Immagini della pagina
PDF
ePub

facile omnibus terris antecellat. Itaque haec vobis prōvincia, Quirītēs, si et belli utilitatem et pacis dignitātem retinere voltis, non modo a calamitāte, sed etiam ā metū calamitatis est defendenda. 15. Nam in cēteris rebus cum venit calamitās, tum detrimentum accipitur; at in vecti- 5 gālibus nōn solum adventus mali, sed etiam metus ipse adfert calamitātem. Nam cum hostium copiae non longē absunt, etiam si inruptio nulla facta est, tamen pecuaria

[graphic][graphic][merged small][merged small]

relinquitur, agri cultura deseritur, mercātōrum nāvigātiō conquiescit. Ita neque ex portu neque ex decumis neque 10 ex scriptūrā vectigal conservārī potest: qua rē saepe tōtius anni fructus ūno rūmōre periculi atque unō belli terrōre āmittitur. 16. Quō tandem igitur animo esse existimātis aut eos qui vectigalia nobis pēnsitant, aut eōs qui exercent atque exigunt, cum duo rēges cum maximis copiis propter 15 adsint? cum una excursiō equitatūs perbrevi tempore tōtius anni vectigal auferre possit? cum publicani familiās māximās, quas in saltibus habent, quas in agris, quas in portubus atque custōdiis, magno periculo se habere arbitrentur ? Putātisne vōs illis rebus frui posse, nisi eōs qui vōbis fructui 20 sunt cōnservāritis non solum (ut ante dixi) calamitāte, sed etiam calamitatis formidine liberātōs?

[graphic][merged small]

sit omni studio ad id bellum incumbere, in quō glōria nōminis vestri, salūs sociōrum, vectigalia maxima, fortunae plurimōrum civium coniunctae cum rē pūblicā dēfendantur.

Exploits of Lucullus

[ocr errors]

VIII. 20. Quoniam de genere belli dixi, nunc dē māgnitudine pauca dicam. Potest hōc enim dici, belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, nōn esse ita māgnum ut sit pertimēscendum. In quō maximē ēlabōrandum est, nē forte ea vobis quae diligentissimē prōvidenda sunt, contemnenda esse videantur. Atque ut omnes intellegant me L. Lucullō tantum impertire laudis, quantum forti virō et sapi- 10 enti homini et māgnō imperātōrī dēbeātur, dicō ēius adventū maximās Mithridātī cōpiās omnibus rēbus ōrnātās atque instructās fuisse, urbemque Asiae clarissimam nōbisque amicissimam, Cyzicēnōrum, obsessam esse ab ipsō rēge maximā multitudine et oppūgnātam vehementissimē, quam 15 L. Lucullus virtute, adsiduitāte, consiliō, summis obsidiōnis periculis liberavit: 21. ab eodem imperātōre classem māgnam et ōrnātam, quae ducibus Sertōriānīs ad Italiam studiō atque odio inflammāta raperetur, superātam esse atque depressam; māgnās hostium praeterea cōpiās multis proeliis 20 esse dēlētās, patefactumque nostrīs legiōnibus esse Pontum, qui antea populō Rōmānō ex omni aditū clausus fuisset ; Sinōpen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia rēgis, omnibus rēbus ōrnātās ac refertās, ceterasque urbis Ponti et Cappadociae permultās, unō aditu adventuque esse 25 captās; rēgem, spoliatum rēgnō patrio atque avitō, ad aliōs sẽ rēgēs atque ad aliās gentis supplicem contulisse; atque haec omnia salvis populi Romāni sociis atque integris vectigalibus esse gesta. Satis opinor haec esse laudis, atque ita, Quiritēs, ut hōc vōs intellegatis, ā nūllō istōrum, qui huic 30 obtrectant lēgi atque causae, L. Lucullum similiter ex hōc loco esse laudātum.

t

« IndietroContinua »