Immagini della pagina
PDF
ePub

Aventinum insidunt, ut quisque occurrerat, plebem ad repetendam libertatem creandosque tribunos plebis adhortantes. Alia vox nulla violenta audita est. Senatum Sp. Oppius habet. Nihil placet aspere agi, quippe ab ipsis 5 datum locum seditionis esse. Mittuntur tres legati consulares, Sp. Tarpeius, C. Julius, P. Sulpicius, qui quærerent senatus verbis, cujus jussu castra deseruissent, aut quid sibi vellent, qui armati Aventinum obsedissent, belloque averso ab hostibus patriam suam cepissent. Non defuit 10 quid responderetur, deerat qui daret responsum, nullo dum certo duce, nec satis audentibus singulis invidiæ se offerre. Id modo a multitudine conclamatum est, ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent, iis se daturos responsum.

15

LI. Dimissis legatis admonet milites Virginius, in re non maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite multitudo fuerint, responsumque, quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse; placere decem creari, qui summæ rei præessent, 20 militarique honore tribunos militum appellare. Quum ad eum ipsum primum is honos deferretur, "melioribus meis vestrisque rebus reservate," inquit, "ista de me judicia; nec mihi filia inulta honorem ullum jucundum esse patitur, nec in perturbata republica eos utile est præesse vobis, 25 qui proximi invidiæ sint; si quis usus mei est, nihilo minor ex privato capietur." Ita decem numero tribunos militares creant. Neque in Sabinis quievit exercitus; ibi quoque, auctore Icilio Numitorioque, secessio ab decemviris facta est, non minore motu animorum Siccii cædis memo30 ria renovata, quam quem nova fama de virgine adeo fœde ad libidinem petita accenderat. Icilius, ubi audivit tribunos militum in Aventino creatos, ne comitiorum militarium prærogativam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur, peritus rerum popularium, imminensque 35 ei potestati, et ipse, priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat. Porta Collina urbem intravere sub signis, mediaque urbe agmine

in Aventinum pergunt. Ibi, conjuncti alteri exercitui, viginti tribunis militum negotium dederunt, ut ex suo numero duos crearent, qui summæ rerum præessent. M. Oppium, Sex. Manilium creant. Patres solliciti de summa rerum, quum senatus quotidie esset, jurgiis sæpius terunt 5 tempus quam consiliis: Siccii cædes decemviris, et Appiana bido, et dedecora militiæ objiciebantur; placebat Valerium Horatiumque ire in Aventinum. Illi negabant se aliter ituros, quam si decemviri deponerent insignia magistratus ejus, quo anno jam ante abissent. Decem- 10 viri, querentes se in ordinem cogi, non ante quam perlatis legibus, quarum causa creati essent, deposituros imperium se aiebant.

LII. Per M. Duellium, qui tribunus plebis fuerat, certior facta plebs, contentionibus assiduis nihil transigi, in 15 Sacrum montem ex Aventino transit, affirmante Duellio, non prius, quam deseri urbem videant, curam in animos patrum descensuram; admoniturum Sacrum montem constantiæ plebis, sciturosque, quam sine restituta potestate redigi in concordiam res nequeant. Via Nomentana—cui 20 tum Ficulensi nomen fuit-profecti, castra in monte Sa- · cro locavere, modestiam patrum suorum nihil violando imitati. Secuta exercitum plebs, nullo, qui per ætatem ire posset, retractante; prosequuntur conjuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe, in qua nec pudicitia 25 nec libertas sancta esset, miserabiliter rogitantes. Quum vasta Romæ omnia insueta solitudo fecisset, in foro præter paucos seniorum nemo esset, vocatis utique in senatum patribus desertum apparuisset forum, pluresque jam quam Horatius ac Valerius vociferarentur: "quid exspectabi- 30 tis, patres conscripti? Si decemviri finem pertinacia non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis? quod autem istud imperium est, decemviri, quod amplexi tenetis? Tectis ac parietibus jura dicturi estis? non pudet, lictorum vestrorum majorem prope numerum in foro con- 35 spici quam togatorum aliorumque? Quid, si hostes ad urbem veniant, facturi estis? Quid, si plebs mox, ubi

parum secessione moveatur, armata veniat? Occasune urbis vultis finire imperium? Atque aut plebs non est habenda, aut habendi sunt tribuni plebis: nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeiis: novam 5 inexpertamque eam potestatem eripuere patribus nostris, ne nunc, dulcedine semel capti, ferant desiderium, quum præsertim nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii egeant:" quum hæc ex omni parte jactarentur, victi consensu decemviri, futuros se―quando ita videatur— 10 in potestate patrum affirmant. Id modo simul orant ac monent, ut ipsis ab invidia caveatur, nec suo sanguine ad

[ocr errors]

supplicia patrum plebem assuefaciant. Ma

[ocr errors]

10.45 Ghuzsdag LIII. Tum Valerius Horatiusque missi ad plebem con ditionibus quibus videretur revocandam componendasque 15 res, decemviris quoque ab ira et impetu multitudinis præcavere jubentur. Profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur, quippe liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei. Ob hæc his advenientibus gratiæ actæ. Icilius pro multitudine verba facit: idem, quum de conditionibus 20 ageretur, quærentibus legatis quæ postulata plebis essent, composito jam ante adventum legatorum consilio, ea postulavit, ut appareret in æquitate rerum plus quam in armis reponi spei. Potestatem enim tribuniciam provocationemque repetebant, quæ ante decemviros creatos auxilia plebis 25 fuerant, et ne cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem. De decemvirorum modo supplicio atrox postulatum fuit; dedi quippe eos æquum censebant, vivosque igni concrematuros minabantur. Legati ad ea: "quæ consilii fuerunt, adeo æqua 30 postulastis, ut ultro vobis deferenda fuerint; libertati enim ea præsidia petitis, non licentiæ ad impugnandos alios; iræ vestræ magis ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui crudelitatis odio in crudelitatem ruitis, et prius pæne, quam ipsi liberi sitis, dominari jam in adversarios 35 vultis. Numquamne quiescit civitas nostra a suppliciis, aut patrum in plebem Romanam aut plebis in patres? Scuto vobis magis quam gladio opus est; satis superque

Wednesday 14. Rom

omany birthday

LIBER III. CAP. LIV.

[ocr errors]

77

humilis est, qui jure æquo in civitate vivit, nec inferendo injuriam nec patiendo; etiam, si quando metuendos vos præbituri estis, quum, recuperatis magistratibus legibusque vestris, judicia penes vos erunt de capite nostro fortunisque, tunc, ut quæque causa erit, statuetis; nunc libertatem 5 repeti satis est.”

[ocr errors]

LIV. Facerent, ut vellent, permittentibus cunctis, mox redituros se legati rebus perfectis affirmant. Profecti quum mandata plebis patribus exposuissent, alii decemviri, quando quidem præter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio 10 fieret, haud quidquam abnuere; Appius truci ingenio et invidia præcipua, odium in se aliorum suo in eos metiens, odio, "haud ignaro," inquit "imminet fortuna; video, donec arma adversariis tradantur, differri adversus nos certamen; dandus invidiæ est sanguis; nihil ne ego qui- 15 dem moror, quo minus decemviratu abeam." Factum senatus consultum, ut decemviri se primo quoque tempore magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus tribunos plebis crearet, et ne cui fraudi esset secessio militum plebisque. His senatus consultis perfectis, dimisso senatu, 20 decemviri prodeunt in concionem abdicantque se magistratu, ingenti hominum lætitia. Nuntiantur hæc plebi. Legatos quidquid in urbe hominum supererat prosequitur. Huic multitudini læta alia turba ex castris occurrit; congratulantur libertatem concordiamque civitati restitutam. 25 Legati pro concione: "quod bonum, faustum, felixque sit vobis, reique publicæ, redite in patriam ad penates conjuges liberosque vestros. Sed, qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantæ multitudini est violatus, eam modestiam ferte in urbem. In 30 Aventinum ite, unde profecti estis; ibi felici loco, ubi prima initia inchoastis libertatis vestræ, tribunos plebi creabitis; præsto erit pontifex maximus, qui comitia habeat." Ingens assensus alacritasque cuncta approbantium fuit. Convellunt inde signa, profectique Romam, 35 certant cum obviis gaudio. Armati per urbem silentio in Aventinum perveniunt. Ibi extemplo pontifice maximo

15

U. C.

306.

comitia habente, tribunos plebis creaverunt, omnium primum L. Virginium, inde L. Icilium et P. Numitorium avunculum Virginiæ, auctores secessionis, tum C. Sicinium, progeniem ejus, quem primum tribunum plebis creatum in 5 Sacro monte proditum memoriæ est, et M. Duellium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat, nec in decemviralibus certaminibus plebi defuerat; spe deinde, magis quam meritis, electi M. Titinius, M. Pomponius, C. Apronius, P. Villius, C. Oppius. Tribunatu inito, Lucius 10 Icilius extemplo plebem rogavit, et plebs scivit, ne cui fraudi esset secessio ab decemviris facta. Confestim de consulibus creandis cum provocatione Marcus Duellius rogationem pertulit. Ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant. LV. Per interregem deinde consules creati, L. Valerius, M. Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt; quorum consulatus popularis sine ulla patrum injuria, nec sine offensione fuit; quidquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere 20 446. opibus credebant. Omnium primum, quum velut in controverso jure esset, tenerenturne patres plebicitis, legem centuriatis comitiis tulere, ut, quod tributim plebes jussisset, populum teneret; qua lege tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est. Aliam deinde 25 consularem legem de provocatione-unicum præsidium libertatis decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt, sanciendo novam legem, ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet: qui creasset, eum jus fasque esset occidi, neve ea 30 cædes capitalis noxæ haberetur. Et quum plebem hinc provocatione hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur - cujus rei prope jam memoria aboleverat-relatis quibusdam ex magno intervallo cærimoniis renovarunt; et quum religione 35 inviolatos eos, tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut, qui tribunis plebis, ædilibus, judicibus, decemviris nocuisset, ejus caput Jovi sacrum esset, familia ad ædem Cereris,

A. C.

« IndietroContinua »