Immagini della pagina
PDF
ePub

5

rētis; aguntur bona multōrum civium, quibus est ā võbis et ipsōrum et rei publicae causā cōnsulendum.

Ill Success of the Former Wars in Asia

III. 7. Et quoniam semper appetentes gloriae praeter cēterās gentis atque avidi laudis fuistis, dēlenda est võbis illa macula [Mithridaticō] bellō superiore concepta, quae penitus iam īnsēdit ac nimis inveterāvit in populi Rōmāni nōmine, — quod is, qui ūnō diē, tōtā in Asia, tot in civitātibus, ūnō nūntiō atque ūnā sīgnificātiōne [litterārum] civis Rōmānōs necandōs trucidandōsque dēnotāvit, non modo 10 adhuc poenam nullam suō dignam scelere suscepit, sed ab illō tempore annum iam tertium et vīcēsimum rēgnat, et ita rēgnat, ut sẽ nōn Ponti neque Cappadociae latebris occultāre velit, sed emergere ex patriō rēgnō atque in vestris vectigalibus, hoc est, in Asiae luce versārī. 8. Etenim adhuc ita nostri cum illō rēge contenderunt imperātōrēs, ut ab illo insignia victoriae, nōn victōriam reportarent. Triumphavit L. Sulla, triumphavit L. Mūrēna dē Mithridāte, duo fortissimi viri et summi imperātōrēs; sed ita triumpharunt, ut ille pulsus superātusque rēgnāret. Vērum 20 tamen illis imperātōribus laus est tribuenda quod egerunt, venia danda quod reliquerunt, propterea quod ab eo bellō Sullam in Italiam rēs pūblica, Mūrēnam Sūlla revocavit.

15

Strength of the Enemy

IV. 9. Mithridātēs autem omne reliquum tempus nōn ad obliviōnem veteris belli, sed ad comparātiōnem novi con25 tulit: qui [posteā] cum maximās aedificāsset ōrnāssetque classis exercitusque permagnōs quibuscumque ex gentibus potuisset comparasset, et sẽ Bosporānis finitimis suis bellum inferre simulāret, usque in Hispaniam lēgātōs ac litteras misit ad eos duces quibuscum tum bellum gerēbāmus, ut, 30 cum duōbus in locīs disiunctissimis maximēque diversis ūnō

[graphic][merged small]

cōnsiliō ā binis hostium copiis bellum terra marique gererētur, vōs ancipiti contentione districti de imperiō dimicārētis. 10. Sed tamen alterius partis periculum, Sertōriānae atque Hispaniensis, quae multō plūs firmamenti ac rōboris habebat, Cn. Pompēi dīvīnō cōnsiliō āc singulāri virtute dēpul- 5 sum est; in altera parte ita rēs ā L. Lucullō summō virō est administrāta, ut initia illa rerum gestarum magna atque praeclāra nōn fēlicitāti ēius, sed virtūti, haec autem extrēma, quae nuper accidērunt, nōn culpae, sed fortunae tribuenda esse videantur. Sed de Lucullo dicam alio loco, et ita 10 dicam, Quirītēs, ut neque vēra laus ei dētrācta ōrātiōne meā neque falsa adficta esse videātur : 11. dē vestrī imperi dignitāte atque glōria quoniam is est exōrsus ōrātiōnis meae — vidēte quem vōbis animum suscipiendum putētis.

Is the Roman Spirit Declining?

V. Māiōrēs nostri saepe mercātōribus aut nāviculāriis 15 nostrīs iniūriōsius tractātis bella gesserunt: vōs, tot milibus civium Rōmānōrum ūnō nuntiō atque uno tempore necātis, quō tandem animō esse dēbētis? Lēgāti quod erant appellāti superbius, Corinthum patrēs vestri tōtius Graeciae lumen exstinctum esse voluerunt: vōs eum rēgem 20 inultum esse patiēmini, qui lēgātum populi Romāni cōnsulārem vinculis ac verberibus atque omni suppliciō excruciatum necāvit? Illi libertatem imminūtam civium Rōmānōrum non tulērunt: vōs ēreptam vitam neglegētis? iūs lēgātiōnis verbō violātum illi persecuti sunt: vōs lēgā- 25 tum omni supplicio interfectum relinquētis? 12. Vidēte nē, ut illis pulcherrimum fuit tantam vōbis imperi glōriam trādere, sic vōbis turpissimum sit, id quod accēpistis tuērī et conservāre nōn posse.

The Allies in Peril: they Call for Pompey

Quid? quod salūs sociōrum summum in periculum āc dis- 30 crimen vocatur, quō tandem animō ferre dēbētis? Rēgnō

est expulsus Ariobarzānēs rēx, socius populi Romāni atque amicus; imminent duo rēgēs tōti Asiae nōn sōlum võbis inimicissimi, sed etiam vestrīs sociis atque amicis; civitātēs autem omnes cūnctā Asiā atque Graecia vestrum auxilium 5 exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperātōrem ā vōbis certum deposcere, cum praesertim vōs alium miseritis, neque audent, neque sẽ id facere sine summō periculo posse arbitrantur. 13. Vident et sentiunt hoc idem quod vōs, unum virum esse, in quo summa Io sint omnia, et eum propter esse, quō etiam carent aegrius ; cūius adventu ipsō atque nōmine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetūs hostium repressōs esse intellegunt ac retardātōs. Hi võs, quoniam liberē loqui nōn licet, tacitē rogant, ut sẽ quoque, sicut cēterārum prōvin15 ciārum sociōs, dīgnōs existimētis, quōrum salūtem tālī virō commendētis; atque hoc etiam magis, quod cēterōs in prōvinciam eius modi hominēs cum imperiō mittimus, ut etiam si ab hoste defendant, tamen ipsōrum adventūs in urbis sociōrum non multum ab hostili expūgnātiōne differant. 20 Hunc audiebant anteā, nunc praesentem vident, tantā temperantia, tantā mānsuētūdine, tantā hūmānitāte, ut ei beātissimi esse videantur, apud quōs ille diūtissimē commoratur.

The Revenues at Stake

VI. 14. Quã rẽ si propter sociōs, nūllā ipsī iniūriā lacessītī, māiōrēs nostri cum Antiocho, cum Philippō, cum Aetō25 lis, cum Poenis bella gesserunt, quantō vōs studiō convenit iniūriīs prōvocātōs sociōrum salūtem ūnā cum imperi vestri dignitāte defendere, praesertim cum de maximis vestris vectigalibus agātur? Nam cēterārum prōvinciārum vectigālia, Quirītēs, tanta sunt, ut eis ad ipsās prōvinciās tūtandās vix 30 contenti esse possimus: Asia vero tam opīma est ac fertilis, ut et ūbertāte agrōrum et varietāte fructuum et magnitudine pāstiōnis et multitudine eārum rerum quae exportantur,

« IndietroContinua »