Immagini della pagina
PDF
ePub

38

stiva iactatione severitatis inflatus, M. Livium, quia populi 10 iudicio esset damnatus, equum vendere iussit. Item M. Livius, quum ad tribum Arniensem et nomen collegæ ventum est, vendere equum C. Claudium iussit duarum rerum causa, unius, quod falsum adversus se testimonium dixisset, alterius, 11 quod non sincera fide secum in gratiam redisset. Eque fœdum certamen inquinandi famam alterius cum suæ famæ 12 damno factum est exitu censuræ. Quum in leges iurasset

C. Claudius et in ærarium escendisset, inter nomina eorum, 13 quos ærarios relinquebat, dedit collegæ nomen. Deinde M. Livius in ærarium venit; præter Mæciam tribum, quæ se neque condemnasset neque condemnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum Romanum omnem, quattuor et tri14 ginta tribus, ærarios reliquit, quod et innocentem se condemnassent et condemnatum consulem et censorem - fecissent, neque infitiari possent, aut iudicio semel aut comitiis bis ab 15 se peccatum esse: inter quattuor et triginta tribus et C. Claudium ærarium fore; quod si exemplum haberet bis eundem ærarium relinquendi, C. Claudium nominatim se inter ærarios 16 fuisse relicturum. Pravum certamen notarum inter censores; castigatio inconstantiæ populi censoria et gravitate temporum 17 illorum digna. In invidia censores quum essent, crescendi ex iis ratus esse occasionem Cn. Bæbius tribunus plebis diem ad populum utrisque dixit. Ea res consensu patrum discussa est, ne postea obnoxia populari auræ censura esset.

Eadem æstate in Bruttiis Clampetia a consule vi capta, Consentia et Pandosia et ignobiles aliæ civitates voluntate 2 in dicionem venerunt. Et quum comitiorum iam appeteret tempus, Cornelium potius ex Etruria, ubi nihil belli erat, 3 Romam acciri placuit. Is consules Cn. Servilium Cæpionem 4 et C. Servilium Geminum creavit. Inde prætoria comitia habita. Creati P. Cornelius Lentulus, P. Quinctilius Varus, 5 P. Ælius Pætus, P. Villius Tappulus; hi duo quum ædiles plebis essent, prætores creati sunt. Consul comitiis perfectis ad exercitum in Etruriam redit.

Sacerdotes eo anno mortui atque in locum eorum suf- 6 fecti: Ti. Veturius Philo flamen Martialis in locum M. Æmilii Regilli, qui priore anno mortuus erat, creatus inauguratusque; in M. Pomponii Mathonis auguris et decemviri locum 7 creati decemvir M. Aurelius Cotta, augur Ti. Sempronius Gracchus admodum adolescens, quod tum perrarum in mandandis sacerdotiis erat. Quadrigæ aureæ eo anno in Capi- 8 tolio positæ ab ædilibus curulibus C. Livio et M. Servilio Gemino, et ludi Romani biduum instaurati; item per biduum plebeii ab ædilibus P. Elio, P. Villio; et Iovis epulum fuit ludorum causa.

A. u. c. 551.
A. Ch. 203.

Liber XXX.

Cn. Servilius et C. Servilius consules (sextus decimus is annus belli Punici erat) quum de re publica belloque et provinciis 2 ad senatum rettulissent, censuerunt patres, ut consules inter se compararent sortirenturve, uter Bruttios adversus Hanni3 balem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet; cui Bruttii evenissent, exercitum a P. Sempronio acciperet; P. Sempronius (ei quoque enim proconsuli imperium in annum 4 prorogabatur) P. Licinio succederet; is Romam reverteretur, bello quoque bonus habitus, ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior civis habebatur, congestis omnibus huma5 nis ab natura fortunaque bonis. Nobilis idem ac dives erat; forma viribusque corporis excellebat; facundissimus habebatur, seu causa oranda, seu in senatu et apud populum suadendi 6 ac dissuadendi locus esset; iuris pontificii peritissimus; super hæc bellicæ quoque laudis consulatus compotem fecerat. Quod in Bruttiis provincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum: 7 M. Cornelius novo consuli tradere exercitum iussus, ipse prorogato imperio Galliam provinciam obtinere cum legionibus 8 iis, quas prætor L. Scribonius priore anno habuisset. Sortiti deinde provincias; Cæpioni Bruttii, [Servilio] Gemino 9 Etruria evenit. Tum prætorum provinciæ in sortem coniectæ. Iurisdictionem urbanam Pætus Elius, Sardiniam P. Lentulus,

2

Siciliam P. Villius, Ariminum cum duabus legionibus (sub Sp. Lucretio eæ fuerant) Quinctilius Varus est sortitus. Et Lucretio prorogatum imperium, ut Genuam oppidum a 10 Magone Pœno dirutum exædificaret. P. Scipioni non temporis, sed rei gerendæ fine, donec debellatum in Africa foret, prorogatum imperium est; decretumque, ut supplicatio fieret, 11 quod is in Africam provinciam traiecisset, ut ea res salutaris populo Romano ipsique duci atque exercitui esset. In Siciliam tria millia militum sunt scripta, quia, quod roboris ea provincia habuerat, in Africam transvectum fuerat; et quia, ne qua classis ex Africa traiiceret, quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliæ maritimam oram, tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit; ceteræ in Sicilia veteres refectæ. Huic classi M. Pomponius, prioris anni prætor, 3 prorogato imperio præpositus novos milites ex Italia advectos in naves imposuit. Parem navium numerum Cn. Octavio, 4 prætori item prioris anni, cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniæ oram patres decreverunt; Lentulus prætor duo millia militum dare in naves iussus. Et Italiæ ora, quia incertum 5 erat, quo missuri classem Carthaginienses forent, videbantur autem, quicquid nudatum præsidiis esset, petituri, M. Marcio, prætori prioris anni, cum totidem navibus tuenda data est. Tria millia militum in eam classem ex decreto patrum con- 6 sules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli. Hispaniæ cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, 7 L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decreta. Viginti omnino legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno gesta.

Prætores in provincias ire iussi; consulibus imperatum, 8 ut, priusquam ab urbe proficiscerentur, ludos magnos facerent, quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset, si eodem statu res publica staret. Et novas reli- 9 giones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata. Aurum in Capitolio corvi non lacerasse tantum rostris crediti, sed etiam edisse; mures Antii coronam 15

Livius ex rec. Madvigii. IV.

2

3

10 auream arrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum

vis ingens, ita ut, unde advenissent, parum constaret, com11 plevit; eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniæ 12 sparsi primum ignes in cælo, dein fax ingens arsit; Frusinone

arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri 13 agro in ingentem sinum consedit; consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit. Ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei, quibus sacrificaretur.

His transactis consules prætoresque in provincias profecti; omnibus tamen, velut eam sortitis, Africæ cura erat, seu quia ibi summam rerum bellique verti cernebant, seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis versa civitas 2 erat. Itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia quoque et Hispania vestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus 3 eo portabantur. Nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera remiserat, quæ multa simul undique eum circumstabant. Uticam obsidebat; castra in conspectu Hasdrubalis erant; 4 Carthaginienses deduxerant naves; classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant. Inter hæc ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset. 5 Ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones, ut Romani Africa, Pœni Italia excederent, quam, si bella6 retur, spes ulla desciturum afferebatur. Hæc per nuntios acta magis equidem crediderim (et ita pars maior auctores sunt), quam ipsum Syphacem, ut Antias Valerius prodit, in 7 castra Romana ad colloquium venisse. Primo eas condiciones imperator Romanus vix auribus admisit; postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem illa abnuere ac spem facere, sæpius ultro citroque agitantibus rem conventuram.

8

Hibernacula Carthaginiensium, congesta temere ex agris

« IndietroContinua »