Immagini della pagina
PDF
ePub

GLOSSAE NOMINUM

EDIDIT

GUSTAVUS LOEWE

ACCEDUNT EIUSDEM OPUSCULA GLOSSOGRAPHICA

COLLECTA A GEORGIO GOETZ

LIPSIAE

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI

MDCCCLXXXIV

[merged small][ocr errors][merged small]

GEORGII GOETZ PRAEFATIO.

Quadriennium nunc abiit ex quo prima huius libelli plagula typis exscripta est: gravi flebilique amici casu fit ut cui gratulandi causa dedicatum esset opusculum idem ultimam inponere manum cogar praefandique negotium suscipere. Recensio ducta erat ad glossam 990: quae sequuntur absolvi item que haec praemonita ita composui, ut Prodromi verba saepius exscriberem pauculasque adnotationes marginales Loewii adsciscerem: utrumque ubi factum sit, indicatur.

§ 1. Ex duobus glossarum nominum codicibus vetustior est cod. Amplonianus saec. IX (A) de quo Prodr. p. 111 sqq. accurate disputatur. Continet tria glossaria glossasque nominum loco tertio inde a fol. 34'c usque ad fol. 37'c. Inter fol. 36' et 37 duo folia interciderunt, 'qua lacuna c litterae finis, integrae d e f g, principium h litterae absorpta sunt', i. e. circiter 552 glossae. Tres enim pagina columnas habet singulaeque columnae 46 glossas capere solent. Mira praecedit inscriptio haec: NUNC ALIAE 1 XIII (vel XUI) EXIGUAE SECUNTUR quae quo spectare videatur fortasse alii explicabunt. In fine haec sunt: et · fiñ, unde apparet nihil in hoc libro post fol. 37 intercidisse. – Primus glossas nominum edidit Franciscus Oehler in Iahnii annal. t. XIII (a. 1847) ita tamen ut 40 glossas consulto omitteret (10. 29. 63. 85. 101. 121. 210. 227. 243. 248. 269. 290. 413. 426. 429. 441. 456. 459. 493. 860. 862. 871. 882. 888. 890. 892. 913. 944. 988. 998. 1000. 1003. 1024. 1051. 1057. 1066. 1067. 1074. 1076. 1079). Ac ne reliquas quidem ea qua par erat dili

1) ALIAE spectat ad titulum secundi glossarii, ubi sic est: 'incipit II conscriptio glosarū | in unam quibus verba quoq, nomñ | alia mixtim f latina † saxoniae , inseruntur.'

a*

« IndietroContinua »