Immagini della pagina
PDF
ePub

5

reduceret, cogitabat. Namque altera ex parte Bellovaci,
civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis,
quæ
instabant; alteram Camulogenus parato atque instructo
exercitu tenebat: tum legiones, a præsidio atque impe-
dimentis interclusas, maximum flumen distinebat. Tantis
subito difficultatibus objectis, ab animi virtute auxilium
petendum videbat.

6

LX. Itaque, sub vesperum concilio convocato, cohortatus, ut ea, quæ imperasset, diligenter industrieque administrarent, naves, quas a Meloduno deduxerat, singulas equitibus romanis attribuit, et prima confecta vigilia IV millia passuum secundo flumine' progredi silentio, ibique se exspectari jubet. Quinque cohortes, quas minime firmas ad dimicandum esse existimabat, castris præsidio relinquit: V ejusdem legionis reliquas de media

tant de prendre l'offensive, que de passer sans perte à travers une armée formidable.)

5. Altera ex parte. Cave ne credas Bellovacos unam partem fluminis occupavisse; alteram autem Parisios. Cæsar generaliter loquitur. Bellovaci enim cœperant bellum parare; (na nam e finibus suis nondum erant egressi;) ex alia vero parte, Parisii, duce Camulogeno, parati jam et instructi erant, et adversus eum

steterant.

6. Maximum flumen. Id maximum flumen mire cruciavit interpretes, eos præsertim, qui contendunt Agendicum esse urbem dictam Sens: et certe si Agendicum esset Sens, non Provins, nostra omnis descriptio laberetur incassum. Necesse foret, mutatis terminis, Labienum rejicere ad latus dextrum Sequane, et vicissim Camulogenum ad sinistrum: at hoc fieri nequaquam potuisse jam pridem demonstravimus (vide notas præcedentes) tum propter palu

dem perpetuam, tum propter situm
locorum. Ergo Agendicum erit Pro-
vins, non Sens; ergo etiam maximum
flumen erit Sequana. Nonnulli belli
theatrum longius producentes, vo-
lunt maximum flumen esse siam
(l'Oise). Unde hæc acceperint, nes-
cio; nec eorum opinionem refellere
necessarium judico, quippe quæ sit
omni auctoritate destituta.

CAP. LX. 1. Secundo flumine. Sc. deversus eam partem in quam aqua fertur. Sic Virgil. Georg. III, 447:

Missusque secundo defluit amni. Huic opponitur adversum flumen. dicitur la Cité, Quatuor mill. pass. Ea enim est distantia, ab insula quæ efficit Seusque ad angulum quem quana, infra Meudon : mensuras egi.

2. Se exspectari. Nonnulli volunt exspectare. Melius exspectari, quia jubeo bene jungitur cum infinit. passivo.

3. Castris præsidio relinquit. Scil. castris positis in dejectu montis Sanctæ-Genovefæ.

5

ma

nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine“ gno tumultu proficisci imperat. Conquirit etiam lintres. Has, magno sonitu remorum incitatas, in eamdem partem mittit. Ipse post paulo, silentio egressus, cum tribus legionibus eum locum petit, quo naves appelli jusserat. LXI. Eo quum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab nostris opprimuntur : exercitus equitatusque ', equitibus romanis administrantibus, quos ei negotio præfecerat, celeriter transmittitur. Uno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur, in castris Romanorum præter consuetudinem tumultuari3, et magnum ire agmen adverso flumine, sonitumque remorum in eadem parte exaudiri, et paulo infra milites navibus transportari. Quibus rebus auditis, quod existimabant, tribus locis transire legiones, atque omnes, perturbatos defectione duorum, fugam parare, suas quoque copias in tres partes distribuerunt. Nam, et præsidio e regione castrorum relicto, et parva manu Metiosedum"

4. Adverso flumine. Jubet aliam partem regredi, adverso flumine, id est, contra decursum aquarum; (de se porter en remontant le long de la rive droite de la Seine, vers la plaine d'Ivry.)

5. Eum locum petit. Ita tripartito distribuitur exercitus Romanorum, ea ratione, ut hostes incerti essent, qua parte fluminis Labienus copias traduceret suas. Hæc dispositio sane laudanda peritissimum arguit ducem.

CAP. LXI. 1. Exploratores hostium, ut erant, etc. Voces, ut et erant, non agnoscunt codices permulti.

2. Exercitus equitatusque. Male nonnulli equitatus peditatusque. Nunquam enim Cæsar peditatum distinguit ab equitatu, nisi his verbis :

exercitus, milites, homines. Vid. lib. v, c. 10: 1. u, B. C. c. 39; et in, c. 38; et alibi.

3. Tumultuari. Passive sumptum. Nec enim raro accidit, ut verba deponentia passive accipiantur. Antiquitus enim erant vere passiva hæc verba: quippe quæ haberent activa; ut tumultuare, admirare, etc. Adi Perizon. Ad Sanctii Minerv. lib. 11, cap. 11, p. 318.

4. Metiosedum. Male Sanson, et Vales. notit. Galliæ, volunt Metiosedum esse vicum nunc dictum Meudon, infra Lutetiam, in monte positum. Ex sequentibus apparet, hoc oppidum quod male D'Anville, Not. de la Gaule, p. 456, confudit cum Meloduno, fuisse situm supra Lutetiam, Quoquo enim modo ceperis,

versus missa, quæ tantum progrederetur, quantum naves processissent, reliquas copias contra Labienum duxerunt.

3

LXII. Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium acies cernebatur'. Labienus, milites cohortatus, « ut suæ pristinæ virtutis, et tot secundissimorum præliorum memoriam retinerent', atque ipsum Cæsarem, cujus ductu sæpenumero hostes superassent, præsentem adesse existimarent, » dat signum prælii. Primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes pelluntur, atque in fugam conjiciuntur: ab sinistro, quem locum duodecima legio tenebat, quum primi ordines hostium transfixi pilis concidissent, tamen acerrime reliqui resistebant, nec dabat suspicionem fugæ quisquam. Ipse dux hostium Camulogenus suis aderat, atque eos cohortabatur. At, incerto etiam nunc exitu victoriæ, quum septimæ legionis tribunis esset nuntiatum, quæ in sinistro

situm efficiendum. Porro hostibus intellecta re, quid erit faciendum? 1 Parva manus adverso flumine mittenda erit, adversus quinque legiones priores et impedimenta; 2° Præsidium e regione castrorum roman. collocandum,oppositum quinque legion. ad custodiam derelictis. 3° Ipsis cum reliquis suis copiis proficiscendum contra Labienum. Et ita quoque se gesserunt, ut patet ex contextu ipso. Quapropter erit locus

sive Romanos castra metatos volueris ad septemtrionalem partem, et Gallos ad meridionalem; et vice versa, illos ad meridionalem, hos ad septemtrionalem; in casu quolibet exercitus uterque simili modo tripartito dividendus est. Labienus 1° naves cum equitatu mittit, secundo flumine ( en aval) ad distantiam Iv mill. passuum (vers Sèvres) ea mente scil. ut protegerent transitum exercitus; nam hoc loco transire jam destinaverat: 2° quinque co-supra Lutetiam situs, diversus a hortes ad custodiam castrorum relinquit; 3° quinque alias cohortes mittit adverso flumine (en amont) cum omnibus impedimentis, adjunctis lintribus, ut dum ipse transiret flumen infra Lutetiam, illæ ipsæ pergerent supra Lutetiam, et eum exspectarent inter Matronam et Sequanam; 4° ipse cum tribus legionibus quinque cohortes missas secundo flumine insequitur ad tran

Meloduno, vel Corbeil, vel vicus Josay (qui locus, an sit Soisy-sousEtiolles, utrum Choisy-le-Roi, prorsus ambigitur.), corruptus sane per diminutionem nominis antiqui.

CAP. LXII. 1. Cernebatur. Alii. cernebantur. Utrumque bene. 2. Retinerent. Alii, tenerent.

3. Præsentem adesse. Præsentem vacat in nonnullis. In nostris autem codd. adest.

cornu gererentur, post tergum hostium legionem ostenderunt, signaque intulerunt. Ne eo quidem tempore quisquam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique sunt. Eamdem fortunam tulit Camulogenus. At ii, qui præsidio contra castra Labieni erant relicti, quum prælium commissum' audissent, subsidio suis ierunt, collemque ceperunt, neque nostrorum militum victorum impetum sustinere potuerunt. Sic, cum suis fugientibus permixti, quos non silvæ montesque' texerunt, ab equitatu sunt interfecti. Hoc negotio confecto, Labienus revertitur Agendicum, ubi impedimenta totius exercitus relicta erant. Inde cum omnibus copiis ad Cæsarem pervenit. LXIII. Defectione Æduorum cognita, bellum augetur. Legationes in omnes partes circummittuntur : quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civi

9

[blocks in formation]

5. Prælium commissum. Ex dispositione et ordine exercituum, quem statuimus fuisse capp. præcedentibus, patet prælium fuisse commissum in campo qui nunc dicitur,la plaine de Billancourt, ou de Boulogne.

6. Collemque ceperunt. Hic erit collis quem nunc dicimus, la hauteur de Passy ou d'Auteuil.

7. Sylva montesque. Sylvæ non deerant in ea parte; at montem nullum alium fuisse credo, quam Montem Martyrum, Mont-Martre. Si contra prælium commissum fuerit in campo dicto la plaine de Grenelle, tunc montes erunt qui nunc extant sub his nominibus, les côtes de Meudon, de Saint-Cloud.

8. Hoc negotio confecto. Cæsar nihil dicit hoc loco de quinque cohortibus præsidio castrorum relictis. Quæ quidem, ut videtur, jussæ

erant, transitu Sequanæ effecto, et prælio commisso, insequi quinque alias cohortes cum reliquis impedimentis. Nec magis loquitur de acie Gallorum, quæ adverso flumine contra quinque cohortes priores erat missa. At verisimile fit eas copias, audita suorum clade, per sylvas et montes dictos les hauteurs de Menilmontant et de Belleville, ad reliquias suorum confugisse : ita itinere ex omni parte ab hostibus libero, Labienus ad suos intra Sequanam et Matronam exspectantes exitum pugnæ, revertitur, per hunc regionis tractum ubi nunc sunt,Neuilli, le Roule, les faubourgs St.-Honoré, Mont-Martre, St.-Denys, St.-Martin, du Temple, St.-Antoine, Bercy, Charenton, Alfort, etc.

9. Inde. Antiq. codd. inter quos. nost. R.5763,in diem. Unde Oudend. proponit indidem; et vocem esse scriptt. optt. multis probat exemplis. Non sollicitanda videtur vulg. lect.

tates nituntur. Nacti obsides, quos Cæsar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant'. Petunt a Vercingetorige Ædui, ad se veniat, rationesque belli gerendi communicet. Re impetrata contendunt, ut ipsis summa imperii tradatur: et re in controversiam deducta, totius Galliæ concilium Bibracte indicitur. Eodem conveniunt undique frequentes. Multitudinis suffragiis res permittitur ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem. Ab hoc concilio Remi, Lingones, Treviri abfuerunt: illi, quod amicitiam Romanorum sequebantur; Treviri, quod aberant longius, et ab Germanis premebantur : quæ fuit causa, quare toto abessent bello", et neutris auxilia mitterent. Magno dolore Ædui ferunt, se dejectos principatu; queruntur fortunæ commutatio

:

CAP. LXIII. 1. Horum supplicio dubitantes territant. Incredibile videtur Hotmano, Eduos in obsides Gallos, ad eorum civitates terrendas, sæviisse. Diserte tamen hoc testatur Jul. Celsus. Novioduni, inquit, inventi erant omnium fere obsides populorum, quos ibidem Cæsar sub Eduorum fide reliquerat....horum ergo suppliciis hæsitantes territant. Inhumane quidem; nec tamen hic nihil, quod barbaris non conveniat.

2. Ad se veniat. Alii, ut ad se veniat. Idem est.

3. Ut ipsis summa imperii tradatur. Ut supra, l. 1, c. 4. Bellovaci, utpote qui essent potentissimi inter fœderatos, sibi imperium postula

verant.

4. Conveniunt undique frequentes. Multitudinis suffragiis, etc. Longe aliter codd. fere omnes et nostri : Conveniunt undique frequentes multitudines. Suffragiis, etc. Emendatio hujus loci Ursino debetur.

5. Omnes Vercingetorigem probant

imperatorem. Simili modo quo antiquitus, Tarquinio Prisco regnante, Bituriges, penes quos summa imperii esset in Galliis, delegerunt imperatorem Ambigatum. Tit. Liv. l. vet is quoque Vercingetorigi fortissimo, nec non patriæ amantissimo, procul dubio debebatur honos.

6. Abfuerunt. Male nonnulli codices aufugerunt. Pessime affuturum. Codd. nostri, afuerunt.

7. Quare toto abessent bello. Quæstio politica est, an in bello civili, multo magis in bello adversus extraneos hostes, vir bonus quiescere debeat? Minime sane. Unde justissima lex a Cic. memorata, 1. x, epist. ad Atticum epist. 1, quæ capite sanxit, si quis in seditione, non alterutrius partis fuisset. Hoc loco, gravissime in patriam peccarunt Treviri, Remi, etc. Qui ignava aut prava calliditate, uti alienis laboribus tuti essent, ab armis abstinuerunt, in patriæ suæ servitutem efficacius, quam arms Cæsaris ita conspirantes.

« IndietroContinua »