Immagini della pagina
PDF
ePub

GAI SALUSTI CRISPI

!CATILINA ET IUGURTHA.

EDIDIT

FRANCISCUS DOROTHEUS GERLACH.

EDITIO STEREOTYPA.

EX OFFICINA BERNHARDI TAUCHNITZ.

LIPSIAE MDCCCLVI.

[merged small][merged small][ocr errors]

G. SALUSTI CRISPI

CATILIN A.

1. Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis, virtus clara aeternaque habetur. sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est. ita utrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget.

2. Igitur initio reges (nam in terris nomen imperi id primum fuit), divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant; etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua quoique satis placebant. postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis, nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum, in bello plurimum ingenium posse. quodsi regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. imperium facile his artibus retinetur, quibus initio partum est. verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur. ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. sed multi mortales dediti ventri atque somno, indocti atque inculti vitam sicuti peregrinantes transegere; quibus profecto contra

Salustius.

1

nam

« IndietroContinua »