Immagini della pagina
PDF
ePub

3

suas copias traduxerant, et in Æduorum fines pervenerant, eorumque agros populabantur. Ædui, quum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Cæsarem mittunt rogatum auxilium': «< ita se omni tempore de populo romano meritos esse, ut pene in conspectu exercitus nostri, agri vastari, liberi eorum in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint. » Eodem tempore quo Ædui, Ambarri quoque 3, necessarii* et consanguinei duorum, Cæsarem certiorem faciunt sese, depopulatis agris, non facile ab oppidis vim hostium prohibere : item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga se ad Cæsarem recipiunt, et demonstrant sibi, præter agri solum, nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus Cæsar, non exspectandum sibi statuit, dum, omnibus fortunis sociorum consumptis, in Santonos Helvetii pervenirent.

6

5

XII. Flumen est Arar, quod per fines Æduorum et Sequanorum in Rhodanum influit incredibili lenitate', ita ut oculis, in utram partem fluat, judicari non possit. Id

CAP. XI. 1. Rogatum auxilium. His adde dicentes, quod subauditur.

2. Meritos esse. Ob perpetuam fidem erga Rom. v. c. 43. et Strab. 1. IV, p. 92. Tacit. ann. xI, 25. Eumen. paneg. Constant. c. 2.

3. Eodem tempore quo Ædui, Ambarri quoque. Hanc lectionem revocavimus ex Grævio, Davisio et Goduino. Alii, Edui Ambarri, ut sint Ambarri pars aliqua Æduorum. Quam lectionem secuti sunt Clarkius et Oudendorp. Sed potior nostra lectio videtur: adeo non enim probatur Ambarros fuisse partem Æduorum, ut contra ex ipso Cæsare, atque Livio, v, 34, diversi omnino videantur. Alii contra tollunt voces quo Ædui, et legunt : eodem tempore Ambarri necessarii et consan

guinei Æduorum. At eorum emendatio auctoritate codd. non firmatur. Ambarri præterea separantur ab Æduis, infra, c. 14: quod Eduos, quod Ambarros, etc. Nostri tamen codd. fere omnes habent: Eodem tempore Edui Ambarri, necessarii Æduor.

4. Necessarii. Ii necessarii dicuntur, in quos necessaria officia conferuntur, sive propter cognationem, sive amicitiam, sive hospitium, etc.

5. Demonstrant. Certiorem faciunt, Harrant. Cic. de Or. l. 1, c. 31.

6. In Santonos. Alii Santones. Utrumque bene.

CAP. XII. 1. Incredibili lenitate. Stanti similem dicit Sil. Ital. 1. 1. v. 451. al. levitate, et interpretantur celeritate. Male, et contra expertum.

2

per

3

Helvetii ratibus ac lintribus junctis transibant. Ubi exploratores Cæsar certior factus est, tres jam copiarum partes Helvetios id flumen traduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse; de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus, ad eam partem pervenit, quæ nondum flumen transierat. Eos impeditos et inopinantes aggressus, magnam eorum partem concidit: reliqui fugæ sese mandarunt, atque in proximas silvas abdiderunt. Is pagus appellabatur Tigurinus:

[blocks in formation]

Movéžuot græco nomine dicuntur. Liv. Dec. III. 1. 1. c. 26, novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus. GOD.

3. Quartam vero partem. Alii addunt fere: nostri autem codd. quart. vero part. Hanc partem suspicantur esse pagum hodie dictum, le canton de Zurich; sed non probant.

4. De tertia vigilia. Circa mediam noctem. Vigiliæ incipiebant ab occasu solis, et in quatuor partes ad clepsydram dividebantur, ut non amplius tribus horis standum esset. Stationes autem secundum vigilias tibicines locabant, crebri circuitores observabant, cornicines revocabant. Veget. 1. III, c. 8.

5. Aggressus... concidit. Non ipse Cæsar, ait Plut. in Cæs. c. 18, sed Labienus legatus; at fides major habenda Cæsari suas res gestas scribenti, quam Plutarcho e fama tantum enarranti: præterea, non is erat Cæsar, qui suum legatum debita laude privaret. Labienus relictus erat in Provincia, ad custodiam munitionis; unde, quo modo, et quo tempore redierit, incertum est.

6

5

6. Pagus. Paulo ante dixit pars Helvetiorum, paulo post, pars civitatis Helvetiæ. Facile ex his quid sit pagus intelligitur. Pagus igitur villarum societas, ditio, ager, qui multis vicis constat : un canton. Græci, inquit Glareanus, yùv, fontem dicunt, καὶ δωρικῶς παγὰν ; inde Latinis dictus pagus cujusque fluvii tractus, et utrinque secundum flumen habitationes. Tales porro navigabiles fluvii etiamnum hodie sunt intra Juram, Rhodanum, et Rhenum, veri Helvetiæ terræ limites prorsus in Helvetiis quatuor sunt fluvii, præcipue a summis Alpibus decurrentes et regionem omnem in quatuor partes satis æqualiter dividentes, scil. Ur, Limagus, Ursa, et Arola. (sequitur ampla descriptio quatuor fluviorum) et addit ad confluentem illum (juxta locum dictum Cobolentz, corruptum a verbo confluens, paulo infra urbem Clingnow, quæ est Constantiensis episcopi) tria flumina Helvetiorum Limagus, Ursa, ac Arola in Rhenum exonerantur. Ur autem paulo superius, infra majorem tamen Rheni cataracten, quæ sub Schafusia est, Rhenum influit. Hæc igitur quatuor flumina quatuor Helvetiorum pagi creduntur.

8

7

nam omnis civitas Helvetia in quatuor pagos divisa est. Hic pagus unus, quum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium Consulem interfecerat, et ejus exercitum sub jugum miserat. Ita, sive casu, sive consilio Deorum immortalium, quæ pars civitatis Helvetiæ insignem calamitatem populo romano intulerat, ea princeps pœnas persolvit. Qua in re Cæsar non solum publicas, sed etiam privatas injurias ultus est, quod ejus soceri L. Pisonis 9 avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem prælio, quo Cassium, interfecerant.

XIII. Hoc prælio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem in Arari faciendum curat, atque ita exercitum traducit. Helvetii, repentino ejus adventu commoti, quum id, quod ipsi diebus viginti ægerrime confecerant, ut flumen transirent', uno illum die fecisse intelligerent, legatos ad eum mittunt : cujus legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. Is ita cum Cæsare agit : « Si pacem populus romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios, ubi eos Cæsar constituisset atque esse voluisset : sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi ro

5

7. In quatuor pagos. Cod. Reg. 5764 addit vel partes. E glossa.

8. L. Cassium Consulem interfecerat. Hæc leguntur in Appiani Celticis, p. 755, ed. Steph. ducta ex Claudii Pauli annalibus. Ea clades ad ann. U. C. 646 pertinet. Oв.

9. Quod ejus soceri L. Pisonis. Cæsar enim Calpurniam L. Pisonis, sibi in consulatu successuri, filiam uxorem duxerat. Suet., Jul. c. 21.

CAP. XIII. I. Posset.... curat.... traducit. Cod. Reg. Angl. et edit. Rom. curavit.... transduxit. At, ut recte observavit Clarke, constat utcumque temporum ratio, quoniam res præterita, ut præsens narratur.

6

Id semel indicasse sat nobis visum
fuit. Codd. nostri Reg. 5764, 5770,
5783, et alii habent curat... tradu-
cit, non transducit, uti constanter
præbent edd. Germ. et Anglica.
2. Ut flumen transirent. Ciacco-
nius « Dubito an hæc verba sint
Cæsaris. Immerito: nam hæc Cæ-
sar addidit capnveías causa. Dav.
3. Princeps fuit. Dux primarius.
4. Agit. al. egit. melius agit, ut
cohæreat cum eo quod supra, mit-
tunt. Nostri Codd. egit.

5. Ubi eos Cæsar constituisset. In multis codd. deest eos.

6. Veteris incommodi. Quod, victo Cassio, acceperant. Vid. 6, 7 et 12.

mani et pristinæ virtutis Helvetiorum. Quod improviso unum pagum adortus esset?, quum ii, qui flumen transissent, suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem aut suæ magnopere virtuti tribueret, aut ipsos despiceret se ita a patribus majoribusque suis didicisse, ut magis virtute, quam dolo contenderent, aut insidiis niterentur. Quare, ne committeret 1o, ut is locus, ubi constitissent, ex calamitate populi romani et internecione exercitus nomen caperet ac memoriam proderet. »

ΤΟ

[ocr errors]

XIV. His Cæsar ita respondit : « Eo sibi minus dubitationis' dari, quod eas res, quas legati Helvetii' commemorassent, memoria teneret; atque eo gravius ferre, quo minus merito populi romani accidisset: qui si alicujus injuriæ sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum a se intelligeret, quare timeret; neque sine causa timendum putaret. Quod si veteris contumelia oblivisci vellet, num etiam recentium injuriarum, quod eo invito, iter per Pro

7. Adortus esset. Meiwotę, pro fugasset.

8. Tribueret. Supple quidquam. 9. Contenderent. Hoc verbum, inquit Davies, glossatoris mentem redolet.

10. Quare ne committeret. Et hoc est quod Diodorus de Gallis prodidit, plurima jactanter in suam laudem et exterorum contemptum dicere,minacesque et detrectatores, suique opinione inflatos. GoD. Cæterum, etiam nunc hujus indolis apud nostros manent vestigia, minime dubia; religione tamen et urbanitate admodum temperata.

11. Aut memoriam proderet. Ita Cic. in Verr. VI. Imagines ad memoriam posteritati prodendam. Ita quoque Canna,Trasym. lacus clades r manas prodiderunt. Optime gr. int. Μήπως οὗτος ἐν ᾧ νῦν ἐσμὲν τόπος, ἐκ

ro

τῆς τῶν Ῥωμαίων δυςυχίας, καὶ τῆς τούτου τοῦ ἐκείνων τρατοῦ πανολεθρίας Eлávuμos yévnτaι, À уCŨV TAÚTNÇ μvinμεῖον εἰς τὸν ἀεὶ ἔπειτα χρόνον ὑπολει 40. GOD.

CAP. XIV. 1. Eo minus dubitationis. Utrum pacem cum Helvetiis faceret, an eos bello persequi vellet. M. Hoc autem orationis principium apprime positum adversus minas Helvetiorum.

2. Quas legati Helvetii, etc. E margine in contextum hæc verba Ciacconius et Gruterus irrepsisse judicant; sed perperam.

3. Accidisset. Subaudi id. Al. accidissent. Rectius forte. At nostri Codices, accidisset, quod revocavimus.

4. Qui. Scil. pop. romanus. Si igitur pop. rom. injuriæ alicujus erga Helvetios sibi conscius fuisset; si quam eis injuriam intulisset, etc.

5

[ocr errors]

vinciam per vim tentassent; quod Æduos, quod Ambarros quod Allobrogas vexassent, memoriam deponere posse ? Quod sua victoria tam insolenter gloriarentur, quodque tam diu se impune tulisse injurias admirarentur, eodem pertinere: consuesse enim Deos immortales*, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere. Quum ea ita sint, tamen, si obsides ab iis sibi dentur, uti ea, quæ polliceantur, facturos intelligat; et si Æduis de injuriis, quas ipsis sociisque eorum intulerint; item si Allobrogibus satisfaciant, sese cum iis pacem esse facturum. » Divico respondit : « Ita Helvetios a majoribus suis institutos esse, uti obsides accipere, non dare, consuerint: ejus rei populum romanum esse

testem. »

XV. Hoc responso dato, discessit. Postero die castra ex eo loco movent: idem Cæsar facit; equitatumque omnem, ad numerum quatuor millium, quem ex omni Provincia' et Æduis atque eorum sociis coactum habebat, præmittit, qui videant, quas in partes hostes iter faciant.

5. Quod duos, quod Ambarros. Vide supra c. II, et ibi notam.

6. Posse. Sic quidem codd. et veteres edd. sed vulgo posset, melius inquit Oberl. Clarke restituit posse, probante Oudendorp. Si melius posset, ut est reipsa, cur non restitueretur? Ex nostris codd. alii posse, alii posset.

7. Eodem pertinere. Eamdem vim habere in animum Cæsaris, quare iis pacem non concederet.

8. Consuesse deos immortales, etc. Verissima sententia: nam, ut ait vetus poëta, ab Aristot. citatus, Rhetoricor. II, 24. Πολλοῖς ὁ δαίμων οὐ κατ' εὔνοιαν φέρων Μεγάλα δίδωσιν εὐτυχήματ', ἀλλ ̓ ἵνα

[blocks in formation]
« IndietroContinua »