Immagini della pagina
PDF
ePub

3

rata', magno numero interfecto, reliqui se in flumen præcipitaverunt; atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt. Nostri ad unum omnes incolumes, perpaucis vulneratis, ex tanti belli timore, quum hostium numerus capitum CDXXX millium fuisset, se in castra receperunt. Cæsar his, quos in castris retinuerat, discedendi potestatem fecit: illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt. His Cæsar libertatem concessit.

XVI. Germanico bello confecto, multis de causis Cæsar statuit, sibi Rhenum esse transeundum : quarum illa fuit justissima, quod, quum videret Germanos tam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere voluit, quum intelligerent, et posse et audere populi romani exercitum Rhenum transire. Accessit etiam, quod illa pars equitatus Usipetum et Tenchtherorum, quam supra commemoravi' prædandi frumentandique causa Mosam transisse, neque prælio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in fines Sigambrorum receperat, seque cum iis conjunxerat. Ad quos quum Cæsar nuncios misisset, qui postularent, eos, qui sibi Galliæque bellum intulissent, sibi dederent, responderunt : « populi romani

ipsis confluentes Rheni et Mosæ occurrerent, tunc reliqua fuga desperata, etc. Per confluentes Rheni et Mosæ intelligere fas est, eam partem Rheni dictam Vahal seu Waal, quæ proficiscitur a Castello Pannerden, infra Emmerick, et influit in Mosam paulo supra Bommel. Nil facit ad rem quo loco Cæsar paulo post pontem fecerit; an superius, an inferius? textus luce clarior est.

2. Reliqua fuga desperata. Omni spe fugæ ablata. Græcus interpres, τῆς λοιπῆς φυγῆς ἀνελπίσαντες. Dura autem est repetitio, reliqui, reliqua, si ita loqui fas est.

3. Hostium numerus capitum CDXXX mill. Orosius CCCCXL. Plut. ccce. At in Crasso idem ait ccc. Qui quidem numeri exaggerati, et ultra fidem longe producti videntur.

CAP. XVI. 1. Supra commemoravi. Capp. Ix et x11. Vid. not. ad 9.

2. Quum Cæsar nuncios misisset. Simulatio Cæsaris mittit legatos quos sciebat infecta re reversuros, mittit tamen, ut inde occasionem captet transeundi fluminis. Quum deest in cod. reg. 5764. Male.

3. Sibi dederent. Ita Oudendorp. Oberl. et nostri codd. regg. Alii, uti sibi dederent.

[merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

imperium Rhenum finire: si, se invito, Germanos in Galliam transire non æquum existimaret, cur sui quidquam * esse imperii aut potestatis trans Rhenum postularet ? Ubii autem, qui uni .ex transrhenanis ad Cæsarem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant, « ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suevis premerentur; vel, si id facere occupationibus reipublicæ prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum tantum esse nomen atque opinionem ejus' exercitus, Ariovisto pulso, et hoc novissimo prælio facto, etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi romani tuti esse possint. Navium magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur. »

6

3

XVII. Cæsar his de causis, quas commemoravi, Rhenum transire decreverat'; sed navibus transire, neque satis tutum esse arbitrabatur, neque suæ, neque populi romani dignitatis esse statuebat. Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis proponebatur propter latitudinem,

4. Cur sui quidquam ? etc. Cur sibi vindicaret aliquod jus, vel aliquam potestatem trans Rhenum?

5. Ubii legatos miserant. Et id quoque simulate: vid. Dionem Cass. 1. xxxix, 48. Ibi Cæsarem vanitatis arguit, tribuitque conatum ejus cupiditati inclarescendi ; quod non negat Plut. ipse in Cæs. c. 22.

6. Reipublicæ. Codd. et edd. vett. addunt populi romani. Græc. interp. Tov Popov. Ex nostris codd. alter habet P. R.; alter Reipublicæ.

7.Ejus. Alii Romani; forte melius. Cod. 5764: tantum esse nomen apud eos atque opinionem exercitus romani. 8. Ad ultimas Germ. nationes. Vulgo apud.

CAP. XVII. 1. Rhenum transire de

creverat. Dictis de causis (vid. supr. c. IX, not. 2, et c. xv, not. 1), conjicio Cæsarem Rhenum transiisse haud longe a colonia Agrippina (Cologne), vel etiam infra. Nec me movet quod geographicarum rerum scriptores, Cæsari posteriores Sigambris in Westphalia sedem adsignarunt: nam de iis nomadibus, uti erant Germani plerique, incertum est, num easdem belli gallici temporibus sedes habuerint.

2. Neque satis tutum. Quia quum navibus trajicitur fluvius, transitum facile impediunt riparii, aut partem transeuntium excipiunt.

3. Neque suce, neque, etc. Igitur causa duplex pontis faciendi : securitas sua simul et dignitas pop. rom.

8

rapiditatem, altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum, aut aliter non transducendum exercitum existimabat. Rationem igitur pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia, paulum ab imo præacuta, dimensa ad altitudinem' fluminis, intervallo pedum duorum inter se jungebat. Hæc quum machinationibus immissa in flumen defixerat, fistucisque adegerat, non sublica' modo derecta ad perpendiculum, sed prona ac fastigata, ut secundum naturam fluminis procumberent: iis item contraria bina, ad eumdem modum juncta, intervallo pedum quadragenum 10, ab inferiore parte, contra vim atque impetum fluminis conversa statuebat. Hæc utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum junc

[ocr errors]

4. Altitudinemque. Non solum de excelso, sed de profundo dicitur.

5. Sesquipedalia. Pedis unius; ad crassitudinem refer.

6. Ab imo præacuta. An ferro præfixo? minime, credo, sed fortasse ligno præusto in formam mucronis, quo facilius solum penetraret.

7. Dimensa ad altitudinem. Longiora vel breviora, prout altior breviorve esset fluminis alveus. Attamen surgebant extra flumen, alioquin nulli usui essent futura.

8. Fistucis. Fistuca generatim machina qua pali tunduntur, ita ut altius infigantur solo, aut lapides in via strati complanentur; inde duo fistucarum genera. Aliæ ad lapides seu pavimenta complananda, manu opificis sublevatæ et immissæ, quas vocant demoiselles; aliæ trochleis levatæ, et rursus demissæ in palos, quas vocant moutons. His, ut apparet, usus est Cæsar.

9. Sublicæ. Pieux à soutenir un pont, pilotis. Necessitas vincendi vim fluminis in causa erat, cur hæc tigna

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »