Immagini della pagina
PDF
ePub

Cn.

Liber XXVI.

A. Ch. 211.

Fulvius Centumalus, P. Sulpicius Galba consules quum A. u. c. 543. idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium vocato, de re publica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque patres consuluerunt. Q. Fulvio, App. Claudio, 2 prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus, quos habebant, decreti, adiectumque, ne a Capua, quam obsidebant, abscederent, priusquam expugnassent. Ea tum 3 cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantum,

quæ in nullam unquam civitatem iustior fuit, quam quod 4
urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat ali-
quot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur
ad veteris imperii respectum. Et prætoribus prioris anni 5
M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia cum binis le-
gionibus, quas habuerant, prorogatum est imperium. Proro- 6
gatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli
perficeret eo exercitu, quem haberet: si supplemento opus 7
esset, suppleret de legionibus, quibus P. Cornelius proprætor
in Sicilia præesset, dum ne quem militem legeret ex eo nu- 8
mero, quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset
ante belli finem. C. Sulpicio, cui Sicilia evenerat, duæ le- 9
giones, quas P. Cornelius habuisset, decretæ et supplementum
de exercitu Cn. Fulvii, qui priore anno in Apulia fœde cæsus

Livius ex rec. Madvigii. IV.

1

2

10 fugatusque erat. Huic generi militum senatus eundem, quem Cannensibus, finem statuerat militiæ. Additum etiam utrorumque ignominiæ est, ne in oppidis hibernarent neve hiberna propius ullam urbem decem millibus passuum ædificarent. 11 L. Cornelio in Sardinia duæ legiones datæ, quibus Q. Mucius præfuerat; supplementum, si opus esset, consules scribere iussi. 12 T. Otacilio et M. Valerio Siciliæ Græciæque ora cum legionibus classibusque, quibus præerant, decreta; quinquaginta Græcia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legio13 nibus habebant naves. Tribus et viginti legionibus Romanis eo anno bellum terra marique est gestum.

Principio eius anni quum de litteris L. Marcii referretur, res gestæ magnificæ senatui visæ; titulus honoris, quod, imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato, „Proprætor 2 senatui" scripserat, magnam partem hominum offendebat: rem mali exempli esse, imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum comitiorum in castra et provincias, procul ab legibus magistratibusque, ad militarem temeritatem transferri. 3 Et quum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum, differri eam consultationem, donec proficiscerentur equi4 tes, qui ab Marcio litteras attulerant. Rescribi de frumento et vestimentis exercitus placuit, eam utramque rem curæ fore senatui; adscribi autem „proprætori L. Marcio“ non placuit, ne id ipsum, quod consultationi reliquerant, pro præiudicato ferret. 5 Dimissis equitibus, de nulla re prius consules rettulerunt, omniumque in unum sententiæ congruebant, agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent, quem cum imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum, 6 cui Cn. Scipio imperator præfuisset. Ea res cum tribunis acta promulgataque est; sed aliud certamen occupaverat animos. 7 C. Sempronius Blæsus die dicta Cn. Fulvium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus vexabat, multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum in locum præcipitem perduxisse dic8 titans, neminem præter Cn. Fulvium ante corrupisse omnibus vitiis

legiones suas, quam proderet. Itaque vere dici posse, prius eos perisse, quam viderent hostem, nec ab Hannibale, sed ab imperatore suo victos esse. Neminem, quum suffragium ineat, satis 9 cernere, cui imperium, cui exercitum permittat. Quid interfuisse inter Ti. Sempronium et Cn. Fulvium? Ti. Sempronium, 10 quum ei servorum exercitus datus esset, brevi effecisse disciplina atque imperio, ut nemo eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset, præsidio sociis, hostibus terrori essent; Cumas, Beneventum aliasque urbes eos velut e faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse. Cn. Fulvium Qui- 11 ritium Romanorum exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos, servilibus vitiis imbuisse. Ergo effecisse, ut feroces et inquieti inter socios, ignavi et imbelles inter hostes essent, nec impetum modo Ponorum, sed ne clamorem quidem sustinere possent. Nec hercule mirum esse, cessisse milites in acie, 12 quum primus omnium imperator fugeret; magis mirari se, 13 aliquos stantes cecidisse et non omnes comites Cn. Fulvii fuisse pavoris ac fuga. C. Flaminium, L. Paulum, L. Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam deserere circumventos exercitus; Cn. Fulvium prope unum 14 nuntium deleti exercitus Romam redisse. Facinus indignum esse, Cannensem exercitum, quod ex acie fugerit, in Siciliam deportatum, ne prius inde dimittatur, quam hostis ex Italia decesserit, et hoc idem in Cn. Fulvii legionibus nuper decretum, Cn. Fulvio fugam ex prælio ipsius temeritate commisso 15 impunitam esse, et eum in ganea lustrisque, ubi iuventam egerit, senectutem acturum, milites, qui nihil aliud peccave- 16 rint, quam quod imperatoris similes fuerint, relegatos prope in exsilium ignominiosam pati militiam; adeo imparem libertatem Romæ diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse. Reus ab se culpam in milites transferebat: eos ferociter pugnam poscentes productos in aciem, non eo, quo voluerint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco æquo instructos, seu famam seu vim hostium non sustinuisse.

1*

3

4

2 Quum effuse omnes fugerent, se quoque turba ablatum, ut 3 Varronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores. Quid autem solum se restantem prodesse rei publicæ, nisi si mors 4 sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse? Non se inopia commeatus [non] in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumventum; vi aperta, armis, acie victum. Nec suorum animos nec hostium in potestate habuisse; suum cuique ingenium audaciam aut pavo5 rem facere. Bis est accusatus pecuniaque anquisitum. Tertio, testibus datis, quum, præterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent, fugæ pavorisque initium a 6 prætore ortum, ab eo desertos milites, quum haud vanum timorem ducis crederent, terga dedisse, tanta ira accensa est, 7 ut capite anquirendum contio succlamaret, De eo quoque novum certamen ortum; nam quum bis pecunia anquisisset, 8 tertio capitis se anquirere diceret, tribuni plebis appellati collegæ negarunt se in mora esse, quo minus, quod ei more maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret, quoad vel capitis vel pecuniæ iudicasset privato. 9 Tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn. Fulvio dixit, 10 diemque comitiis ab C. Calpurnio prætore urbano petit. Inde

alia spes ab reo tentata est, si adesse in iudicio Q. Fulvius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propin11 qua spe Capuæ potiundæ. Id quum per litteras miserabiliter

pro fratris capite scriptas petisset Fulvius, negassentque patres 12 e re publica esse abscedi a Capua, postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fulvius exsulatum Tarquinios abiit. Id ei iustum exsilium esse scivit plebs.

2

Inter hæc vis omnis belli versa in Capuam erat; obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur, nec aut famem tolerare servitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias tam artas. Inventus est Numida, qui, acceptis litteris evasurum se professus, præstaret promissum. Per media Romana castra nocte egressus spem accendit Campanis, dum aliquid virium superesset, ab omni parte eruptionem ten

« IndietroContinua »