Immagini della pagina
PDF
ePub

P. CORNELII TACITI

OPERA.

EX VETVSTISSIMIS CODICIBVS A SE DENVO
COLLATIS, GLOSSIS SECLVSIS, LACVNIS RETECTIS,

MENDIS CORRECTIS

RECENSVIT

Crank

FRANCISCVS RITTER.

MDCCCLXIIII.
LIPSIAE: W. ENGELMANN.

1866, Dec.18. Fund.

calisbury

PRAEFATIO.

Criticum instrumentum, quo fretus adiutusque scripta Cornelii Taciti ad pristini nitoris elegantiam et ad eam quae olim obtinuit concinni sermonis gravitatem et constantiam reducere aggressus sum, codicibus continetur qui deinceps describuntur.

1. Codex Mediceus prior, saeculi VIIII liber, primus in pluteo sexagesimo octavo bybliothecae Laurentianae in civitate Florentinorum, post mortem Leonis X (1. die Decembris a. 1521), qui Mediceus fuit, in bybliothecam gentis Mediceorum Florentinam, iam tum inclitam, illatus. Est liber membraneus, forma fere quadrata, bene ac luculente scriptus et optime conservatus. In eius margine notatae sunt correctiones Philippi Beroaldi iunioris, nonnullae post Beroaldum ascriptae. Olim duplo maior fuit: primus enim fasciculorum qui vocantur quaterniones numero XVIII notatur, postremus XXXIIII. Folia habet scripta 137. Supersunt enim fasciculi (quaterniones) XVII, quorum sedecim primi octonis foliis constant, septimus decimus septem folia continet, unde 135 folia colliguntur. His succedunt duo folia separata, quorum prius est integrum, alterius quarta fere pars abscisa et prior tantum pagina conscripta est. In primis undecim quaternionibus singulae paginae continent versus 24, in ceteris 25, duorum in fine foliorum pagina prima et secunda versus 24, tertia versus 18. Signa

a*

Mediceus

tura fasciculorum duplex est, posterior I-XVII, prior prior XVIII-XXXIIII. In illa deest I (18), incipit a II, tum abest VIIII, X, XI, XII, XIII, XIIII, XV. Post Beroaldum, qui ex hoc libro sex vel, ut in codice est, quinque Annalium libros primus edidit, collatus est a Curtio Pichena, Iacobo Gronovio, Francisco del Furia, a I. G. Baitero, a me anno 1857.

Hunc saeculi noni, non decimi undecimive, librum Ruodolfus, coenobii Fuldensis presbyter et monachus saeculo nono, vir illa aetate egregie doctus, qui Annalium Fuldensium a pluribus auctoribus conscriptorum partem annis 838-863 destinatam confecit, sua manu versavit et ad annum 852 haec scripsit (v. Pertzii Monumenta Germaniae historica vol. I p. 368): igitur in loco qui appellatur Mimida (Minden), super amnem quem Cornelius Tacitus, scriptor rerum a Romanis in ea gente gestarum, Visurgim, moderni vero Wisaraha vocant, habito gene

rali conventu cet. Haec Ruodolfus non alio ex fonte nisi ex libro primo secundoque Annalium Taciti resciscere potuit. Ibi enim Tacitus Romanorum ad Visurgim expeditiones narravit, in ceteris libris suis nihil de his rebus rettulit, ac ne Visurgis quidem nomen posuit. Sed Ruodolfus cum sui temporis res conscripserit et VIII. idus Martias anni 865 mortuus sit, altera saeculi post Christum noni parte in monasterio Fuldensi codicem prioris Annalium partis adfuisse inde edocemur. Is autem toto terrarum orbe unus adhuc repertus est et cognitus, ex monasterio Corbeiensi, ut fertur, Romam translatus, mox Florentiam profectus. Qui quamquam a Bandinio saeculo undecimo, a Massmanno (Annal. artis crit. a. 1841 t. II n. 89) decimo delegatur, testis tamen ante productus eum nono vindicat, neque habitus libri egregie scripti illi tempori adversatur. Rectius enim et simplicius existimari videtur, codicem Mediceum priorem ipsum fuisse Fuldensem illum, quam ex Fuldensi descriptum Corbeiensem quem vocant, illum autem mox deletum esse et amissum, aut duos codices qui priores Annalium libros continuerint, quondam in Germania fuisse, quorum alter in coenobio Fuldensi perierit, alter superstes fuerit in Corbeiensi. Nam neque eo tempore quo monachus Fuldensis Tacitum cognitum habuit,

diceus

neque proximo saeculo X in Corbeiensi monasterio Taciti libri Meadfuerunt. Scilicet Widukindus, huius coenobii monachus prior medio saeculo decimo et illis temporibus satis litteratus neque malus Latinitatis auctor, in suis de rebus gestis Francorum tribus libris neque mentionem Taciti iniecit neque locutionem ullam inde imitatus est.

Verum in Fuldensi monasterio non solum prior Annalium pars nono saeculo asservabatur, sed ibidem etiam Germaniae codicem eodem tempore extitisse perspicitur legenti Translationem S. Alexandri, a Ruodolfo a. 863 scribi coeptam, ab eius discipulo Meginharto post mortem Ruodolfi absolutam. Vid. Pertzii Monum. t. II pag. 675. Itaque Fuldense monasterium iure meritoque pro incunabulis habetur eorum Taciti scriptorum quae in Italia delituerunt ac demum. ex Germania in patriam redierunt, dico sex primos Annalium libros, Germaniam, Dialogum de oratoribus.

Iam tenebrae densae ac diuturnae, quantum ad priorem partem Annalium attinet. Itaque ingenti saltu accedimus ad initium saeculi quinti decimi. Tunc enim codex ille Fuldensis saeculi noni rursus ex tenebris quodammodo emergere coepit ac visus est a monacho quodam Hersfeldensi aut in libris monasterii Fuldensis, ut ego credo, aut in ipso coenobio Hersfeldensi non procul ad Fuldam fluvium sito; cuius rei testis est Poggius in Epistulis a Thoma de Tonellis plenius quam ante collectis et editis. Is mense Novembri anni 1425 scribit in epistula, Roma ad amicum Florentinum Nicolaum Nicholium (de Nicolis) missa (vol. I p. 168): mel tibi reservatur in postremis. Quidam monachus amicus meus, ex quodam monasterio Germaniae (Hersfeldensi), qui olim a nobis recessit, ad me misit litteras, quas nudius quartus accepi, per quas scribit se reperisse aliqua volumina de nostris, quae permutare vellet cum Novella Ioannis Andreae, vel tum Speculo tum additionibus, et nomina librorum mittit interclusa. Inter ea volumina est Iulius Frontinus et aliqua

1 Poggii Epistolae. Editas collegit et emendavit, plerasque ex codd mss. eruit, ordine chronologico disposuit notisque illustravit equ. Thomas de Tonellis IC. Florentiae MDCCCXXXII. 8.

« IndietroContinua »