Immagini della pagina
PDF
ePub

PARS PRIOR

DE VERSU SATURNIO

PROOEMIUM

$ 1. — Quid viri docti de saturnio statuerint.

Duobus praecipue viris quisquis ad cognitionem saturnii numeri sese applicat gratus esse debet, Caesio Basso Neronis aequali ex veteribus, ex recentioribus Carolo Odofredo Mueller doctissimo GErmano, qui in oppido Silesiae Brieg anno prioris saeculi nonagesimo septimo natus, anno hujus saeculi quadragesimo Athenis decessit.

Caesius Bassus cum Cn. Naevii carmen victorumque ducum tabulas triumphales in Capitolio fixas perlegisset, in libro de metris saturnium versum ita definivit, ut is duobus hemistichiis constaret, quorum prius hac forma esset, u -u, alterum hac, -ʊ -ʊ -ʊ, multos tamen repperisse confitetur versiculos qui hoc schema non aequarent, cum longiores tum breviores. Exempla aliquot subjunxit, quibus apparet eum non iambos et trochaeos significare voluisse puros, verum iis similes quibus comici tragicique poetae erant usi, id est, quorum in loco spondei, dactyli, anapaesti poni possent. Ipsius Caesii opus non habemus; hunc exscripserunt, contraxerunt, discerpserunt

[merged small][ocr errors]

posteriores grammatici, praeter incertum' quidem scriptorem diu Atilium Fortunatianum injuria creditum, Marius Victorinus, Terentianus Maurus, Atilius Fortunatianus, Marius Plotius Sacerdos, alii. Qui omnes ne Caesii quidem genuinum opus in manibus habebant, nedum per se ipsi carmina vetustissima explicanda susciperent: per hos tamen hoc boni effectum, ne Caesianae doctrinae memoria prorsus periret.

Per medium quod dicitur aevum ea tantummodo studia exstiterunt, quae ad promovendam saturnii metri cognitionem nihil omnino poterant conferre. Neque plus sexti decimi saeculi septimique decimi et octavi decimi docti homines effecerunt; immo initio saeculi nostri vir in re metrica praestantissimus Godofredus Hermann cum in Elementis doctrinae metricae omnes quas quidem novisset saturniae poesis reliquias sedulo tractaret, fere nihil invenit quod nobis alicujus momenti sit. Quo majorem laudem meruit Odofredus Mueller, qui primus animadvertit in illo Caesii Bassi schemate - U, -U-U-U nonnullas theses, id est debiliores pedum partes, supprimi et omitti posse. Hoc praeclarum inventum ubi periti probaverunt, tum demum vera doctrina constitui potuit et ab aliis viris doctis quasi ad perfectionem perduci. In id O. Mueller incidit memor veteris Germanorum « longi versus » (Langzeile illi quam nunc vernaculo sermone dicunt), cujus theses simili prorsus modo omittuntur. Saturnius igitur

[ocr errors]

1. Nam vereor ut recte Henricus Keil in Grammaticorum Latinorum tomo vi ipsius Caesii se habere opus ratus sit. Sane scriptor incertus prima persona loquitur: ut vere dicam, ut vix invenerim quos ponerem, tale inveni genus, talia repperi exempla, quem paulo ante posui, hos repperi idoneos. Sed haec et similia epitomator exscribere potuit; apud Victorinum pauca leguntur quae certo ex Caesio deprompsit, noster ignorat (locos vide infra Part. II lib. 1 § 4). Ergo iis assentior, qui nobis epitomen tantummodo Caesii praesto esse putant.

2. De qua re non dubitabit, qui eos cum Scriptore incerto nostro contulerit (locos vide infra, II, 1, 4).

3. Thesis est quod nos in musica temps faible, arsis quod temps fort appellamus. Anacrusis est thesis ante primam arsin posita. In Aux armes, citoyens anacrusis in initio est, in God save the queen abest.

versus praeter illud schema ex Caesio Basso petitum :

Dabunt malum Metelli Naevio poetae,

eliam alia duo sine ulla dubitatione admittit :

Dabunt malum Metelli Naevio vati,

Dabunt malum multi Naevio poetae;

quartumque ut videtur, si in utroque hemistichio thesis pacnultima supprimitur:

Dabunt malum multi Naevio vati.

In hoc sane O. Mueller peccavit, quod praeter theses hemistichiorum paenultimas ceteras quoque (ultima versus thesi tantummodo excepta) pari ratione nonnumquam supprimi credidit'; cui errori facile veniam dabis, si reputaveris multos ex doctissimis viris nondum quid in hac re verum esset clare perspexisse, propterque imperfectam veleris prosodiae cognitionem plerosque peritorum etiam nunc persaepe decipi. Ergo cave Caroli Bartsch severitati assentiaris, qui O. Muelleri deliramenta (Extravaganzen) nimis arroganter castigat.

Per id quod O. Mueller invenit solum, hoc est, per solam detractionem thesium in certis sedibus liberam, saturnius numerus Italiae proprius a numeris apud Graecos usitatis. distinguitur. Sane supprimuntur aliquando theses etiam graecis in versibus. In trimetro claudo sive hipponacteo, μἱ ἀκούσασθε Ἱππώνακτος, οὐ γὰρ] αλλ' έχω, antepaenultima ut syllaba, item paenultima in tetrametro iambico catalectico, ut εἴ μοι γένοιτο παρθένος καλή τε και τέρει]να, ita proferri debent ut totum trochaeum efficiant; quae fuit causa, cur eae

1. Tantam libertatem, immo licentiam, admitti fatendum est in horrido illo Germanorum numero. In Nibelungis exempli gratia cum hemistichia omnium versuum priora quaternas arses habeant, theses praeter anacrusin ternas habere possint, fiunt thesibus anacrusibusque sine peculiari causa modo servatis modo sublatis formae ejusdem metri diversissimae. Pauca

longae syllabae numquam in binas breves solverentur'. Sed Graecis detractio thesis semper aut illicita aut necessaria, Latinis qui saturnios fingebant libera erat. Neque ulla alia italici numeri et graecorum differentia fuit; nam quidquid in saturniis versibus difficultatis inesse videtur, id in vetere sermonis latini pronuntiatione, non in rationibus metricis causam originemque habuit. Pronuntiatio autem cum Naevio et Plauto eadem fuerit, quas tractavimus infra de prosodia quaestiones non magis ad cognitionem saturniorum carminum pertinent quam ad judicandas et constituendas scenicorum poetarum reliquias. Ergo in doctrina de saturnio propria nihil magni est momenti, quod non aut a Caesio Basso aut ab Odofredo Mueller acceperimus.

tantum exempla petam ex editione Caroli Bartsch (Das Nibelungenlied, Leipzig 1866, Brockhaus; quod tertium est volumen in Francisci Pfeiffer Deutsche Classiker des Mittelalters):

20,2 Des|| vater] der hiez] Sigelmunt.

Doll wuohs in Niderlanden.

20,1

[blocks in formation]

Quasi in aliquo latini carminis genere hae hemistichiorum formae alia pro alia promiscue acciperentur :

Et omnis est et alteros.

Et est et alteratos.

Et est et allatos.

Est et omnis illos.

Illos alendos.

Omnis allatos.

In Latinorum versibus saturniis numquam aliae theses supprimuntur quam quae sunt hemistichiorum paenultimae. Talia igitur exempla nusquam reperias:

Dant malum Metelli Naevio poetae.
Dabunt hoc Metelli Naevio poetae.
Dabunt malum Titi Naevio poetae.

Dabunt malum Metelli Gnaevo poetae.

Dabunt malum Metelli Naevio modo.

1. Nam quod Latini in tetrametro paenultimam solvunt, id imitatorum est, qui quod imitabantur non satis accurate noverant.

« IndietroContinua »