Immagini della pagina
PDF
ePub

12

vum

ita non nocte, non die unquam cessaverant ab opere, ut nomurum ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis 6 erat, reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est, nec, qua primum aut potissimum parte ferrent opem, quum omnia variis clamoribus streperent, satis 7 scire poterant. Ipse Hannibal, qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur, hortator aderat. Quæ quum admota, catapultis ballistisque per omnia tabulata 8 dispositis, muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit; nec erat difficile opus, quod cæmenta non calce durata erant, sed interlita luto, structuræ 9 antiquæ genere. Itaque latius, quam qua cæderetur, ruebat, perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vade10 bant. Locum quoque editum capiunt, collatisque eo catapul

tis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent, muro circumdant; et Saguntini murum inte11 riorem ab nondum capta parte urbis ducunt. Utrinque summa vi et muniunt et pugnant; sed interiora tuendo mino12 rem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur exspectatio externæ opis, quum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium 13 essent. Paulisper tamen affectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus, metum defectionis quum præbuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma. Nec Sagunti oppugnatio segnior erat, Maharbale Himilconis filio (eum præfecerat Hannibal) ita impigre rem agente, ut ducem abesse nec cives nec 2 hostes sentirent. Is et prælia aliquot secunda fecit et tribus 3 arietibus aliquantum muri discussit, strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque proelium cum multorum utrinque cæde initum et pars arcis capta est.

Tentata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem

Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alco insciis Saguntinis, 4
precibus aliquid moturum ratus, quum ad Hannibalem noctu
transisset, postquam nihil lacrimæ movebant condicionesque
tristes ut ab irato victore ferebantur, transfuga ex oratore
factus apud hostem mansit, moriturum affirmans, qui sub con-
dicionibus iis de pace ageret. Postulabatur autem, redderent 5
res Turdetanis, traditoque omni auro atque argento egressi
urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent, ubi Pœnus ius-
sisset. Has pacis leges abnuente Alcone accepturos Sagun-6
tinos, Alorcus, vinci animos, ubi alia vincantur, affirmans, se
pacis eius interpretem fore pollicetur; erat autem tum miles
Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes.
Tradito palam telo custodibus hostium, transgressus munimenta 7
ad prætorem Saguntinum (et ipse ita iubebat) est deductus.
Quo quum extemplo concursus omnis generis hominum esset 8
factus, summota cetera multitudine, senatus Alorco datus est,
cuius talis oratio fuit. «Si civis vester Alco, sicut ad pacem
petendam ad Hannibalem venit, ita pacis condiciones ab Han-
nibale ad vos rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter,
quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos veni; sed 2
quum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem
(sua, si metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos
vera referentibus), ego, ne ignoraretis, esse aliquas et salutis
et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio, quod mihi
vobiscum est, ad vos veni. Vestra autem causa me nec 3
ullius alterius loqui, quæ loquor apud vos, vel ea fides sit,
quod neque, dum vestris viribus restitistis, neque, dum auxilia
ab Romanis sperastis, pacis unquam apud vos mentionem feci.
Postquam nec ab Romanis vobis ulla est spes nec vestra 4
vos iam aut arma aut mœnia satis defendunt, pacem affero
ad vos magis necessariam quam æquam. Cuius ita aliqua 5
spes est, si eam, quemadmodum ut victor fert Hannibal, sic
vos ut victi audietis, et non id, quod amittitur, in damno,
quum omnia victoris sint, sed, quicquid relinquitur, pro mu-
nere habituri estis. Urbem vobis, quam ex magna parte 6

13

14

15

f

dirutam, captam fere totam habet, adimit, agros relinquit, locum assignaturus, in quo novum oppidum ædificetis., Aurum et argentum omne, publicum privatumque, ad se iubet 7 deferri; corpora vestra, coniugum ac liberorum vestrorum servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sa8 gunto exire. Hæc victor hostis imperat; hæc, quanquam sunt gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. Equidem haud despero, quum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex 9 his [rebus] remissurum; sed vel hæc patienda censeo potius, quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis. >

Ad hæc audienda quum circumfusa paulatim multitudine permixtum senatui esset populi concilium, repente primores, secessione facta, priusquam responsum daretur, argentum aurumque omne ex publico privatoque in forum collatum in ignem ad id raptim factum coniicientes, eodem plerique semet 2 ipsi præcipitaverunt. Quum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. Turris diu quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Pœnorum impetu facto quum signum imperatori dedisset, nu3 datam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal, totis viribus aggressus urbem momento cepit, signo dato, ut omnes puberes interficerentur. Quod imperium crudele, ceterum prope 4 necessarium cognitum ipso eventu est; cui enim parci potuit ex iis, qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt aut armati nullum ante finem pugnæ quam morientes fecerunt? Captum oppidum est cum ingenti præda. Quanquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant, et in cædibus vix ullum discrimen ætatis ira fecerat, 2 et captivi militum præda fuerant, tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniæ redactum esse constat et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem. 3 Octavo mense, quam cœptum oppugnari, captum Saguntum quidam scripsere; inde Carthaginem Novam in hiberna

Hannibalem concessisse; quinto deinde mense, quam ab Carthagine profectus sit, in Italiam pervenisse. Quæ si ita sunt, 4 fieri non potuit, ut P. Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint et qui in suo magistratu cun Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam, pugnaverint. Aut omnia breviora aliquanto fuere, aut Saguntum 5 principio anni, quo P. Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est, sed captum. Nam exces- 6 sisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Servilii et C. Flaminii non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a Ti. Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam quum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.

Sub idem fere tempus et legati, qui redierant ab Carthagine, Romam rettulerunt, omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est; tantusque simul mæror patres mise- 2 ricordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, velut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam consulerent: nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum 3 congressum, nec rem Romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem. Sardos Corsosque et Histros atque Illyrios 4 lacessisse magis quam exercuisse Romana arma, et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum; Poenum hostem 5 veteranum, trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci acerrimo assuetum, recentem ab excidio opulentissimæ urbis, Hiberum transire; trahere secum tot excitos Hispanorum populos; conciturum 6 avidas semper armorum Gallicas gentes; cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.

Nominatæ iam antea consulibus provinciæ erant; tum sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia evenit. Sex in eum annum decretæ legiones et socium, quan- 2

16

17

18

3 tum ipsis videretur, et classis, quanta parari posset. Quattuor et viginti peditum Romanorum millia scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta millia peditum, quattuor millia et quadringenti equites; naves ducentæ viginti quin4 queremes, celoces viginti deducti. Latum inde ad populum, vellent iuberent populo Carthaginiensi bellum indici; eiusque belli causa supplicatio per urbem habita atque adorati di, ut bene ac feliciter eveniret, quod bellum populus Romanus 5 iussisset. Inter consules ita copiæ divisæ: Sempronio datæ legiones duæ (ea quaterna millia erant peditum et treceni equites) et sociorum sedecim millia peditum, equites mille octingenti; naves longæ centum sexaginta, celoces duodecim. 6 Cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus, si ad arcen7 dum Italia Poenum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius prætor et ipse cum haud 8 invalido præsidio in Galliam mittebatur; navium maxime Cornelio numerus deminutus; sexaginta quinqueremes datæ (neque enim mari venturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant) et duæ Romanæ legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim millibus sociorum peditum, equiti9 bus mille sexcentis. Duas legiones Romanas et decem millia sociorum peditum, mille equites socios, sexcentos Romanos Gallia provincia eodem versa in Punicum bellum habuit.

His ita comparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos maiores natu, Q. Fabium, M. Livium, L. Æmilium, C. Licinium, Q. Bæbium, in Africam mittunt ad percontandos Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum op2 pugnasset, et, si, id quod facturi videbantur, faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Car3 thaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem venerunt, quum senatus datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum, quod mandatum erat, percontatus esset, tum ex Car4 thaginiensibus unus: «Præceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, quum Hannibalem tanquam suo consilio Saguntum op

« IndietroContinua »