Immagini della pagina
PDF
ePub

pugnaverunt, civem haberet? Ex millibus septem armatorum 19 sexcenti exstiterunt, qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent, neque his sexcentis hostes obstitere; quam tutum iter duarum prope legionum agmini 20 futurum censetis fuisse? Haberetis hodie viginti millia armatorum Canusii fortia, fidelia, patres conscripti. Nunc autem quemadmodum hi boni fidelesque (nam «fortes> ne ipsi quidem dixerint) cives esse possunt? Nisi quis credere potest, aut 21 favisse erumpentibus, qui, ne erumperent, obsistere conati sunt, aut non invidere eos quum incolumitati, tum gloriæ illorum per virtutem partæ, quum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosæ causam esse sciant. Maluerunt in ten- 22 toriis latentes simul lucem atque hostem exspectare, quum silentio noctis erumpendi occasio esset. At ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt; dies noctesque aliquot obsessi vallum armis, se 23 ipsi tutati vallo sunt; tandem ultima ausi passique, quum omnia subsidia vitæ deessent affectisque fame viribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis victi sunt. Orto sole hostis ad vallum accessit; ante 24 secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. Hæc vobis istorum per biduum 25 militia fuit. Quum in acie stare ac pugnare decuerat, [tum] in castra refugerunt; quum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. Et vos 26 redimam? Quum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis; quum manere et castra tutari armis necesse est, et castra et arma et vos ipsos traditis hosti. Ego non magis 27 istos redimendos, patres conscripti, censeo, quam illos dedendos Hannibali, qui per medios hostes e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriæ restituerunt. >>

Postquam Manlius dixit, quanquam patrum quoque 61 plerosque captivi cognatione attingebant, præter exemplum civitatis minime in captivos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniæ quoque summa homines movit, quia nec ærarium 2

exhauriri, magna iam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem, maxime huiusce rei, 3 ut fama erat, egentem, locupletari volebant. Quum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset, novusque super veterem luctus tot iactura civium adiectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt. 4 Unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iure iurando se exsolvisset. Quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt comprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse.

5

Est et alia de captivis fama: decem primos venisse; de eis quum dubitatum in senatu esset, admitterentur in urbem 6 necne, ita admissos esse, ne tamen iis senatus daretur; morantibus deinde longius omnium spe, alios tres insuper legatos 7 venisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium; tum demum ab cognato Scribonii tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse, nec censuisse redimendos senatum; et novos legatos tres ad Hannibalem revertisse, decem veteres 8 remansisse, quod per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere regressi religione sese exsolvissent; de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse, vic9 tosque paucis sententiis, qui dedendos censuerint; ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciverint, ceteri non foro solum omni deinde vita, sed 10 prope luce ac publico caruerint. Mirari magis, adeo discrepare inter auctores, quam, quid veri sit, discernere queas.

Quanto autem maior ea clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod fides sociorum, quæ ad eam diem firma steterat, tum labare cœpit, nulla profecto 11 alia de re quam quod desperaverant de imperio. Defecere autem ad Pœnos hi populi: Atellani, Calatini, Hirpini, Apu12 lorum pars, Samnites præter Pentros, Bruttii omnes, Lucani, præter hos Uzentini, et Græcorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et Cisalpini omnes

Galli. Nec tamen eæ clades defectionesque sociorum move- 13 runt, ut pacis usquam mentio apud Romanos fieret, neque ante consulis Romam adventum nec postquam is rediit renovavitque memoriam acceptæ cladis; quo in tempore ipso 14 adeo magno animo civitas fuit, ut consuli ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiæ actæ, quod de re publica non desperasset; qui si Carthaginiensium ductor 15 fuisset, nihil recusandum supplicii foret.

Liber XXIII.

Hannibal post Cannensem pugnam castraque capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium moverat, accitus in Hirpinos a 2 Statio Trebio, pollicente se Compsam traditurum. Compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed premebat eum Mopsiorum 3 factio, familiæ per gratiam Romanorum potentis. Post famam Cannensis pugnæ vulgatumque Trebii sermonibus adventum Hannibalis quum Mopsiani urbe excessissent, sine certamine 4 tradita urbs Pœno præsidiumque acceptum est. Ibi præda

omni atque impedimentis relictis, exercitu partito, Magonem regionis eius urbes aut deficientes ab Romanis accipere aut 5 detrectantes cogere ad defectionem iubet, ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut 6 urbem maritimam haberet. Ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis (et pleræque cavæ sunt viæ sinusque occulti), quacunque apte poterat, disposuit, alios præ se actam prædam ex agris ostentantes obequitare portis 7 iussit. In quos, quia nec multi et incompositi videbantur, quum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta 8 in insidias circumventa est; nec evasisset quisquam, ni mare propinquum et haud procul litore naves, piscatoriæ pleræque, 9 conspectæ peritis nandi dedissent effugium. Aliquot tamen eo prœlio nobiles iuvenes capti cæsique, inter quos et Hegeas,

præfectus equitum, intemperantius cedentes secutus cecidit. Ab urbe oppugnanda Pœnum absterruere conspecta monia 10 haudquaquam prompta oppugnanti. 193

Inde Capuam flectit iter, luxuriantem longa felicitate 2 atque indulgentia fortunæ, maxime tamen inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis. Senatum et 2 sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes. Is 3 quum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasumennum est, in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui plebem ratus per occasionem novandi res magnum ausuram facinus, ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam Pœnis, improbus 4 homo, sed non ad extremum perditus, quum mallet incolumi quam eversa re publica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit, qua et senatum servaret et obnoxium sibi ac plebi faceret. Vocato 5 senatu, quum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset, præfatus esset, quippe 6 qui liberos ex App. Claudii filia haberet filiamque Romam nuptum M. Livio dedisset; ceterum maiorem multo rem magisque timendam instare; non enim per defectionem ad tol- 7 lendum ex civitate senatum plebem spectare, sed per cædem senatus vacuam rem publicam tradere Hannibali ac Pœnis velle; eo se periculo posse liberare eos, si permittant sibi et 8 certaminum in re publica obliti credant, quum omnes victi metu permitterent, «Claudam» inquit «in curia vos et, tan- 9 quam et ipse cogitati facinoris particeps, approbando consilia, quibus nequicquam adversarer, viam saluti vestræ inveniam. In hoc fidem, quam vultis ipsi, accipite.» Fide data egressus 10 claudi curiam iubet, præsidiumque in vestibulo relinquit, ne quis adire curiam iniussu suo neve inde egredi possit. Tum 3 vocato ad contionem populo, «Quod sæpe> inquit <optastis, Campani, ut supplicii sumendi vobis ex improbo ac detestabili senatu potestas esset, eam non per tumultum expugnantes 2

« IndietroContinua »