Immagini della pagina
PDF
ePub

et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt. Et ex 13 parte altera ripæ vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe 14 ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite, equo temere acto, perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, cominus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumpta; quidam 15 verticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt. Postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia 16 trepidatione quum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit, vastatisque agris, intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit; et iam omnia 17 trans Hiberum præter Saguntinos Carthaginiensium erant.

Cum Saguntinis bellum nondum erat, ceterum iam belli causa. Certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. Quibus quum adesset idem, qui litis erat sator, nec 2 certamen iuris, sed vim quæri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes. Consules tunc Romæ erant P. Cornelius Scipio et 3 Ti. Sempronius Longus. Qui quum, legatis in senatum introductis, de re publica rettulissent, placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, quibus si videre- 4 tur digna causa, et Hannibali denuntiarent, ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam traiicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent, hac legatione decreta necdum missa, omnium spe celerius 5 Saguntum oppugnari allatum est. Tunc relata de integro res ad senatum; et alii provincias consulibus Hispaniam atque 6 Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intendebant bellum; erant, qui non temere movendam rem tantam exspectandos- 7 que ex Hispania legatos censerent. Hæc sententia, quæ tutis- 8

6

7

8

sima videbatur, vicit, legatique eo maturius missi, P. Valerius Flaccus et Q. Bæbius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in pœnam fœderis rupti deposcendum.

Dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum 2 summa vi oppugnabatur. Civitas ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a mari. Oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutulorum 3 quidam generis; ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinæ sanctitate, qua fidem socialem usque ad 4 perniciem suam coluerunt. Hannibal infesto exercitu ingressus fines, pervastatis passim agris, urbem tripertito aggreditur. 5 Angulus muri erat in planiorem patentioremque, quam cetera circa, vallem vergens; adversus eum vineas agere instituit, 6 per quas aries moenibus admoveri posset. Sed ut locus procul muro satis æquus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, cœptis 7 succedebat. Et turris ingens imminebat, et murus, ut in suspecto loco, supra ceteræ modum altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta, ubi plurimum periculi ac timoris ostende8 batur, ibi vi maiore obsistebant. Ac primo missilibus summovere hostem nec quicquam satis tutum munientibus pati; deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium ani9 mus erat; quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures 10 Saguntini cadebant quam Pœni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineæ desererentur. Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, dum vulnus ducis curaretur; per quod tempus ut quies certaminum erat, 2 ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro coortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineæ cœptæ

agi admoverique aries. Abundabat multitudine hominum 3 Pœnus; (ad centum quinquaginta millia habuisse in armis satis creditur;) oppidani ad omnia tuenda atque obeunda 4 multifariam distineri cœpti non sufficiebant. Itaque iam 5 feriebantur arietibus muri quassatæque multæ partes erant; una continentibus ruinis nudaverat urbem; tres deinceps turres, quantumque inter eas muri erat, cum fragore ingenti prociderant. Captum oppidum ea ruina crediderant Poni, 6 qua, velut si pariter utrosque murus texisset, ita utrinque in pugnam procursum est. Nihil tumultuariæ pugnæ simile 7 erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent, sed iustæ acies, velut patenti campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant. Hinc spes, hinc desperatio animos irritat, Pœno 8 cepisse iam se urbem, si paulum annitatur, credente, Saguntinis pro nudata manibus patria corpora opponentibus nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum hostem immitteret. Itaque quo acrius et conferti magis utrinque pug-9 nabant, eo plures vulnerabantur, nullo inter arma corporaque vano intercidente telo. Phalarica erat Saguntinis missile te- 10 lum hastili abiegno et cetera tereti præterquam ad extremum, unde ferrum exstabat; id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice; ferrum autem tres longum 11 habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiamsi hæsisset in scuto nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, quod, quum medium accensum mitte- 12 retur conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus præbebat. Quum diu anceps fuisset certamen, et Saguntinis, quia præter spem resisterent, crevissent animi, Pœnus, quia non vicisset, pro victo esset, clamorem repente oppidani tol-2 lunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt.

Interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est; quibus 3

9

obviam ad mare missi ab Hannibale, qui dicerent, nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma, nec Hannibali in tanto discrimine rerum operæ esse legationes 4 audire. Apparebat, non admissos protinus Carthaginem ituros. Litteras igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinæ præmittit, ut præpararent suorum animos, ne quid pars altera 10 gratificari populo Romano posset. Itaque, præterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana atque irrita legatio 2 fuit. Hanno unus adversus senatum causam fœderis magis silentio propter auctoritatem quam cum assensu audientium 3 egit, per deos fœderum arbitros ac testes senatum obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum; monuisse, prædixisse se, ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non manes, non stirpem eius conquiescere viri, nec unquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, 4 quietura Romana fœdera. <Iuvenem flagrantem cupidine

regni viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni præbentes, ad exercitus misistis. Aluistis ergo hoc in5 cendium, quo nunc ardetis. Saguntum vestri circumsedent exercitus, unde arcentur fœdere; mox Carthaginem circumsedebunt Romanæ legiones, ducibus iisdem dis, per quos 6 priore bello rupta fœdera sunt ulti. Utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit; ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi, ad nos venerunt; res ex fœdere repetunt; ut publica fraus absit, auctorem culpæ et reum cri7 minis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo, quum cœperint, vereor, ne perseverantius sæviant. Ægates insulas Erycemque ante oculos proponite, quæ terra marique 8 per quattuor et viginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. Sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex fœdere, sicut 9 nunc Sagunto non abstinemus; vicerunt ergo di homines

et, id de quo verbis ambigebatur, uter populus fœdus rupisset, eventus belli velut æquus iudex, unde ius stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal vineas turresque 10 admovet; Carthaginis moenia quatit ariete. Sagunti ruinæ (falsus utinam vates sim) nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. Dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis. Scio meam levem 11 esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamilcarem eo perisse lætatus sum, quod, si ille viveret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tanquam furiam facemque huius belli odi ac detestor; nec deden- 12 dum solum ad piaculum rupti fœderis, sed, si nemo deposcat, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque eius accidere neque ille sollicitare quietæ civitatis statum possit. Ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos, qui senatui satisfaciant; alios, qui Hannibali nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex fœdere Romanis dedant; tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.» Quum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit; adeo prope omnis senatus Hannibalis erat, infestiusque locutum arguebant Hannonem quam Flaccum Valerium, legatum Romanum. Responsum inde legatis Romanis 2 est, bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse; populum Romanum iniuste facere, si Saguntinos vetustissimæ Carthaginiensium societati præponat.

13

Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Han-3 nibal, quia fessum militem præliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit, stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. Interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe præmiorum accendit; ut vero pro contione prædam captæ urbis edixit militum fore, 4 adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur posse. Saguntini ut a proliis qui-5 etem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies,

« IndietroContinua »