Immagini della pagina
PDF
ePub

Qui, par eloquio, victor Ratione, Lucreti
Sacrilegos ausus atque impia tela refregit.
Arbiter et veterum judex, ne dejice Pindo,
Quem Maro, quem Flaccus vatem agnovere magistrum.
Sic veteris Romæ sacrum complebitur agmen ;
Sic grande absolves munus; quo munere læti,
Indocti doctique canunt, juvenesque, senesque,
Et cum discipulis concordi voce magistri :
«< Ausoniis per te redeunt sæcla aurea Musis;
<< Per te Romulidum juvenescit docta vetustas,

"

Accepitque novam, veluti tua Gallia, vitam. »

N. E. LEMAIRE.

NOTÆ

IN EPISTOLAM DEDICATORIAM.

1. Nil sibi vincendum, etc. Post bellum Gallicum decem annorum spatio confectum, J. Cæsar ad Reipublicæ statum armis immutandum cœpit se accingere, felix vir, judicio Julii Celsi, si patriæ hostes tantum, non et patriam vicisset! Vide hanc editionem, vol. III, pag. 245, de vita J. Cæsaris.

2. Civilibus armis. Primum hoc volumen commentarios de bello Gallico tantum, non de Civili continet.

3. Venusto. Cic. in Bruto, c. 262. « Commentarios scripsit Cæsar valde probandos; nudi enim sunt et venusti. »

4. Victis fatalia..... Vocis superbæ. Tit. Liv. 1. V, c. 48. «< Mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum.... additus ab insolente Brenno ponderi gladius: auditaque intoleranda Romanis vox, væ victis esse. »

5. Solem. J. Cæsaris libros de siderum motu compositos laudat Plinius, lib. XXIII, cap. 25. Cæsar Dictator annos ad solis cursum redegit singulos; etc. Hæc angustiore sermone Plinii contracta, fusius explicat Macrobius lib. 1. Saturnal. toto capite 14: C. J. Cæsar omnem hanc inconstantiam temporum, vagam adhuc et incertam, in ordinem statæ definitionis coegit; etc. Iisdem pæne verbis rem narrat Solinus, cap. 1, pag. 85. Vide Petavium, lib. IV, de doctrina Temp. cap. 3, pag. 319. Suetonius in vita Cæsaris, cap. 40: Fastos correxit, jampridem vitio Pontificum adeo turbatos, etc. Cæsar ipse, apud Lucanum, Pharsal. lib. X, v. 185, sic de se loquitur :

média inter prælia semper Stellarum cœlique plagis, superisque vacavi; Nec meus Eudoxi vincetur fastibus annus.

6. Agendum. Lucan. Pharsal. lib. II, v. 657.

Nil actum credens, quum quid superesset agendum.

7. Pastorum amores.... Ausoniis colonis. Primum Virgilii volumen, cum primo hoc Cæsaris volumine in lucem editum, Bucolica et Georgica solummodo complectitur.

8. Elysis campis. In sequenti volumine sex priores Æneidos libri includentur, jamjam e prelis exituri.

9. His quoque finem. Æn. lib. I, v. 203, 211, 261. Æn. lib. II, v. 702., Æn. lib. X, v. 11.

10. Fideles. Hunc versum scripsi, ad consecrandam militum Helvetiorum memoriam qui interierunt, die decima mensis Augusti, 1792.

11. Umbra secura. . . . arbor fecunda. Monere supervacaneum sane foret, quænam sit fecunda illa arbor, quem felicem ramum et hospitalem umbram sibi polliceatur Gallia, nisi publice denunciatam auspicatissimi partus spem, et Galliæ et Regi nostro iterum gratulari juvaret.

12. Tacentes. Horat. lib. I, ep. xvII, v. 43.

13. Omnibeantis. Hanc vocem fingere diu multumque dubitavi, quod ille ipse Artis Poetica sagacissimus scriptor, quem hic induxi loquentem, nos in verbis serendis cautos esse jussit; (Vid. Art. Poet. 46.) Tamen, quum a veteribus Deum Optimum Maximum vocari, Maximo Omnipotentem apud ipsos respondere, sed Optimo nullam vocem adjectivam consonare, et simili affinitate consociari animadvertissem, ausus sum Omnibeantem dicere, ut hoc verbo Dei summa benignitas pariter exprimeretur. Cujus licentiæ pudenter sumptæ periculum feci, quoniam necesse mihi visum fuit rem abditam et nondum exauditam monstrare recenti vocabulo et indicio : nec me pœnitebit audaciæ, si nova fictaque vor fidem obtinuerit, et si illam nota præsente signatam procudi homines vere docti non improbaverint.

14. Peccare novando. Quis non memoria comprehensum tenet hoc LUDOVICI XVIII effatum? Le danger d'innover est près de l'avantage d'améliorer.

15. Acus furores. Fulvia, Marci Antonii exsecranda uxor, virilis audaciæ mulier, et bellorum civilium pars, quum recisum Ciceronis obtruncati caput manibus teneret, exertam illius ore linguam, iterum et sæpius acu aurea pungendo, trajicere gaudebat.

16. Et spes et ratio...... Juven. Sat. VII, v. I.

17. Libertas gratior extat. Claudianus de secundo Consulatu Stilichonis, v. 114.

18. Tuo Pindo excludere. Lucretium et Petronium, inter Classicos scriptores sibi dicatos, admittere noluit Ludovicus XVIII.

19. Juvenem Delphinum fingere. Lucretium Carum, qui de Rerum Natura sex carminum libros scripsit, non minori cura, quam quadraginta alios auctores, interpretandum et illustrandum jussit Ludovicus XIV, ad usum Serenissimi Delphini.

20. Christi Sacerdos. Anti-Lucretius, sive de Deo et natura libri novem, quibus Lucretium, Epicuri somniantis discipulum, et Atheorum antistitem collato pede profligavit, vir non solum maxima poeseos laude, vigore ingenii, et in gravissimis Europæ negotiis tractandis prudentia conspicuus, sed etiam in tutanda christianæ religionis causa suspiciosus, atque omnia tuta timens, S. R. E. Cardinalis Melchior de Polignac.

B

« IndietroContinua »