T. Livii Patavini Historiarum ab urbe condita libri, qui supersunt, omnes: cum notis integris Laur. Vallae, M. Ant. Sabellici, Beati Rhenani, Sigism. Gelenii, Henr. Loriti Glareani, Car. Sigonii, Fulvii Ursini, Franc. Sanctii, J. Fr. Gronovii, Tan. Fabri, Henr. Valesii, Jac. Perizonii, Jac. Gronovii ; excerptis Petr. Nanii, Justi Lipsii, Fr. Modii, Jani Gruteri ; nec non ineditis Jani Gebhardi, Car. And. Dukeri, et aliorum. 7

Copertina anteriore
Ex typographia Societatis Wuertembergicae, 1823 - 831 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 367 - Citari singulos senatores jubebo, de quorum capite vos consulam ; quod de quoque censueritis, fiet. Sed prius in ejus locum virum fortem ac strenuum novum senatorem cooptabitis , quam de noxio supplicium sumatur.
Pagina 563 - Tua nos non magis virtus fortunaque quam única3 comitas4 ac benignitas erga cives nostros, quos captos nobis remisisti, ita conciliavit tibi ut te salvo atque incolumi amico non modo populum Romanum sed ne déos quidem iratos, si fas5 est dici, timeremus.
Pagina 450 - ... id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur, quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Eomanam duxisset; illa enim cunctatio distulisse modo victoriam videri potuit, hic error vires ademisse ad vincendum.
Pagina 635 - Quem ad modum pedites equitesque optamus ut validiores, si minus, ut pares hosti habeamus, ita duci 7 hostium parem imperatorem quaeramus. Cum qui est summus in civitate dux eum legerimus, tarnen repente lectus, in annum creatus adversus veterem ac perpetuum imperatorem comparabitur, nullis ñeque temporis...
Pagina 334 - videatis catenas, squalorem, deformitatem civium vestrorum, " non minus prefecto vos ea species moveat, quam si ex altéra " parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras. " Intueri potestis sollicitudinem et lacrimas in vestibulo curise " stantium cognatornm nostrorum, expectantiumque responsum " vestrum. Cum ii pro nobis proque iis qui absunt, ita suspensi
Pagina 624 - Andranodoro torquendus, de se ipse haud cunctanter fassus conscios celabat. postremo, cum omnibus intolerandis patientiae humanae cruciatibus laceraretur, victum malis se simulans avertit ab consciis in insontes indicium, Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros , ab latere tyranni , quorum capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere.
Pagina 449 - ... et eo inpensius, quo avidius ex insolentia in eas se merserant. somnus enim et vinum et epulae et...
Pagina 815 - ... submota est. Secernere inde inermes ab armatis cœpit. Vix mille ducenti ex tanta multitudine, qui arma haberent , perpauci équités, qui equos secum eduxissent, inventi sunt. Caetera deformis turba, velut lixarum calonumque, pracda veré futura , si belli hostes meminissent. Tune...
Pagina 294 - Non omnia nimirum eidem dii dedere. « Vincere seis , Hannibal ; victoria uti nescis. » Mora ejus diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio. Postero die ubi primum illuxit, ad spolia legenda, fœdamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt.
Pagina 7 - Africanus nuncupatus est, stricto super capita deliberantium ferro, juravit, se pro hoste habiturum eum, qui in verba sua non jurasset; effecitque, ut omnes, minime relictum iri a se Italiam, jurejurando astringerentur.

Informazioni bibliografiche