Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVII

HISTORIARUM ROMANARUM

LIBRI QUI SUPERSUNT.

EX RECENSIONE

10. NIC. MADVIGII.

QUARTUM EDIDERUNT

10. NIC. MADVIGIUS ET IO. L. USSINGIUS.

[merged small][merged small][ocr errors][subsumed][ocr errors][graphic][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][ocr errors]

Præfatio editionis tertiæ a. MDCCCLXXX.

a

Quoniam et de tota Liviani operis recensione et de iis, quæ proprie ad hos quinque libros pertinent, qui nunc tertium sub mei nominis præscriptione vulgantur, satis dictum est in altera Emendationum mearum Livianarum editione, nullam hic aliam præfandi aut necessitatem aut materiam habeo, nisi ut perbreviter indicem, quemadmodum tertia hæc editio instituta ac parata sit. Nam quum me oculorum hebetudo ab administranda re impediret, Ussingium alia studia ac negotia detinerent, auxilium mihi benevole idem amicus tulit, qui sæpe, O. Siesbyeus. Is perscrutatus diligenter, quæ post Weissenbornium Woelfflinus et H. I. Muellerus in his libris elaborarunt, rimatusque, si quid de scripturis Puteanei ab his aut a Luchsio accuratius quam antea annotatum erat, comparatis etiam, quæ ab aliis sparsim per ephemeridas minoresque libellos tentata erant, ut quisque quaternio typothetæ tradendus erat aut a prelo recens corrigebatur, mecum, qui interea totos libros mihi continuos recitari iusseram, ita sermones contulit, ut omnia minima examinarentur, si qua etiam in minutis rebus ex superiore forma in melius mutari posse viderentur, mutarentur, pro incertis ac tantum probabilibus alia æque incerta ne substituerentur, vana atque inutilia abiicerentur. Mihi autem ipsi, quod fit in hoc genere, ut, quæ alio tempore studiose quæsita se subtraxerint, alio facile ac sponte occurrant, nunc demum unius et alterius loci vera ac certa emendatio se obtulit, de qua infra in ordine dicetur.

Præmonitum de quarta editione. In quarta hac editione ipse usus diligenti et fideli opera iuvenis harum litterarum studiosi contextum orationis Livianæ totum de inte

(RECAP)

28779

1886

[ocr errors]
« IndietroContinua »