Immagini della pagina
PDF
ePub

P. VERGILI MARONIS

BVCOLICA ET GEORGICA

د

APPARATV CRITICO IN ARTIVS CONTRACTO

ITERVM RECENSVIT

OTTO RIBBECK.

LIPSIAE

IN AEDIBVS B. G. TEVBNERI.

MDCCCXCIV.

1894

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEVBNERI

REGIAE LITTERARVM ACADEMIAE

MONACENSI

D D L M

EDITOR.

Praefatio.

Vergilianorum poematum recensionis quam intra annos 1854/60 eruditorum usui obtuleram exemplaria cum deficerent, redemptor iterari quidem, sed quae sunt studiorum optimorum hac tempestate angustiae, in artius contracta et modestiore pretio parabilia proponi voluit. cui consilio quamvis recoquendi vetera minime cupidus tamen obtemperare malui quam demetendas mercenaria opera segetes meas aliis relinquere.

Rescidi igitur ex varia quam subieceram lectione quidquid ad verba ipsa poetae certa fide constituenda nullius momenti esse intellegerem, planos et vulgares dico librariorum errores, tritas orthographici generis quisquilias, quidquid denique olim in prolegomenon, quae non repetenda erant, horreis ad cognoscendam librorum indolem farraginis congesseram. retinui eas scripturas, quae ad ipsius poetae consuetudinem scribendi pertinere viderentur; pauca semel enotavisse satis habui. sed quoniam in hoc cribrandi opere vel fastidio motus vel aliis curis distractus non ita raro pausas passus sum intercedere, facile inconstantia quadam non tam consilii quam calami fieri potuit, ut intactas hic illic minutias aliquas relinquerem, quas alibi oblitterare non dubitassem. contra spondere audeo, nihil a me omissum esse quod intra fines supra constitutos scitu vere dignum esset. plenam quidem de singulis codicum litteris et versibus sive integris sive mutilatis memoriam hauriat si quis volet ex vasta prioris editionis congerie. accessit ad ceterorum, quos olim adhibui, codicum auctoritatem Pragensis (7) a Ioanne Kvičala conlatus, cuius hic illic saltem mentionem feci.

« IndietroContinua »