 vero partem quasi suo jure fortuna sibi vindicat et, quidquid prospere gestum est, id paene omne ducit suum, 7. At vero hujus gloriae, C. Caesar, quam es paulo ante adeptus, socium habes neminem: totum hoc, quantumcunque est, quod certe maximum est, totum est, inquam, tuum. Nihil sibi ex ista 35 laude centurio, nihil 10 praefectus, nihil cohors, nihil turma decerpit: quin etiam illa ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius societatem gloriae se non offert: tibi cedit,

« IndietroContinua »