Immagini della pagina
PDF
ePub

Ad oratores autem Graecos ut nos convertamus, Demosthenes quanquam Thucydidis libros in deliciis habuisse et sua manu aliquoties descripsisse dicitur, tamen, ut solent magna ingenia suum dicendi genus ipsi fingere neque ex aliorum auctoritate pendere, non sententias formulasque loquendi e Thucydide desumpsit, sed solum vim gravitatem et sublimitatem orationis lectione eius sibi comparavit. Cf. Wolf. Prolegom. in Lept. p. LI. Non magis seriores oratores seu, si mavis, declamatores ii, quorum inspiciendorum nobis facultas erat, Libanius, Themistius, Maximus Tyrius, Herodes Atticus, Polemo et in Leptinea Aristides, eum imitati sunt, quanquam lectum ab iis esse inde apparet, quod Libanius unius declamationis argumentum (Κορινθίων λόγος. Οἱ Ποτιδαιαται ἀλλήλων ἐγεύσαντο πολιορκούμενοι ὑπὸ τῶν ̓Αθηναίων· καὶ κρίνονται ̓ Αθηναῖοι ὑπὸ Κορινθίων ἀσεβείας t. Ι. p. 489. edit. Paris. Morell.) inde (Thuc. II, 70.) duxit, et Themistius atque Maximus aliquoties (ut bis in oratione de pace ad Valentem) ad eum alludunt. (Vid. Ind. script) Omnes autem hi cum Cicerone (Orat. cap. 9.) iudicasse videntur: ,,Thucydides res gestas et bella narrat et proelia graviter sane et probe, sed nihil ab eo transferri potest ad forensem usum et publicum. Quis porro unquam Graecorum rhetorum a Thucydide quidquam duxit? At laudatus est ab omnibus. Fateor; sed ut rerum explicator prudens, sincerus, gravis; non ut in iudiciis versaret causas, sed ut in historiis bella narraret. Itaque nunquam est

numeratus orator.“

Lucianus subinde locos nostri scriptoris laudat aut ad eos respicit (vid. Ind.), non tamen orationem ad eum conformavit. In epistolarum scriptoribus, Aristaeneto et Alciphrone, et in fabulis Longi et Charitonis paene nulla Thucydidis imitationis reperiuntur vestigia.

B. Thucydidis imitatores inter Romanos, Salustius et Tacitus. Inserta est Rothii comparatio Thucydidis et Taciti.

Apud Romanos quanquam non dubium est Thucydidem a pluribus scriptoribus lectum esse (ut in Livio et Ammiano Marcellino reperiuntur sententiae quaedam, quae e Thucydide expressae videri queant), duo tamen reperiuntur, qui eum magnopere admirati atque imitati sunt, eosque constat esse Salustium et Tacitum. Neque tamen eadem utriusque ratio imitandi. Tacitus enim, ut exspectari poterat a tanto viro, universam modo orationis conformationem seu colorem, quatenus in brevitate maxime atque sublimitate et vigore inest, ex Attico illo repetiit; Salustius autem exemplar suum non solum in his, sed etiam in multis grammaticis rebus singulisque dicendi generibus atque sententiis secutus est. Ab his singulis incipiamus. Patet autem primo, quanquam Latini fere omnes furore quodam Graeca loquendi genera in patriam linguam inferendi abrepti sunt, in verborum quidem consociatione (non autem in electione) vix ullum propius ad Graecos se applicuisse quam Salustium. Unus fortasse excipiendus Tacitus, qui nonnulla ex hoc genere ausus est, quae vel Salustius reformidavit, ut adipisci alicuius rei, tuzev tuvos, et similia. (Cf. Ioa. Buhle de Taciti stilo p. 51. sqq.) Salustii autem morem declarent haec exempla, in quibus lectorem accuratius in nonnulla inquirere cupientem comparare iubemus Cortii librum, doctarum animadversionum plenum et ex illis temporibus praestantissimum in his literis Germaniae decus. Dicimus autem exempla huiuscemodi. Plebi militia volenti putabatur Iug. 84. cf. 100. Matth. Gr. Gr. p. 524. Aliis omnibus, quae ira fieri amat Iug. 34. Neutrum plurale cum verbo singulari, quod non meminimus alibi nos legere apud Latinos, sed hic etiam eo excusatur,

quod ipsum anat e Graeco pikai factum est. Loca nuda gignentium Iug. 79. cf. 93. ubi gignere, ut Graecorum quav in quibusdam temporibus, intransitivam notionem habet. Supplicia in post futuros (ἐς τοὺς ἔπειτα γενησομέvovs) composuit Fragm. lib. I. Sed antea item coniuravere pauci contra rempublicam, in quibus Catilina: de qua quam verissime potero dicam. Ubi ad qua ex coniuravere repetendum coniuratione. Matth. p. 605. Aliud exemplum Graecae structurae vide supra p. 110. Tum quae minus rara: Nisi forte quem lubido tenet potentiae paucorum — gratificari Iug. 3. (Quod tamen noli confundere cum locis a Cortio ad Iug. 89. appositis, in quorum multis, ut in notissimo illo tempus est, infinitivus, quippe non e substantivo solo, sed ex integra formula pendens, est paene necessarius.) Proditionem, quam vitare posse celeritate putabat Iug. 76. Bocchus. cum peditibus invadunt Iug. 101. Vide supra p. 96. Alibi etiam verbum praedicato accommodatum. Cat. 25. Cf., supra p. 99. Vobis eadem mihi (ravtà è̟uoí) bona malaque intellexi Cat. 20. Magis id laborare, ut illi (pro ipsi s, sibi) quam plurimi deberent Iug. 96. Cf. supra cap. XV. et Voss. Aristarch. de construct. cap. LVI. Eliam perfectum (Graecorum aoristus) pro plusquamperfecto post particulas temporis usitatissimus. Vid. Lange ad Cat. 55. Deinde fugam facere pro fugere (ut noiɛî69α cum substantivis iunctum) Iug. 55. bellum sumere Iug. 43. (αloodα Thuc.). Quae quanquam etiam ex aliis scriptoribus Graecis duci poterant, tamen, quum et frequententur a Thucydide, et aliis, quorum origo non potest dubia esse, sustineantur, eodem referenda videntur. lis autem, quae Thucydidem auctorem clarius monstrant, annumeramus in incerto habuere Cat. 41., év áлóoço εlyovτo. Thuc. I, 25. in maius celebrare lug. 75. ἐπὶ τὸ μεῖζον κοσμῆσαι Thuc. I, 10. 21. — multus instare Iug. 84., nokùs événsito IV, 22. Cf. cap. praec. Quarum

S

rerum ego maxima documenta haec habeo, quod Cat. 9., ut apud Thucydidem in praefatione aliquoties, tɛxuńριον δέ, παράδειγμα δέ, sequ. γάρ. Posteaquam (post, quam, quum, si) et in apodosi tum demum, tum vero Cat. 2. lug. 106., et toties apud Thucydidem tóte dý, ¿vταῦθα δή, οὕτω δή post ἐπεί similesque particulas. Vid. I, 49. 58. II, 12. 18. 70. Etiam post participia, ut confecto proelio, tum vero cerneres Cat. 61., nedov Tois Maneδαιμονίοις, ἐνταῦθα δὴ φανερῶς εἶπε Ι, 9ι. 11, 58. — Tum, ut Thucydides (vid. supra p. 106.), ita Salustius amat usum pronominum, adiectivorum et participiorum neutrius generis post substantiva masculina et feminina, ubi rei indefinitae vel generis solum notio spectatur. Cat. 1. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita (est): animi imperio, corporis servitio magis utimur: alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. Cat. 31. Ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat. Cat. 5. Inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque his artibus auxerat (ut év ois àμporégois in verbis p. 106. e Thucydide laudatis). Iug. 41. Abundantia earum rerum, quae prima mortales ducunt. Iug. 38. Nox atque praeda hostes remorata sunt. Cf. Cat. 20. Huc pertinet etiam usus singularis pro plurali in his: Servitia repudiabat, cuius initio ad eum magnae copiae concurrebant (ut zeńμαow,

e Thucydide supra p. 92.). Neque evitavit Salustius usum adverbiorum pro adiectivis cum verbo esse (supra cap. XIV.), qui locum habet non solum in adverbiis, e quibus adiectiva non sunt derivata, ut frustra (eà res frustra fuit) Iug. 73., abunde Cat. 58., sed etiam in aliis. Iug. 14. Ut ubivis tutius quam in meo regno essem. 87. Romanos laxius licentiusque futuros. 94. Uti prospectus nisusque per saxa facilius foret. (ut gadíos apud Thucydidem IV, 10.. Cf. p. 169. Ita Tacit. Ann. I, 72. Facta arguebantur, dicta impune erant.

[ocr errors]

Et plura apud eundem.) Neutrum etiam adiectivorum saepe substantivi naturam induit, et genitivum regit, ut humi aridum Iug. 48. (Quod tamen longe frequentius apud Tacitum, ut obstantia silvarum Ann. I, 50., in prominenti littoris 55., humidum paludum 61., plena urbis 76.) Verum etiam omnis indoles Salustii orationis eadem quae apud Thucydidem. Pertinet huc toties confusum tempus praesens atque praeterita. (Cf. supra cap. XXI.) Cat. 54. Si quid ab Senatu petere vellent, ab armis discedant. Vid. ibi Lange et Corte ad cap. 58. Tum confusio duorum loquendi generum et structura ad sensum (roos to onpaivóμevov). Iug. 100. Non tam diffidentia futuri quae imperavisset. Deinde oratio variata. Ita Cat. 16. Incerta pro, certis, bellum quam pacem malebant. Iug. 7. neque per vim, neque insidiis (cf. Tacit. Ann. I, 56.), Iug. 14. prohibere iniuriam neque cuiusquam regnum per iniuriam cresceret. Iug. 25. Quod in invidia res erat, simul et ab Numidis obsecrati. (Quae omnia frequentissima in Tacito, e quo unum exemplum sufficiat: Sed quod largiendis pecuniis favorem militum, quaesivisset, bellica quoque Germanici gloria, angebatur Ann. 1, 52.) Huc pertinet transitus a civitate ad eives, a plebe ad plebeios et similia. Vid. Cort. ad Cat. 5. (quem locum tamen male intellexit) et 39. atque supra p. 102. sq. Item ab activo in passivum Cat. 51. Iug. 92. a praesente in infinitivum historicum, perfectum, imperfectum Cat. 34. Non rara etiam particularum commutatio, ut ponderis gratia simul, et offensa quo levius streperent Iug. 94. Sequitur brevitas Salustii, pariter atque apud Thucydidem saepe male intellecta. Non inest enim in omissione verborum ad sensum non plane necessariorum, quum ne verbositatem quidem fugiat scriptor noster. (Cuius baec sint exempla: secordia atque desidia Cat. 4. dolis atque fallaciis 11. flagitiorum atque facinorum 14. gaudium atque laetitia 48. fusi fu

« IndietroContinua »