DE BELLO PELOPONNESIACO LIBRI OCTÖ. DE ARTE HUIUS SCRIPTORIS HISTORICA EXPOSUIT; EIUS VITAS A VETERIBUS GRAMMATICIS CONSCRIPTAS ADDIDIT; CODICUM RATIONEM ATQUE AUCTORITATEM EXAMINAVIT ; GRAECA EX IIS EMENDAVIT ; SCRIPTURAE DIVERSITATES OMNES, COMMENTARIOS RERUM GEOGRAPHICARUM, SCHOLIA GRAECA ET NOTAS TUM DUKERI OMNES ATQUE ALIORUM SELECTAS TUM SUAS; DENIQUE INDICES RERUM ET VERBORUM LOCUPLETISSIMOS HARVARD Thucydidem velim legat studiosa iuventus assidue. Credite mihi, adolescentes pidouatais, sive eloquentiam quaeritis, sive scientiam civilem, sive historiae cognitionem, non potestis in alio auctore operam melius collocare. Miraberis haud dubie, VIR ILLUSTRIS, audaciam meam, quod TIBI, literarum studiis in tota patria nostra prospicienti et ob tot tantaque gravissima negotia fere nunquam fruenti otio, librum minutis quaestionibus refertum, quae mihi ipsi inter scribendum saepe taedium parabant, atque iis solum, qui vel Grammaticam Graecam vel sermonem Thucydidis accurate cognoscere cupiant, aliquantum profuturae sint, haud veritus sum consecrare. Speravi tamen, fore, ut, quod libro ipsi deesset, et TUA insignis humanitas suppleret et praestantia scriptoris, quem defendere et illustrare Nam ut haec, quoniam ipsa maxima est, etiam res leves, sed ei, qui Thucydidis ingenium et dicendi genus plane perspicere studet, cognitu necessarias non sinet prorsus contemni; ita illa, etiamsi alias in hoc libro virtutes nullas invenerit, tamen operosi studi causa, quod in eo sum conatus. |