Immagini della pagina
PDF
ePub

eos voluerit, prò illa talea que sit conveniens et honesta sibi dare et consigliare similiter teneor, cum conditionibus et terminis suprascriptis. Rebellibus autem, et proditoribus qui caperentur possum et illi de societate mea imponere taleam et eam exigere. Veruni si eos dominium voluerit, advisabit me infra terminum dierum XV ut supra, et exinde cum modis, terminis et conditionibus suprascriptis solvatur per dictum dominium talea illis imposita, que sit rationabilis et honesta.

Item, debeo et teneor cum comitiva mea sive condueta equitare simul et divisim ad omnem locum et partem sicut fuerit opportunum, et sicut videbitur dicto dominio.

Item, non possim, nec aliquis de famiiia et societate mea, conveniri prò aliquo debito contracto antequam venirent ad stipendia dicti domimi, donec steterint ad dieta stipendia, nec per duos menses postquam cassi fuerint.

Item, juravi, et sic jurare debent socii mei, non esse ne» que ire contra dieumi dominium, nec contra loca sua in aliqua parte per tempus et terminum mensium sex computandorum a die quo cassus et cassi fuerint ab eodem dominio.

In fidem autem et robur premissarum mandavit prefatus magnificus Comes michi Jacobo Michaelo de Venetiis cancellano suo, ut in presenti folio capitala suprascripta cum quibus ad stipendia prelibati incliti ducalis dominii Venetiarum se refirmavit srriberem, et jussit suo solito sigillo conimunir! inierius.

Jacobus canrellarius.

Nota XVII. (K)

Notificanza del doge Francesco Foscarini.

Capitola cum quibus lllustrissimum Ducale Dominium conduxit ad sua servitia magnificimi comitem Carmignolam.

Nos Franciscus Foscari, Dei gratia, dux Venetiarum, etc. Notum facimus tenore presentium universis, quod servalis consiliorum nostrorum solemnitatibus opportunis conduximus et firmavimus seu raffirmavimus ad stipendia et servitia nostri dominii magnificum comitem Franciscum dicium Carmignola de Vicecomitibus, nobilem civem nostrum dilectum, omnium gentium nostrarum armigerarum capitaneum generalem, cum pactis, modis, capitulis et conditionibus infrascriptis, videlicet:

Primo. Quod ipse magnificus comes Carmignola, babeat capitaneatum generalem quarumcumque gentium equestrium et pedestrium nostri dominii presentium et futurarum ac habentium provisionem a nostro dominio, prò qua provisione forent obligati facere facta armorum, etc. etc.

(Segue la ripetizione di tutti i capitoli riferiti nel documento anteriore).

Nota XVII. (C)

(a Parie IV. e. I. §. IH. pag. 25).

Diploma concesso dalla Signoria di Venezia
al Carmagnola.

Franciscus Foscari,Dei grafia,dux Venetiarum etc. Magnifico nobili civi nostro dilecto Francisco, dicto Carmignola, de Vicecomitibus, corniti Clarii et Castrinovi, omnium gentium nostrarum armigerarum capitaneo generali, salutem et sincere dilectionis affectum. — Ut et Vestre Magnitìcentie et ceteris omnibus per rerum experientiam innotescat quantum fides et sinceritas nostra vestraque magnifica gesta nobis nostroque dominio sunt accepta, utque nostram magnificentiam multis modis intelligatis, ultra ceteros honores, concessiones, et gratias vobis hactenus tam liberaliter quam libenter indultas, lia rum serie vestre Magnificentie pollicemur, quod si terras, castra, fortilicia, possessiones, et bona, quas et que tenebatis et possidebatis in Lombardia ad manus nostras nostrique dominii, ac in nostra potestate contingerit devenire, illas et il la vobis dabimus eo modo quo tenere consuevistis, cum bac etiam ampliori conditione, quod filii et heredes masculi legittimi fratris vestri de legittimo matrimonio procreati ac eorum descendentes masculi legittimi etiam de legittimo matrimonio procreati venire possint ad successioneTM predictorum bonorum, que, ut profertur, in Lombardia possidebatis. — Data in nostro ducali palatio, die primo mensis martii, indizione VII. MCCCCXXVI1II.

(Ex libro XII Commemorialium ad pag. 67 et seq.)

Nota XVIII.

( a Parte IV. c. II. §. in p. 50 ).

Religione dei Venturieri.
A. 1346.

/ Capitani agli stìpe.ndù di Pisa dopo Vacquisto di Lucca fondano la cappella di S. Giorgio nel duomo di Pisa, e ne danno il giuspatronato alla famiglia di Dino della Rocca (p. 400-A01).

In nomine Domini, Amen. « Cum per Masnadam TJltramontanam et Italianam ab equo, ad laudem et reverenliam omnipotentis Dei et beate Marie Virginis in a tris ejus, et beati sanrti Georgii sub vocabulo et nomine edificatum et factum fuerit in majori ecclesia s. Marie de Pisis unum altare ad eternam rei memoriam prò Victoria per dictam masnadam habita contra emulos Pisani Communis, tempore obsidionis Lucane civitatis, et prò remissione peccatoriTM Stipendiariorum Pisani Communis mortuorum tempore diete guerre, et dictum altare s. Georgii nullis sit doctatum possessionibus, ex quarum fructibus nullus sacerdos possit ibidem quotidie divina ufficia celebrare more alioruin altarium cappellaniarum existentiuin in dieta majori ecclesia: ideirro D. Scapus de Scolaribus, D. Carlinus de Redicibus, D. Oliverius de Cetona, D. Osecch, D. Perus, D. Jannoctus de Colonia, Franceschinus de Franbach, Curradus dictus Brunellus de Gattis, Ospoldus Boncom, Nellugius de Scolaribus, comestabiles ab equo Pisani Communis, prò se et prò omnibus et singulis eorum sociis de eorum banneriis, prò quibus et quolibet eorum de rato promiserunt ad infrascriptam pcenam, ac. etiam Lottus Caponsacchi, Cappone et Fuddinus Marchiones de Massa, et Paccius Fensi de Prato stipendiarli ab equo Pisani Communis, volentes de dicto Altari egregio militi D. Dino de Rocca gratiam facere etc

M Actum Luca? in Logia Turris Custodia? Castri Auguste, presentibus ser Panco de sancto Cassiano, Rectore et Castellano dicti Castri, Nero Fensi de Prato, et Bondie et Rubetta D. Comitis Ranieri * testibus ad hoc vocatis et rogatis

M Postea vero suprascriptis annis et indictione, die quarta martii, D. Henricus Alder prò se et prò Armellino Alder ejus germano, D.Corradus de Yetcch, Nellus Busticcius etRanaldus de Sticciano comestabiles ab equo Pisani Commupis, similiter prò se ipsis et prò omnibus eorum sociis et eorum baneriis,proquibus et quolibet eorum de rato promiserunt,visa et intellecta suprascripta donatione et concessione facta suprascript. D. Dino per suprascriptos Dltramontanos et Italianos de suprascripto altari s. Georgii, posito in suprascripta ecclesia sancte Marie majoris, ipsam donationem et concessionem eo modo et forma, ut supra per omnia continetur, ratificaverunt, confirmaverunt et approbaveruut. Et in testimonium promissorum, eorum sigilla hinc inferius impresserunt*. • • •

Loco sigillorum t + + 'H'

A questa nota pure si riferisce l'instrumento dell'A. 1401, col quale, Bernardonus Bernardi de Serris capitaneus genti.? armorum Communis Florentire, dona fior. 200 ai Padri Domenicani di S. Maria Novella, acciocché ogni giorno in perpetuo gli facciano celebrare una messa per suffragio dell'anima propria e di quella di Antonio suo fratello.

(Protocollo di ser Paolo di Piero Banderaj, cit. dal Muratori, Annot. alla cron. del Pitti.)

* Forse il conte Ranieri da Donoratico.

[ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »