Immagini della pagina
PDF
ePub

Let the Senate Dare to Act Rigorously

XI. 23. Quae cum ita sint, prō imperiō, prō exercitu, prō provincia, quam neglēxi, prō triumphō ceterisque laudis insignibus, quae sunt ā mē propter urbis vestraeque salūtis custōdiam repudiāta, prō clientēlis hospitiisque provinciālibus, quae tamen urbānīs opibus nōn minōre labōre tueor 5 quam comparō, prō his igitur omnibus rebus, prō meis in vōs singulāribus studiis, prōque hac quam perspicitis ad conservandam rem publicam diligentia, nihil ā vōbīs nisi hūius temporis tōtiusque mei cōnsulātūs memoriam postulō : quae dum erit vestris fixa mentibus, tūtissimō mē mūrō 10 saeptum esse arbitrabor. Quod si meam spem vis improbōrum fefellerit atque superaverit, commendō vōbis parvum meum filium, cui profecto satis erit praesidi nōn sōlum ad salūtem, vērum etiam ad dignitātem, sī ēius, qui haec omnia suō sōlius periculō cōnservārit, illum filium esse memineritis. 15 24. Quapropter dē summā salūte vestrā populique Rōmānī, de vestris coniugibus ac liberis, dē āris ac focis, dē fānis atque templis, dē tōtius urbis tectis ac sēdibus, de imperiō ac libertate, de salute Italiae, dē ūniversā rē pūblică, dēcernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habētis eum cōn- 20 sulem qui et pārēre vestris dēcrētīs nōn dubitet, et ea quae statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum praestare possit.

[graphic][merged small][merged small][merged small]

THE case of Archias, though not a public one, yet had its origin in the politics of the time. The aristocratic faction, suspecting that much of the strength of their opponents was derived from the fraudulent votes of those who were not citizens, procured in B.C. 65 the passage of the Lex Papia, by which "all the strangers who possessed neither Roman nor Latin burgess-rights were to be ejected from the capital." Archias, the poet, a native of Antioch, but for many years a Roman citizen, a friend and client of Lucius Lucullus, was accused in B.C. 62, by a certain Gratius, under this law, on the ground that he was not a citizen. Cicero, a personal friend of Archias, undertook the defence, and the case was tried before the brother of the orator, Quintus Cicero, then prætor.

It was a very small matter to disprove the charge and establish Archias' claims to citizenship. The greater part of this speech, therefore, is made up of a eulogy upon the poet and upon poetry and literature in general. It is, for this reason, one of the most agreeable of Cicero's orations, and perhaps the greatest favorite of them all.

Si

Cicero's Obligations to Archias

QUID est in me ingeni, iudices, quod sentiō quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua mē non infitior mediocriter esse versātum, aut si huiusce rei

ratio aliqua ab optimārum artium studiis ac disciplīnā profecta, à quã ego nullum confiteor aetātis meae tempus abhorruisse, eārum rērum omnium vel in prīmis hic A. Licinius fructum ā mē repetere prope suō iūre debet. Nam quoad longissime potest mēns mea respicere spatium praeteriti 5 temporis, et pueritiae memoriam recordārī ultimam, inde ūsque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam ratiōnem hōrum studiōrum exstitisse. Quod si haec vox, huius hortatu praeceptisque cōnformāta, nōn nūllis aliquandō salūti fuit, à quo id accē- 10 pimus quō cēteris opitulārī et aliōs servāre possēmus, huic profectò ipsi, quantum est situm in nōbis, et opem et salūtem ferre dēbēmus. 2. Ac ne quis ā nōbis hōc ita dici forte mīrētur, quod alia quaedam in hōc facultās sit ingeni, neque haec dicendi ratio aut disciplīna, nē nos quidem huic uni 15 studio penitus umquam dediti fuimus. Etenim omnēs artēs, quae ad hūmānitātem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cōgnātiōne quādam inter se continentur.

He Justifies the Unusual Tone of his Argument

II. 3. Sed nē cui vestrum mirum esse videatur mē in quaestiōne legitimā et in iūdiciō pūblicō — cum rēs agātur 20 apud praetorem populi Romānī, lēctissimum virum, et apud sevērissimōs iudicēs, tantō conventu hominum ac frequentiā — hōc ūti genere dicendi, quod non modo ā cōnsuētūdine iudiciōrum, vērum etiam a forensi sermone abhorreat; quaesō ā vōbis, ut in hac causā mihi dētis hanc veniam, 25 adcommodatam huic reō, vōbis (quem ad modum spērō) nōn molestam, ut mē prō summō poētā atque eruditissimo homine dicentem, hōc concursu hominum literātissimōrum, hāc vestrā hūmānitāte, hoc denique praetōre exercente iudicium, patiamini de studiis hūmānitātis ac litterarum paulo loqui 30 liberius, et in eius modi persōnā, quae propter ōtium ac studium minimē in iudiciis periculisque tractata est, ūti

prope novō quōdam et inūsitātō genere dicendi. 4. Quod sī mihi ā vōbis tribui concedique sentiam, perficiam profectō ut hunc A. Licinium non modo nōn segregandum, cum sit cīvis, ā numerō civium, vērum etiam si nōn esset, putētis 5 asciscendum fuisse.

Earlier Career of Archias

III. Nam ut primum ex pueris excessit Archiās, atque ab eis artibus quibus aetās puerilis ad hūmānitātem informārī solet sẽ ad scribendi studium contulit, primum Antiochiae nam ibi nātus est locō nōbili — celebri quondam urbe et Io cōpiōsā, atque eruditissimis hominibus liberālissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni glōriā contigit. Post in ceteris Asiae partibus cunctaeque Graeciae sic eius adventus celebrabantur, ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admi15 ratiōque superaret. 5. Erat Italia tunc plēna Graecarum artium ac disciplīnārum, studiaque haec et in Latiō vehementius tum colebantur quam nunc eisdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei pūblicae nōn neglegebantur. Itaque hunc et Tarentini et Rēgini et Neapoli20 tāni civitāte ceterisque praemiis dōnārunt; et omnes, qui aliquid de ingeniis poterant iudicare, cognitiōne atque hospitio dignum existimarunt. Hac tanta celebritāte fāmae cum esset iam absentibus nōtus, Rōmam vēnit Mariō cōnsule et Catulō.

25

His Distinguished Patrons at Rome

Nactus est primum cōnsulēs eōs, quōrum alter rēs ad scribendum maximās, alter cum res gestās tum etiam studium atque auris adhibere posset. Statim Luculli, cum praetextātus etiam tum Archiās esset, eum domum suam recēpērunt. Sic etiam hoc non sōlum ingeni ac litterārum, 30 vērum etiam nātūrae atque virtūtis, ut domus, quae hūius adulescentiae prima fuit, eadem esset familiārissima senec

tūti. 6. Erat temporibus illis iucundus Metello illi Numidico et eius Pio filiō; audiēbātur à M. Aemiliō; vivebat cum Q. Catulo et patre et filio; a L. Crasso colēbātur; Lucullōs vērō et Drūsum et Octaviōs et Catōnem et tōtam Hortensiōrum domum devinctam cōnsuētudine cum teneret, 5 adficiēbātur summō honōre, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant, vērum etiam si qui forte simulābant.

He Becomes a Citizen of Heraclia

IV. Interim satis longō intervāllō, cum esset cum M. Lucullō in Siciliam profectus, et cum ex ea provincia cum 10 eōdem Lucullō decederet, venit Heracliam: quae cum esset

[graphic][graphic][merged small]

civitas aequissimo iure ac foedere, ascribi sẽ in eam civitătem voluit; idque, cum ipse per se dignus putārētur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.

He is Enrolled as a Roman Citizen

7. Data est civitas Silvāni lēge et Carbōnis: Si qui foede- 15 ratis civitatibus ascripti fuissent; si tum, cum lex ferēbātur, in Italia domicilium habuissent; et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi. Cum hic domicilium Romae multōs iam annōs haberet, professus est apud praetorem Q. Metellum familiarissimum suum. 8. Si nihil aliud nisi de 20 civitāte ac lege dicimus, nihil dico amplius: causa dicta est. Quid enim hōrum infirmari, Grāti, potest? Heracliaene esse tum ascriptum negābis? Adest vir summā auctōritāte et

« IndietroContinua »