Immagini della pagina
PDF
ePub

239

XIII.

IN LVCILI SATVRARVM FRAGMENTA CONIECTANEA.1

1. Lucili libri XXVIII fragmentum XXXI (vers. 44) apud Nonium p. 365, 33 sic est traditum: nec parvo catullo pretio', quae codicum memoria dici nequit quam varias procrearit virorum doctorum coniecturas. Etenim aut sic discriminarunt litteras illas nec paruocat ullo pretio hine Ianus Dousa: nec provocat ullo me pretio, quocum facit Gerlachius 2: nec provocat ullo pretio'; aut hoc modo: 'nec paruo catullo pretio', unde natae coniecturae Ios. Merceri nec paruo catullio pretio uel nec paruo catillo3 pretio' et Luc. Muelleri, qui in ipsam fragmentorum seriem recepit alterum illud Mercerianum nec paruo catillo pretio', in adnotatione vero critica de hac fragmenti forma cogitavit: 'nec parvo catulum pretio _'. Mihi quidem exquisitius aliquod videtur latere vocabulum. Namque cum admodum simile sit veri, ad eandem hunc versum spectare rem ad quam v. 43, ubi de cibicida quodam agitur: 'piscium magnam atque altilium vim interfecisti. at nego' noluerim cum Luc. Muellero ad iambos transire (nec páruo catulum prétio U _), sed illius versus et metrum et sententiam amplexus una 'c' litterula in 's' mutata sic potius scripserim: 'nec paruo satullo pretio . . . Quod secutum sit 'satullo' verbum obiectum nescimus; suppleverit fortasse quispiam tale quid:

Néc paruo satúllo pretio [véntris rabiosám famem.]

[1) Commentationes philologae in honorem Georgii Curtii editae (Leipzig 1874) S. 239.]

2) Gerlachii iudicium in nota prolatum utrumvis ferri potest: et parvo catulio pretio et nec provocat ullo pretio' caret iudicio.

3) Cfr. Lucil. inc. 50: hunc pontes Tiberinu' duo inter captu' catillo'. [Cf. Prodr. p. 320 sq.]

Satullandi verbo a 'satullus' adiectivo1 derivato Varro 240 usus est in saturis Menippeis loco apud Nonium p. 171, 14 seruato 'Satullem pro saturem. Varro πeрì aiрéсeшv: περὶ αἱρέσεων: neque in puluere mitico coquam carnem, quibus satulem corpora ac famem ventris' quem Scaliger Coniectaneorum p. 40 sic emendavit:

Neque ín polubro mýstico coquám cárnes,

Quibús satullem córpora ac famém véntris.

Idem verbum fortasse ex Nonio desumptum

[ocr errors]

habes

in Onomastico Vocum Latino-Graecarum' ad calcem Thesauri Vulcaniani edito p. 135: Satullo: xoptάZw'. [Cf. p. 125.] 2. Itineris Siculi praeclare a Lucilio in libro tertio descripti perlepidum fragmentum hoc est apud Gellium XVI 9, 6 servatum (III 11–14 apud Luc. Muellerum):

Verum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt,
Susque haec deque fuere, inquam, omnia, ludu' iocusque;
Illud opus durum, ut Setinum accessimu' finem:
Аiɣílinо montes, Aetnae omnes, asperi Athones.

In extremo versu meum si sequeris sensum miserum in modum languet illud Aetnae omnes' collatum cum his quae in eodem versu habes vocabulorum paribus: 'aiɣídıñoi montes' et 'asperi Athones'. Cui loco aptius puto nihil cogitari potest quam vocabulum montem confragosum ac salebrosum significans; en habes: ocres'. Apud Festum enim p. 181 a 17 haec exstat glossa: 'Ocrem antiqui, ut Ateius Philologus in libro Glossematorum refert, montem confragosum vocabant, ut apud Livium3: "Sed qui sunt hi, qui 241

1) Praeter Varronis locum de re rustica II 2, 15 ut agni satulli fiant lacte', quem solum norunt lexicographi cfr. Excerpta ex vet. lex. graecolat.' in Bonaventurae Vulcanii Thesauro utriusque linguae (Lugduni Batavorum a. 1600) p. 342, 2 Satullus sum: Kekópecμaι', unde hausit Carolus Labbaeus (Cyrilli Philoxeni aliorumque veterum glossaria . . . Lutetiae Parisiorum a. 1679) p. 104d: кeкópεcuai : satullus sum'. [Cf. Buechelerus in Wölfflini archio I fasc. II p. 103.] 2) Cfr. Varronis Saturarum Menippearum reliquias ed. Alexand. Riese p. 192, 1.

3) Apud Ribbeckium2 ex incertis Livi tragoediis fragmenta II. III. IV. V. p. 5.

[ocr errors]

ascendunt altum ocrim?" et "celsosque ocris arvaque putria, et mare magnum" [et] "namque Taenari celsos ocris" et haut ut quem Chiro in Pelio docuit ocri". Ceterum cfr. de hac voce, quae ne Umbrorum quidem linguae deest, G. Curtium 'Grundzüge'3 p. 127, Aufrechtum et Kirchhoffium 'Monumenta ling. Umbr.' II 64, Corssenum Aussprache Vocalismus etc.'2 I 394 II 378.

In eodem versu exstat airíλinос vocabulum, de cuius forma miror quod Luc. Muellerus dubitat in commentario p. 203: aiɣíñoι non aiɣíλitεс cdd. omnes adstruunt; unde mutare non sum ausus, sicut ne Hertzius quidem; quamquam fatendum apud Graecos scriptores illius formae exemplum non iam extare'. Alio loco propediem quae mihi

huius formae minime dubiae ratio videatur esse demonstrabo. [Cf. Prodr. p. 337.]

3. Ex libris incertis fragmentum XIV hoc est: 'inguen ne existat, papulae, tama, ne bova noxit'. Cum hoc versu Luc. Muellerus1 adscriptis graecis litterulis a ẞdy tria alia fragmenta coniunxit, in quibus item morbi commemorantur: frgm. XI 'querquera consequitur capitisque dolores, infesti mihi tam quam Rhondes Icadionque', frgm. XII iactans me ut febris querquera', frgm. XIII 'haec odiosa mihi vitiligost. - num dolet? inquit'.

Mihi contra ad certum aliquem librum versus ille inguen ne existat, papulae, tama, ne bova noxit' videtur esse reuocandus. Duos enim illos morbos, tamam dico et bovam, certis grammaticorum testimoniis constat ex nimio itineris labore veteribus visa esse nasci: cfr. Festum p. 360 b 18 Tama dicitur, cum labore viae sanguis in crura descendit et tumorem facit'. [Cf. Prodr. p. 312.]

[ocr errors]

Paulum Festi p. 30, 13 Boua serpens est aquatilis, quem Graeci üdpov vocant, a qua icti obturgescunt. Crurum quoque tumor viae labore collectus bova appellatur'.

1) Praeivit Dousa, qui fragmenta XI. XIV. XIII. composuit adiectis duobus versibus hisce Tum laterali' dolor certissimu' nuntiu' mortis' et Nos esse arquatos? surgamus eamus agamus' qui nunc sunt apud Luc. Muellerum magis suspect.' III et XXX 39.

2) Tertium similis morbi genus commemorat Paulus Festi p. 89, 8 'Flemina dicuntur cum ex labore viae sanguis defluit circa talos'.

Glossa ex codice quodam Amploniano a Francisco 242
Oehlero in Novorum Annalium tom. supplem. III.
(a. 1847) p. 279b 47 edita: Boa: tumor pedum
prae itinere'.1

Praeterea unusquisque scit papulas iter facientibus saepissime molestas esse: atque inguinis tumorem nimio viae labore colligi amici cuiusdam medicinae peritissimi comitas me docuit. Atqui scimus versibus nonnullis ex tertio libro servatis Lucilium eiusque amicum de itinere Siculo faciendo inter se egisse; cfr. fragmenta II et saepe quod ante | optasti, freta Messanae, Regina videbis | moenia, tum Liparas, Phacelinae templa Dianae' III 'viamque degrumabis uti castris mensor facit olim' IV bis quina octogena videbis | conmoda; tunc Capua quinquaginta atque trecenta'. Itaque quam apte verba 'inguen ne existat, papulae, tama, ne bova noxit' ad colloquium illud amicorum referantur, nemo iam est quin videat. Etenim ut alteri 'viam degrumanti' alter obiecisse videtur (frgm. VI) praeterea omne iter est hoc labosum atque lutosum', sic nimium eundi laborem unius diei spatio tribuenti respondisse cogitari potest:

[tale itiner mihi non arridet; namque cavendumst]
inguen ne existat, papulae, tama, ne bova noxit.

4. Libri XXVI frgm. VII vers. 9:

'Ut ego efficiam quod te inprimis cupere apisci intellego' 'efficiam' Luc. Muellerus recepit Lipsii coniecturam amplexus; e Nonii codicibus haec apud illum habes enotata: 'effuciam L 1 m. 1, effutiam idem 2, effugiam G'. Luce igitur clarius ad effugiam spectat codicum memoria: quaeritur iam, num haec versus forma, ut viris illis doctis visum est, mutetur necesse sit. Minime puto. In libro enim vicesimo sexto Lucilius cum amico quodam collocutus de vitae bene instituendae rationibus videtur egisse: cfr. v. 10 'hunc laborem

1) Sic enim glossam illam, quam Oehlerus exhibet talem: 'Bea: tumor pedum pro itinere' scribendam alibi ostendam. [Cf. Prodr. p. 312 et Gloss nom. p. 24, 315.]

2) Gerlachius, qui sic edidit ut ego effugiam, quod ego te inprimis cupere apisci intellego' qualem voluerit Lucilio tribuere versum nescio. [effugiam recte Lachmannus v. 542.]

243 sumas, laudem qui tibi ac fructum ferat' v. 11 'quid cavendum tibi censeres, quid vitandum maxume' v. 20 'quare hoc colerest satius quam illa studium omne hic consumere'. Atqui alii huius libri traditi sunt versus, quibus Lucili eiusque amici de nonnullis rebus sententias non modo non easdem sed plane contrarias fuisse docemur: cfr. v. 19 summis nitere opibus, at ego contra ut dissimilis siem', v. 21 'et quod tibi magno opere cordist, mihi vementer displicet'. Ad hanc sermonis partem pertinere puto versum illum:

[Inde fit]

Vt ego effugiam, quod te inprimis cupere apisci intellego. Ceterum bene contulit Ianus Gulielmius in Verisimilium (Antverpiae a. 1582 p. 50) libri II capite IX cum hoc Lucili versu Terentianum Andriae II 1, 32 (332) Nuptias ecfugere ego istas malo quam tu apiscier'.

5. Lucili versus III, 11 apud Paulum Festi p. 122 sic est traditus: 'Inde Diciarchicum (sic Guelf., Mon.; L 116: dici arthicum) populos Delumque minorem'.

Luc. Muellerus scripsit Dicarchitum' eamque ipsam formam testatur etsi non novus Pauli codex, at impressus liber codicis instar aestimandus. In calce enim Salomonis quod vocatur glossarii a. 1483 fere ex codice s. XII monasterii ss. Udalrici et Afrae Augustani ut videtur impressi inde a fol. 238 editum est glossarium, quod praeter glossas hebraicas et latinas Isidori similes ex Pauli epitoma excerpta continet', quorum scripturae bonae notae sunt eorumque quos O. Muellerus optimos' vocat codicum indoli persimiles.

Ibi fol. 270 Pauli glossa (p. 122 ed. O. Muell.) sic fere exstat: Minorem Delum Puteolos esse dixerunt, quod Delos aliquando maximum emporium fuerit totius orbis terrarum; cui successit postera Puteola, quod municipium grecum antea Dikiakchia vocitatum est. Unde Lucilius: inde Dici archi244 tum populos, Delumque minorem'. Habes Diciarchitum. De reliquis glossis ex Paulo excerptis, quae quidem cum

1) Idem vidit et difficile sane erat non videre Herm. Kettnerus in programmate Kritische Bemerkungen zu Varro und lat. Glossaren.' ed. Hal. a. 1868 inscripto p. 25-37.

« IndietroContinua »