Immagini della pagina
PDF
ePub

47

7 pugna venerat, donec Numidæ, qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt. Is pavor perculit Romanos, auxitque pavorem consulis vulnus periculumque, in8 tercursu tum primum pubescentis filii propulsatum. Hic erat iuvenis, penes quem perfecti huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Ponisque appellatus. 9 Fuga tamen effusa iaculatorum maxime fuit, quos primos Numidæ invaserunt; alius confertus equitatus consulem in medium acceptum, non armis modo, sed etiam corporibus suis protegens, in castra nusquam trepide neque effuse cedendo 10 reduxit. Servati consulis decus Cælius ad servum natione Ligurem delegat; malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores et fama obtinuit.

Hoc primum cum Hannibale proelium fuit; quo facile apparuit, [et] equitatu meliorem Poenum esse, et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo 2 Romanis aptos non esse. Itaque proxima nocte, iussis militibus vasa silentio colligere, castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum est, ut ratibus, quibus iunxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias 3 traiiceret. Prius Placentiam pervenere, quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos; tamen ad sexcentos moratorum in citeriore ripa Padi, segniter ratem solventes, cepit. Transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant, tota rate 4 in secundam aquam labente. Cælius auctor est, Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum impetum 5 fluminis oppositis. Ea peritis amnis eius vix fidem fecerint; nam neque equites armis equisque salvis tantam vim fluminis superasse veri simile est, ut iam Hispanos omnes inflati travexerint utres, et multorum dierum circuitu Padi vada petenda fuerunt, qua exercitus gravis impedimentis traduci pos6 set. Potiores apud me auctores sunt, qui biduo vix locum rate iungendo flumini inventum tradunt; ea cum Magone

equites et Hispanorum expeditos præmissos. Dum Hannibal, 7 citra flumen legationibus Gallorum audiendis moratus, traiicit gravius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt. Hannibal paucis post diebus sex millia a Placentia castra 8 communivit, et postero die in conspectu hostium acie directa potestatem pugnæ fecit.

Insequenti nocte cædes in castris Romanis, tumultu tamen quam re maior, ab auxiliaribus Gallis facta est. Ad duo 2 millia peditum et ducenti equites, vigilibus ad portas trucidatis, ad Hannibalem transfugiunt; quos Poenus benigne allocutus et spe ingentium donorum accensos in civitates quemque suas ad sollicitandos popularium animos dimisit. Scipio 3 cædem eam signum defectionis omnium Gallorum esse ratus, contactosque eo scelere velut iniecta rabie ad arma ituros, quanquam gravis adhuc vulnere erat, tamen quarta vigilia 4 noctis insequentis tacito agmine profectus, ad Trebiam fluvium iam in loca altiora collesque impeditiores equiti castra movet. Minus quam ad Ticinum fefellit; missisque Hannibal primum 5 Numidis, deinde omni equitatu, turbasset utique novissimum agmen, ni aviditate prædæ in vacua Romana castra Numidæ devertissent. Ibi dum perscrutantes loca omnia castrorum 6 nullo satis digno moræ pretio tempus terunt, emissus hostis est de manibus; et quum iam transgressos Trebiam Romanos metantesque castra conspexissent, paucos moratorum occiderunt citra flumen interceptos. Scipio, nec vexationem vulneris 7 in via iactati ultra patiens et collegam (iam enim et revocatum ex Sicilia audierat) ratus exspectandum, locum, qui prope flumen tutissimus stativis est visus, delectum communiit. Nec procul inde Hannibal quum consedisset, quantum 8 victoria equestri elatus, tantum anxius inopia, quæ per hostium agros euntem, nusquam præparatis commeatibus, maior in dies excipiebat, ad Clastidium vicum, quo magnum fru-9 menti numerum congesserant Romani, mittit. Ibi quum vim pararent, spes facta proditionis; nec sane magno pretio, num

48

49

mis aureis quadringentis, Dasio Brundisino præfecto præsidii corrupto, traditur Hannibali Clastidium. Id horreum fuit 10 Pœnis sedentibus ad Trebiam. In captivos ex tradito præsidio, ut fama clementiæ in principio rerum colligeretur, nihil sævitum est.

Quum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam insulasque Italiæ imminentes et a Sempronio 2 consule et ante adventum eius terra marique res gesta. Viginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam oram Italiæ a Carthaginiensibus missæ; novem Liparas, octo ad insu3 lam Vulcani tenuerunt, tres in fretum avertit æstus. Ad eas

conspectas a Messana duodecim naves ab Hierone rege Syracusanorum missæ, qui tum forte Messanæ erat consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas naves Messanam in 4 portum deduxerunt. Cognitum ex captivis, præter viginti naves, cuius ipsi classis essent, in Italiam missas, quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos veteres 5 socios; Lilybæi occupandi præcipuam curam esse; credere, eadem tempestate, qua ipsi disiecti forent, eam quoque 6 classem ad Ægates insulas deiectam. Hæc, sicut audita erant, rex M. Æmilio prætori, cuius Sicilia provincia erat, perscri7 bit, monetque, ut Lilybæum firmo teneret præsidio. Extemplo et a prætore circa civitates missi legati tribunique, qui suos ad 8 curam custodiæ intenderent, et ante omnia Lilybæum teneri apparatu belli, edicto proposito, ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent, ut, ubi signum datum esset, ne quid moram conscendendi faceret, perque omnem oram, qui ex speculis prospicerent adventantem hostium classem, 9 missis. Itaque, quanquam de industria moderati cursum navium erant Carthaginienses, ut ante lucem accederent Lilybæum, præsensum tamen est, quia et luna pernox erat et sublatis 10 armamentis veniebant. Extemplo signum datum ex speculis et in oppido ad arma conclamatum est et in naves conscensum; pars militum in muris portarumque stationibus, pars 11 in navibus erant. Et Carthaginienses, quia rem fore haud

cum imparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt, demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto. Ubi illuxit, recepere classem in altum, 12 ut spatium pugnæ esset exitumque liberum e portu naves hostium haberent. Nec Romani detrectavere pugnam, et me- 13 moria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti et militum multitudine ac virtute. Ubi in altum evecti sunt, Romanus conserere pugnam et ex propinquo vires conferre velle; con- 2 tra eludere Poenus et arte, non vi rem gerere, naviumque quam virorum aut armorum malle certamen facere. Nam ut 3 sociis navalibus affatim instructam classem, ita inopem milite habebant, et, sicubi conserta navis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat. Quod ubi animadver- 4 sum est, et Romanis multitudo sua auxit animum et paucitas illis minuit. Extemplo septem naves Punicæ circumventæ; 5 fugam ceteræ ceperunt. Mille et septingenti fuere in navibus captis milites nautæque, in his tres nobiles Carthaginiensium. Classis Romana incolumis, una tantum perforata navi, sed ea 6 quoque ipsa reduce, in portum rediit.

50

Secundum hanc pugnam, nondum gnaris eius, qui Mes- 7 sanæ erant, Ti. Sempronius consul Messanam venit. Ei fretum intranti rex Hiero classem instructam ornatamque obviam duxit, transgressusque ex regia in prætoriam navem, gratu- 8 latus sospitem cum exercitu et navibus advenisse, precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum, statum deinde 9 insulæ et Carthaginiensium conata exposuit, pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum iuvenis adiuvisset, eo senem adiuturum; frumentum vestimentaque sese legionibus 10 consulis sociisque navalibus gratis præbiturum; grande periculum Lilybæo maritimisque civitatibus esse, et quibusdam volentibus novas res fore. Ob hæc consuli nihil cunctandum 11 visum, quin Lilybæum classe peteret. Et rex regiaque classis una profecti. Navigantes inde, pugnatum ad Lilybæum fusasque et captas hostium naves, accepere. A Lilybæo consul, 51 Hierone cum classe regia dimisso relictoque prætore ad tuen

52

dam Siciliæ oram, ipse in insulam Melitam, quæ a Cartha2 giniensibus tenebatur, traiecit. Advenienti Hamilcar Gisgonis filius, præfectus præsidii, cum paulo minus duobus millibus militum oppidumque cum insula traditur. Inde post paucos dies reditum Lilybæum, captivique et a consule et a prætore, præter insignes nobilitate viros, sub corona venierunt. 3 Postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Vulcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem, traiecit; nec quisquam hostium circa eas insulas inventus; 4 nam forte transmiserant ad vastandam Italiæ oram, depopu5 latoque Viboniensi agro, urbem etiam terrebant. Repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum Viboniensem facta nuntiatur, litteræque ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis, et ut primo quoque tempore collegæ ferret auxi6 lium, missæ traduntur. Multis simul anxius curis exercitum extemplo in naves impositum Ariminum mari supero misit, Sex. Pomponio legato cum viginti quinque longis navibus Viboniensem agrum maritimamque oram Italiæ tuendam attri7 buit, M. Æmilio prætori quinquaginta navium classem explevit. Ipse, compositis Siciliæ rebus, decem navibus oram Italiæ legens Ariminum pervenit. Inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam flumen collegæ coniungitur.

Iam ambo consules et quicquid Romanarum virium erat, Hannibali oppositum, aut illis copiis defendi posse Romanum 2 imperium aut spem nullam aliam esse, satis declarabat. Tamen consul alter, equestri prælio uno et vulnere suo † minutus, trahi rem malebat; recentis animi alter eoque ferocior 3 nullam dilationem patiebatur. Quod inter Trebiam Padumque agri est, Galli tum incolebant, in duorum præpotentium populorum certamine per ambiguum favorem haud dubie gratiam 4 victoris spectantes. Id Romani, modo ne quid moverent, æquo satis, Poenus periniquo animo ferebat, ab Gallis acci5 tum se venisse ad liberandos eos dictitans. Ob eam iram, simul ut præda militem aleret, duo millia peditum et mille equites, Numidas plerosque, mixtos quosdam et Gallos, popu

« IndietroContinua »