Immagini della pagina
PDF
ePub

Graecorum Koáž referam: spectat potius ad voces varias animantium et ita supplendum est: Ranarum (scil. est) coaxare.

In Plauti Poenulo V 5,18 [1297] vocabulum usu venit, quod praeterea nusquam, congeminatio: quid hoc est conduplicationis? quae haec est congeminatio? Sed ut fere fit vulgaris linguae usus idem suppeditat: cf. ineditam codicis Palatini 17732 glossam: anadiplosis : congeminatio dictionis.

Cod. Christinae Reginae lat. 1048 saec. X: celebratus : uiduatus. De participio caelibare verbi, quod a caelebs voca198 bulo derivatum sit, cum cogitari nequeat intellege caelibatus

et viduatus substantiva quartae. Viduatus adhuc tamquam άπαξ ειρημένον e Tertulliano enotant lexicographi. Interpretamentum minus aptum, sed cave corrigas. – In eodem codice habes: cretio : certus dicrum numerus, quod ad morbi accessionem creticam = criticam, h. e. ad kpíciv spectat.

Cod. Vaticanus latinus 5141 saec. XIII glossarium continet ex Papia pendens. Ibi glossam repperi hanc: furfur : crusca vel remula, unde versus: "fur simplex latro, fur duplex fit cibus apro'. Excripsi autem ob versiculum istum elegans medii aevi lusitationum poeticarum exemplum. Semula = Simila corrigendum esse pro remula facile patet.

Satis curiosa est codicum quorundam aut in Monte Cassini etiamnunc servatorum aut ex eodem aliorsum delatorum memoria, quam in libris optimis (Vatic. 1469', Casin. 218) talem repperi: Cludidenus : imperitus, cum turbati codices cludendinus imperitus (Vat. 14684) et cludidemus vel cludidenius (utrumque legi potest in Casin. 90) exhibeant. Proficiscendum esse apparet a cludidenus scriptura. Quam quidem corruptelam ut emendasse mihi non videor, ita aliquid certe excogitasse quod intellegi possit: Eluci plenus : imperitus, quocum cf. quae Gellius scripsit N. A. XVI, 12, 3 chicus ... tarditas quaedam animi et stupor. Audaciuscula mutatio si cui minus placuerit non obloquar: meliorem tamen rogo ut proferat.1

C. Iulio Caesari futuram caedem evidentibus prodigiis denuntiatam esse Suetonius narrat in eiusdem vita c. 81.

(1) Cluvienus coll. Iuv. I 80 O. Ribbeck Mus. Rhen. vol. 39 (a. 1884) p. 315.]

Quo in numero fuit etiam illud, quod 'pridie Idus Martias avem regaliolum, cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferentem, volucres varii generis ex proximo nemore persecutae ibidem discerpserunt'. Regaliolus avis praeterea nusquam videtur commemorari et fuerụnt qui dubitarent, quodnam id genus volucris esset. Exstat autem glossa bilinguis, qua plane de ea re docemur, sic tradita illa in cod. Palatino 1773?: basiaycof : regariolus, cuius lemma esse debet Bacılíckoc: y lectum pro is, f pros, A pro A. Cf. Excerpta p. 257, 17 Vulc.: regaliolus : Bacılíckoc et Philoxenum p. 183, 44 regausolus : Bacilíckoc opvúdiov; ubi regariolus vel regaliolus restituendum. Nam illam quoque formam quae est per r pro 1 littera probam duco et ita explico, ut a regarius (rex, regarius ut grex, gregarius) finxerint regariolus, ut a commentarius vocabulo commentariolus. Nihili autem si quid video regauiliolus (Philox. 183, 43 regauiliolus : chívvoc), ubi ui dittographia natum eicio (comprobat emendationem, ut postea vidi, Dositheanorum cod. a me collatus Amplonianus in capite XVI haec exhibens: spinnus : regaliolus), et 199 reguliosus. Quam ultimam posui formam eam hausi e Cyrilli p. 408, 48 glossa: Bacılıkóc: reguliosus, regius, regalis imperialis principalis regillus regulus. Ibi multo rectius collocare videtur cod. Escorialensis E I, 12 a me repertus: reguliosus, regillus, regulus, regius et quae secuntur. In unam enim contractas esse puto has duas glossas:

Bacılíckoc : regaliolus, regillus, regulus

Bacılıkóc : regius, regalis, imperialis, principalis.

Unde illud quoque discimus, aviculam illam etiam regillum et regulum appellatam esse. Atque regulus avis affertur in illo carmine, quod voces varias avium complectitur (Anthol. lat. ed. Riese 762, 43 sq.):

regulus atque merops et rubro pectore progne

consimili modulo zinzilulare sciunt. Verum non vidisse Vulcanium Notarum p. 59, 30, 31. 77, 40 (sive Scaliger is fuit) regaviolus et Salmasium ad scriptores hist. Aug. p. 301 reguleolus restituentes ex supra

allatis apparet.

2.

E codice Cassinensi 4395 exquisitiores nonnullas excerpsi glossas, satis corruptas illas. Quo in numero sunt: bichinium; quasi bicellium duas habentes cellulas, scr. biclinium ... habens; carissa : paba, scr, vafra collato Prodromo p. 304 sqq.; Spetria: Italia scr. Speria Esperia = Hesperia; solidare : mismare scr. firmare, non munire, quod facile conieceris; questuri : mercennarii scr. quaestuarii; trotinare : prouocare scr. trutinare: probare; üenulus : betranus scr. vernulus : veranus (= vernus, vernalis); tuster : custus fortasse tutor : custos; clupeum : ubi imaginem proponuntur scr. imagines: ita alia glossaria, ubi minus recte ponuntur vel opponuntur; deliciat : probat (gl. faa' deligat) scr. delicat, quod ad explicandum magis sane quadret explanat (cf. Brixium ad Mil. v. 844) vel purgat; duas has glossas: grumat : diri et git : equat in unam sic contrahe grumat : dirigit, aequat: grumandi verbum (grumare : dirigere iam Prodr. p. 118 edidi: eidem glossae in fine adicit aequare glossarium 'aa') a gruma vel groma (ypữua), unde gromatici appellati, derivatum est; gilbus : inter album et nigrum medium color scr. medius; cytrum : proxima scr. cituma; blattet : perstupit et liquatur scr. blatit : perstupide loquitur (ita inter

pretamentum in glossis asbestos'); Berentia : mater deorum 200 scr. Berecyntia; barcus : stultus, sine lingua cf. Bücheler Mus.

Rhen. t. 35 (a. 1880) p. 70 sq.; l'occa : libritta, quamquam alibi explicatur labrosa, hic tamen labrata scribo: brochus : Ó TÒ ởvw xeiloc wdnkúc Philoxenus p. 31, 32; callephe : scire, intellegere: nihil aliud subesse puto nisi tritum vocabulum quod est callere; infataces : infructuose scr. inferaces: infructuosae, quamquam defendi potest quod in aliis legitur glossis infetaces; fetax = fetosus cogitari potest a fetandi verbo derivatum esse sicut pugnax a pugnandi; miscellaneum : comestibili multi, puto, ita corrigent ut vel m.: comestibile vel miscellanca : comestibilia scribant collato Iuvenalis XI, 20 versu sic veniunt et miscellanea ludi, ubi scholion ‘miscellanea cibus gladiatorum’; at errant toto caelo, cf. ‘asbestos' miscelaneum : commisticium, qua duce scribe commistibile, nisi forte ipsum illud commisticium.

Difficilius autem emendaveris has ex eodem fonte petitas:

diernis : turpes, cui similes dierme : turpis ('a a'), dierme :

turpe et dierni : turpes (Vat. 14684).

Num [as]chemus : turpis? Cf. ascemo (h. e. åcxńuwv): inonestus cod. Ambros. B 31 sup.

effetanda : disputanda (item glossae 'asbestos’; Vat. 14684; glossae 'aa' effitanda inter effu-): cogitavi de effecanda : despumanda, quoniam eretanda : depurganda et eructanda : desmitanda omni probabilitate destituta sint.

uilis : custodis aut vilici : custodis (vel custodes), aut, quod minus probabile, uilicas : custodis est; cf. alias glossas Cassi

nenses:

vilicus : rusticus custos (custus cod.)
vilicus : villae custos (uille cod.)
vilicus : custos agurialis (al. cod. agoralis: conicio agralis)

vilicare : villae praeesse.
Ceterum nusquam repperi duplicem l.

effica : adaperire (effeta glossae ‘asbestos' quod non dubito quin verum sit, cum in interpretamento latere videatur pariendi vocabulum).

circie: radia solis (fort. Circe : filia Solis, quamquam mira sane est triti vocabuli corruptela et parum congruit quod Ambros. B 31 sup. circiae radius solis exhibet; radii Vat. 14681).

catmea : uictorie non bone (item gl. ‘asbestos’, nisi quod victoriae . . . bonae).

in fastis : in ore posita: eadem in ‘asbestos' sic scripta infastis : in honore positis, in Vat. 14681 sic infascibus : in honore positis, unde restituo in fastigio : in honore posita, nisi

in honore forte sic potius natam esse glossam putaveris: in fastigio posita = in fastigio posita : in honore. Praetuli autem posita ideo, quod positis videtur infastis lemmati assimilatum esse. 201 Vaticani 14681 in fascibus, si recte conieci, emendatori illi tribuendum, qui permulta eius glossarii glossemata inale correxit.

infulsor : peruasor (prior s in ras.): item (s non in ras.

est) ‘asbestos’, Vat. 1468' (qui infulfor), quod contra Casin. 90 infultor : inperuasor. Facilis est emendatio persuasor, neque tamen lemma excogitavi quod huic interpretamento congruat.

3.
Cod. Ambrosianus B 31 sup. saec. IX:

coibet : conpescit continet aut adquiescit

coibentia : conclusio. Cogitari sane potest, exstitisse vocem vulgarem cohibentia, quales formas popularis loquelae proprias fuisse scimus: ut conferentia = collatio, al., ita cohibentia = cohibitio. At minus facilis explicatio est interpretamenti, pro quo refrenatio vel simile quid exspectaveris. Iam cum in glossa quae praecedit sic emendanda esse pateat quae contaminata sunt:

coibet : conpescit, continet

conibet : adquiescit nemo dubitat quin recte scribatur:

conibentia : consensio. Fidem auget idem glossarium alio loco haec exhibens:

conibentia : conspiratio uel consensio

conibentibus : fabentibus, consentientibus. Ceterum vix est quod moneam in glossis meis non tradi nisi formas simplici n littera insignes.

In eodem Ambrosiano exstat: condiarium : domus stipendii. Cuius glossae vocabula si quid video omnia corrupta sunt. Conicio congiarium : donum, stipendium.

Idem glossarium: Herodes : sanguinum. Scr. vel herudo = hirudo) sanguisuga, vel herudines (sive hirudinis) sanguisugae. Idem pp : Ppetuo, ubi o puto esse = us et scribo perpes : perpetuus. Idem rostrum : pecorum aestus hominum: differentia' est, si sic scripseris rostrum pecorum est, os hominum. Idem satio : sementis uel messis sed declinatur sicut navis. Lemma quamquam cum glossarum ordine congruit

(antecedit enim satum, sequitur satius), olim tamen secundo, 202 sementis interpretamentum contra primo loco positum fuisse

apparet; nihil enim ad rem adnotatiuncula ista quae est de

« IndietroContinua »