Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVII

HISTORIARUM ROMANARUM

LIBRI QUI SUPERSUNT.

EX RECENSIONE

IO. NIC. MADVIGII.

ITERUM EDIDERUNT

IO. NIC. MAD VIGIUS ET IO. L. USSINGIUS.

[merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small]

SUMPTIBUS LIBRARIÆ GYLDENDALIANÆ (HEGELIORUM PATRIS ET FILII).

TYPIS EXCUDERUNT NIELSEN & LYDICHE.

PRÆFATIO

IO. NICOLAI MADVIGII.

Iterum hos Livii libros, qui sunt a vicesimo sexto ad tricesimum, post undeviginti annos edendi facultatem datam mihi esse, quanquam et ætate et oculorum hebetudine et animi ad alia studia aliasque meditationes conversione ab hoc genere laboris nonnihil abhorrebam, tamen lætatus sum, quod erroris cuiusdam cum aliis communis, qui me antea implicaverat, quemque in altera Emendationum Livianarum editione universe abieceram, vestigia auxilio subsidiorum interea ab alio homine docto paratorum singulatim tollere et horum quoque librorum recensionem ad eam formam iudiciique constantiam, quam in ceteris voluminibus secutus eram, revocare liceret.

Quum enim antea, Io. Fr. Gronovium aliosque secutus, in decem Livii libris, qui a vicesimo primo incipiunt, codici Puteaneo (sive Puteanum appellare magis placet) sic principatum tribuissem, ut omnes reliquos ex eo tanquam communi fonte derivatos nihil proprii boni, nisi quod coniectura natum esset, habere crederem, atque ad eius unius auctoritatem etiam severius quam superiores omnia exegissem, iam ante annos haud paucos, veritatis convicio victus, primum Heerwagenio, deinde Halmio, Mommsenio, Studemundo assensus eram, in posteriore huius decadis parte, hoc est in iis libris, quos nunc edimus, alterius codicum stirpis a Puteaneo separatæ eique paris ducem et principem habendum esse codicem Spirensem, quo B. Rhenanus et S. Gelenius usi essent, atque cum ea familia coniunctos esse aliquot ex ceteris codicibus, quos, uni Puteaneo addicti, in communem deteriorum turbam conieceramus, exque huiusmodi libris iam extremo sæculo quinto decimo in editiones receptas esse particulas duas orationis Livianæ, quæ in Puteaneo et codicibus ex eo

derivatis omittuntur (XXVI, 41-43 et XXVII, 2 et 3) et propterea a Weissenbornio et me inconsiderate damnatæ erant. Sed codicis Spirensis, excepto uno folio, quod ex eo superesse videtur, eas tantum scripturas novimus, quas Rhenanus et Gelenius indicaverunt aut quas eos tacite ex illo sumpsisse probabiliter suspicamur; de ceteris codicibus a Puteaneo separatis difficile erat certi quicquam statuere ex brevi specimine duarum particularum, quod Mommsenius dederat, reliqua eorum per omnes quinque libros testimonia aut ignorabantur aut parum plene diligenterque apud Drakenborchium posita erant. Sed huic difficultati subvenit optimeque de hac Livii parte meruit Augustus Luchs, qui eam anno 1879 Berolini edidit. Collecto enim studiosissime et pervestigato diligentissime codicum instrumento de cognatione eorum prudenter disseruit maximeque ostendit, codices aliquot, Harleianum (H), Vaticanum Palatinum (V) inferiorisque gradus quosdam, quos litteræ R nota comprendit, tum codicis Laurentiani manus secundæ correctiones (L), cum Spirensi quidem origine ex codice archetypo iam manco cognatos, nec tamen ex eo ortos esse, sed, quamvis interdum consensus erroribus et interpolationibus obscuretur, proprii et sui testimonii ius in eadem familia obtinere, deinde ipse, comparatis his auctoritatibus, orationem Livii constituit integrasque codicum Puteanei (P), Spirensis (S) ceterorumque, quos comparaverat, scripturas subiecit. Itaque quum de auctoritatum æstimatione et comparatione quum in ceteris rebus, quod quidem ad summam rem pertineret, tum in eo consentirem, quod iam in Emendationum Livianarum altera editione posueram, codicem Puteaneum maxime negligentia quadam in omittendis verbis verborumque partibus laborare (quanquam ne in duabus alteris quidem stirpibus id mendi genus prorsus infrequens est), consentaneum erat, in hoc, quod Luchsius iecisset, fundamento ita constitui alteram nostram recensionem, ut nostro iudicio dirigeretur; nam quoniam a codice Puteaneo alterius familiæ duæ stirpes, quarum unius in Spirensi positæ testimonia parum plene tenemus, non certo quodam proposito seiunguntur, sed tantum erroris negligentiæque diversitate et interdum simplici quodam erroris corrigendi conatu, res posita erat in prudenti, quid maxime Livii sententiæ et orationi conveniret, delectu et in cauta æstimatione originis errorum, deinde, ubi codices aut communis mendi convincebantur aut ipsa discrepantia mendi suspicionem confirmabant, in coniecturæ probabilitate; atque in hoc postremo emendandi genere, etsi unam et alteram coniecturam, quam olim, Puteanei vestigia nimis premens, tentaveram, iam in altera Emendationum Livianarum editione aut nunc demum improbavi, plerumque tacite, longe tamen plures, quas aut in prima editione

posueram aut in altera edideram, nunc quoque non solum mihi severe exigenti se probaverunt, sed pleræque etiam a Luchsio in orationis contextu positæ sunt (velut statim in lib. XXVI, 2 duæ et in ipsis extremis verbis lib. XXX); novæ aliquot et, ut opinor, certæ in hac ipsa editione accesserunt, quarum infra ratio reddetur.

A superiore nostræ recognitionis exemplo hoc uno in genere prope infinitis locis differt, quod ea, quæ tum, quamvis essent per se recta et probabilia, tamen, quod in codice Puteaneo omittebantur, inclinatis litteris scribi iusseram, nunc, quod satis alterius familiæ auctoritate confirmantur, nota illa liberanda fuerunt; mansit ea in iis supplementis, quæ ne nunc quidem auctoritate ulla comprobantur, nisi quod eiusdem verbi partes typorum dissimilitudine foedare noluimus. A Luchsii autem exemplo quid nostrum differat, ostendet, quem subiicimus, omnis scripturæ Luchsianæ a nostra discrepantis index, ad eandem fere formam compositus, qua in superiore editione Weissenborniani exempli discrepantiam notaveramus, nisi quod codicum, quos in dissensu nos secuti sumus, notas adscribere supervacaneum erat, quoniam apud ipsum Luchsium exstant. 1) In iis locis, in quibus nova coniectura usi sumus, et uno et altero præterea brevem rationis explicationem addidimus. Permulta in hac discrepantia ex eo genere esse apparet, ut inter utramque scripturam ad probabilitatem per se nihil aut prope nihil intersit; in huiusmodi locis fieri potest, ut in prioribus maxime libris ego nonnihil ad codicem Puteaneum sequendum inclinaverim, Luchsio alteram stirpem sequente.

Lib. XXVI. Cap. III, 3 qui autem (Qui potui servare absolute interrogatur de servando non servandove; contra de utilitate interrogatur, quid quantumque prodesse potuerim. 1863.) 4 commeatus in VI, 3 (Forchh. cum edd. vett. iam pulsi. 1863.) 9 invenio VII, 3 vulgo fremebant (Error apud nos ex superiore editione remansit.) 6 audenda subeundaque (P audendaque. Semel universe dictum esto, in iis locis, in quibus in melioribus codicibus, ex quibus hoc loco unus P superest, particula que sic abundat, Luchsium cum aliis constanter alteram vocem, cuius omissæ indicium particula faciat, supplevisse, mihi non tam certum id indicium visum esse, ut vocem per se non necessariam ubique adderem; cfr. c. 11, 12; 13, 9.) IX, 2 biduo (Wesenb. P Sub Casinum biduo. Priorem errorem in loci nomine Ussingius correxit, posteriorem Wesenbergius. Perspicua

1) Omisimus tamen in hoc indice præter ea, quæ ad orthographiam, quam appellant, pertinent, formas eiusdem vocis levissime discrepantes (se et sese, a et ab, tum et tunc, classes et classis, Carthagini et Carthagine, porrigi et porgi), tum particulas copulativas, et, ac, atque, commutatas.

« IndietroContinua »