Immagini della pagina
PDF
ePub

24

25

quos et ipsos gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans. Inde, ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenæum transgreditur et ad 2 oppidum Iliberri castra locat. Galli quanquam Italiæ bellum inferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenæum Hispanos fama erat præsidiaque valida imposita, metu servitutis ad arma consternati Ruscinonem aliquot populi conve3 niunt. Quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum metuens, oratores ad regulos eorum misit, colloqui semet ipsum cum iis velle; [et] vel illi propius Iliberrim accederent, vel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo 4 congressus facilior esset; nam et accepturum eos in castra sua se lætum nec cunctanter se ipsum ad eos venturum; hospitem enim se Galliæ, non hostem advenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam 5 venisset. Et per nuntios quidem hæc; ut vero reguli Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud gravate ad Pænum venerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos præter Ruscinonem oppidum transmiserunt.

In Italiam interim nihil ultra, quam Hiberum transisse Hannibalem, a Massiliensium legatis Romam perlatum erat, 2 quum, perinde ac si Alpes iam transisset, Boii sollicitatis Insubribus defecerunt, nec tam ob veteres in populum Romanum iras, quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque colonias in agrum Gallicum deductas ægre patiebantur. 3 Itaque armis repente arreptis, in eum ipsum agrum impetu facto, tantum terroris ac tumultus fecerunt, ut non agrestis modo multitudo, sed ipsi triumviri Romani, qui ad agrum venerant assignandum, diffisi Placentiæ moenibus Mutinam confugerint, 4 C. Lutatius, C. Servilius, M. Annius. Lutatii nomen haud dubium est; pro Annio Servilioque M'. Acilium et C. Herennium habent quidam annales, alii P. Cornelium Asinam 5 et C. Papirium Masonem. Id quoque dubium est, legati ad expostulandum missi ad Boios violati sint, an in triumviros 6 agrum metantes impetus sit factus. Mutinæ quum obsiderentur

et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis assideret muris, simulari cœptum de pace agi; evocatique ab Gallorum principi- 7 bus legati ad colloquium non contra ius modo gentium, sed violata etiam, quæ data in id tempus erat, fide comprehenduntur, negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimissuros. Quum hæc de legatis nuntiata essent et Mutina 8 præsidiumque in periculo esset, L. Manlius prætor ira accensus effusum agmen ad Mutinam ducit. Silvæ tunc circa viam 9 erant, plerisque incultis. Ibi inexplorato profectus in insidias præcipitat, multaque cum cæde suorum ægre in apertos campos emersit. Ibi castra communita et, quia Gallis ad tentanda 10 ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quanquam ad quingentos cecidisse satis constabat. Iter deinde de integro cœptum, 11 nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis; ubi rursus silvæ intratæ, tum postremos adorti cum magna 12 trepidatione ac pavore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ademere. Finis et Gallis territandi et pavendi 13 fuit Romanis, ut e saltu invio atque impedito evasere. Inde apertis locis facile tutantes agmen Romani Tannetum, vicum propinquum Pado, contendere. Ibi se munimento ad tempus 14 commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur. Qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, C. Atilium prætorem cum una legione Romana et quinque 2 millibus sociorum, dilectu novo a consule conscriptis, auxilium ferre Manlio iubent; qui sine ullo certamine (abscesserant enim metu hostes) Tannetum pervenit.

Et P. Cornelius, in locum eius, quæ missa cum prætore 3 erat, scripta legione nova, profectus ab urbe sexaginta longis navibus præter oram Etruriæ Ligurumque et inde Salyum montes pervenit Massiliam, et ad proximum ostium Rhodani 4 (pluribus enim divisus amnis in mare decurrit) castra locat, vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenæos montes.

26

5 Quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus, quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab iactatione maritima militibus, trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda 6 omnia visendosque ex tuto hostes præmittit. Hannibal, ceteris metu aut pretio pacatis, iam in Volcarum pervenerat agrum, gentis validæ. Colunt autem circa utramque ripam Rhodani; sed diffisi, citeriore agro arceri Pœnum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum tra7 iectis ulteriorem ripam amnis armis obtinebant. Ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum, quos sedes suæ tenuerant, simul pellicit donis ad naves undique contrahendas fabricandasque, simul et ipsi traiici exercitum levarique quam primum regionem suam tanta hominum urgente turba cupie8 bant. Itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum; novasque alias primum Galli 9 inchoantes cavabant ex singulis arboribus, deinde et ipsi milites, simul copia materiæ, simul facilitate operis inducti, alveos informes, nihil, dummodo innare aquæ et capere onera possent, curantes, raptim, quibus se suaque transveherent, fa27 ciebant. Iamque omnibus satis comparatis ad traiiciendum, terrebant ex adverso hostes, omnem ripam equites virique 2 obtinentes. Quos ut averteret, Hannonem Bomilcaris filium vigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, 3 adverso flumine ire iter unius diei iubet et, ubi primum possit, quam occultissime traiecto amni, circumducere agmen, ut, 4 quum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostem. Ad id dati duces Galli edocent, inde millia quinque et viginti ferme supra parvæ insulæ circumfusum amnem latiore, ubi divideba5 tur, eoque minus alto alveo transitum ostendere. Ibi raptim cæsa materia ratesque fabricatæ, in quibus equi virique et alia onera traiicerentur. Hispani sine ulla mole, in utres vestimentis coniectis, ipsi cætris superpositis incubantes flumen 6 tranavere. Et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore

fessus quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exsequendum. Postero die profecti ex loco edito 7 fumo significant, transisse et haud procul abesse; quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum ad traiiciendum. Iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques 8 fere propter equos naves. Navium agmen ad excipiendum adversi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra traiicientibus lintribus præbebat; equorum 9 pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, præter eos, quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, imposuerant in naves. Galli occursant in 28 ripa cum variis ululatibus cantuque moris sui, quatientes scuta super capita vibrantesque dexteris tela, quanquam et ex adverso 2 terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum militumque, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis et qui ex altera ripa traiicientes suos hortabantur. Iam satis paventes adverso tumultu terribilior ab 3 tergo adortus clamor, castris ab Hannone captis. Mox et ipse aderat, ancepsque terror circumstabat, et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente et ab tergo improvisa premente acie. Galli postquam utroque vim facere conati pel- 4 lebantur, qua patere visum maxime iter, perrumpunt, trepidique in vicos passim suos diffugiunt. Hannibal, ceteris copiis per otium traiectis, spernens iam Gallicos tumultus castra locat.

Elephantorum traiiciendorum varia consilia fuisse credo; 5 certe variat memoria actæ rei. Quidam congregatis ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis irritatum ab rectore suo, quum refugientem in aquam [nantem] sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente. Ce-6 terum magis constat, ratibus traiectos; id ut tutius consilium ante rem foret, ita acta re ad fidem pronius est. Ratem 7 unam ducentos longam pedes, quinquaginta latam a terra in amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, plu

29

ribus validis retinaculis parte superiore ripæ religatam pontis in modum humo iniecta constraverunt, ut beluæ audacter 8 velut per solum ingrederentur. Altera ratis æque lata, longa pedes centum, ad traiiciendum flumen apta, huic copulata est; tum elephanti per stabilem ratem tanquam viam, prægredientibus feminis, acti ubi in minorem applicatam trans9 gressi sunt, extemplo resolutis, quibus leviter annexa erat, vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur; ita primis expositis, alii deinde repetiti ac traiecti 10 sunt.

Nihil sane trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur; primus erat pavor, quum, soluta ab ceteris rate, 11 in altum raperentur. Ibi urgentes inter se, cedentibus extremis ab aqua, trepidationis aliquantum edebant, donec 12 quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset. Excidere etiam sævientes quidam in flumen; sed pondere ipso stabiles, deiectis rectoribus, quærendis pedetentim vadis in

terram evasere.

Dum elephanti traiiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum, ubi 2 et quantæ copiæ essent et quid pararent. Huic alæ equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani trecenti Romanorum equites occurrunt. Prolium atrocius quam pro numero 3 pugnantium editur; nam præter multa vulnera cædes etiam prope par utrinque fuit, fugaque et pavor Numidarum Romanis iam admodum fessis victoriam dedit. Victores ad centum sexaginta, nec omnes Romani, sed pars Gallorum, victi 4 amplius ducenti ceciderunt. Hoc principium simul omenque belli ut summæ rerum prosperum eventum, ita haud sane incruentam ancipitisque certaminis victoriam Romanis portendit.

5

Ut re ita gesta ad utrumque ducem sui redierunt, nec Scipioni stare sententia poterat, nisi ut ex consiliis cœptisque 6 hostis et ipse conatus caperet, et Hannibalem incertum, utrum cœptum in Italiam intenderet iter an cum eo, qui primus se obtulisset Romanus exercitus, manus consereret, avertit a præ

« IndietroContinua »