Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic]

Grad. R. R. 3

B 765 B2 06

1900

THE

SUPPLEMENTARY VOLUME: CONTAINING-REVISED
TEXT OF FIRST THREE PARTS; CORRECTIONS;
EMENDATIONS; AND ADDITIONAL NOTES

With Facsimile of Bacon's Hebrew and Greek Writing

"Induire pour déduire afin de construire."

AUGUSTE COMTE.

"Omnes scientiae sunt annexae, et mutuis se fovent auxiliis,
sicut partes ejusdem totius, quarum quaelibet opus suum peragit
non solum pro se sed pro aliis."

ROGER BACON, Opus Tertium.

FRATRIS ROGERI BACON

ORDINIS MINORUM, OPUS MAJUS.

PARS PRIMA

CAPITULUM I.

SAPIENTIAE perfecta consideratio consistit in duobus, videlicet ut videatur quid ad eam requiritur quatenus optime sciatur, deinde quomodo ad omnia comparetur, ut per eam modis congruis dirigantur. Nam per lumen sapientiae ordinatur ecclesia Dei, respublica fidelium disponitur, infidelium conversio procuratur, et illi qui in malitia obstinati sunt valent per virtutem sapientiae reprimi, ut melius a finibus ecclesiae longius pellantur, quam per effusionem sanguinis Christiani. Omnia vero quae indigent regimine sapientiae ad haec quatuor reducuntur nec potest pluribus comparari. De hac igitur sapientia tam relate quam absolute scienda nunc secundum tenorem epistolae praecedentis, quod1 possum ad praesens probabili 2 persuasione, donec certius scriptum et plenius compleatur, vestrae Celsitudini3 praesentare conabor. Quoniam autem illa de quibus agitur sunt grandia et insolita, gratiam et favorem humanae fragilitatis requirunt. Nam et secundum Philosophum septimo Metaphysicae, ea quae sunt

1 J., quid. · For quod—conabor, O. has, quicquid possum circa persuasionem ad praesens vestrae Beatitudini praesentare conabor.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »