Immagini della pagina
PDF
ePub

Y. Arsis in antepaenultima, absque ultimae synaloepha.

Poetas scenicos apertissimum est a dactylis refugisse quos una vox vel vocis terminatio efficeret, ut omnia, praece re. Terentius exempli gratia, ut supra p. 88 dictum est, tales voces quadragies quinquies in Phormione ita admisit, ut syllaba ultima synaloepham pateretur; at in eadem comoedia ne semel quidem dactylus terminatione dactylica efficitur'. Tamen apud Plautum legimus Amph. prol. 55 Comoedia ut sit omnibus isdem versibus. Rud. 4,3,86 Estne hic vidulus ubi cistellam tuam inesse ajebas? Is est. Stich. 1,2,57 Omnibus os obturent ne quis merito male dicat sibi. Poen. 4,2,83 Omnia memoras, quo id facilius fiat manu eas adserat. Trin. 5,2,3 Nam exaedificavisset me ex his aedibus absque te foret. Aliaque similia sunt exempla. Sed quisquis Plautinam fabulam in manibus sumet atque per se ipse tales locos quaeret, non poterit quin summam eorum raritatem miretur, fateaturque poetam consulto alias formas elegisse3.

In saturniis unum est exemplum ex titulo aetatis inferioris ceterum corrupto, in Atistiae panario illo insculpto:

FUIT... UXOR MIHEI, FEMINA op(i)luma VEIXSIT.

1. Nam 3,2,43 recte Lachmann ad Lucretium p. 116 decipi pro decipis emendavit.

2. Vide Geppert, Plautinische Studien 1 p. 139 ss.

3. In Asinariae Plautinae prologo v. 11, Demophilus scripsit, Macc[i]us vortit barbare, legere quidam volunt Macius, ne vox dactylica pedis trochaici locum obtineat. Sic nuper et Ussing in editione Plauti 1 p. 353 (Havniæ 1875) post Buechelerum (Neue Jahrbuecher fuer Philologie XCVII p. 217). Sed sive Maccius sive Macius scribes (illud autem melius quam hoc, quia prologus, ut videtur, ea aetate conscriptus est qua jam omnes scriptores litteras consonantes geminare didicerant), tamen Macciu' pronuntiandum erit, sicut in senatus consulto de Bacchanalibus Dvellonai effere debes pro Dvelouai, habuisse pro habuise, Baccanalibus pro Bacanalibus. Nihil tamen hoc ad Plautum priscosque poetas scenicos: rationem, si cui placet, ab auctore prologi repetat.

Alterum est in carmine rusticorum, quod plerique ab saturnia poesi abjudicaverunt:

Hiberno puluere, verno luto, grandia farra.

Nos exercitu scribentes exemplum Naevianum removimus Exercitus insulam integram. In vaticinio de ludis Apollini vovendis sic primum scripseramus:

Hoc si recte facietis gav[i]debiti' semper;

quod rejecimus, ubi clare intelleximus omnes ejus vaticinii versus paenultima thesi carere.

LIBER ALTER

DE RE METRICA

De arsi.

Saturnii arses aut longae sunt aut solutae. Id est, aut ex singulis syllabis productis constant aut ex binis correptis. Utraque arsis forma in omnibus sedibus reperitur; ubique arsis longa frequentior est quam soluta.

Nonnumquam constat arsis soluta ex brevi breviante et longa breviata, ut in tertia arsi mihi, eunt, fortasse sagittis, in quarta queat, parisuma, tibe utier, tuas, Jovi, duae, quod in bello, ferocia, dies, malefica, Proserpina, deum, marum, salus, fortasse domum, calo, in secunda queant, metes, in quinta queunt, in prima fortasse diu. Tamen in eunt, dies similibusque vocibus etiam synizesis fieri potest, ut arsis non solvatur.

Arsium longarum exempla afferre non utile est. Haec sunt exempla arsium solutarum :

A. Arses hemistichiorum ultimae.

--

In hemistichio priore.

Ex carminibus Saliorum.

Cume tonas, Leucetie, praï tet tremonti.

Ex vaticinio.

Amnem, Trojugena, fuge Cannam, ne te alienigenae.
Sed neque credes tu mihi, donec compleris sangui.
Ex terra frugifera, piscibus atque avibus.
Caro tua, nam mihi ita Juppiter fatust.

Ex elogiis Scipionum.

QUA RE LUBENS TE IN gremiu, SCIPIO, RECIPIT.

? AETATE QUOм parüA POSIDET HOC SAXSUM.

Ex titulo Caecilii.

BENE REM GERAS ET ValeAS, DORMIAS SINE QURA.

Ex tabula Regilli.

Ejus rei ergo aedem Laribus Permarinis vovit.

Ex tabula Gracchi.

Cujus rei ergo hanc tabulam Jovi dedit donum.

Ex tabula Mummii.

? DUCTU AUSPICIO IMperioQUE EJUS ACHAJA CAPTA.

Ex Livii Odyssea.

Matrem [meam] procitum plurimi venerunt.
Quando dies adveniet quem profata Morta est.
[Aut] in Pylum adveniens aut ibi ommentans.
Celsosque ocris arüaque putria et marc magnum.
Topper facit homines ut [p]rius fuerunt.

Ex Naevii Bello Poenico.

Runcus atque Purpureus, filii Terras.
Prima incedit Cereris Proserpina puer.
Virum praetor adveniens auspicat auspicium.
Magnum stuprum populo fieri per gentis.
Silüicolae homines1 bellique inertes.

? Cum tu arquitenens sagittis pollens Dea[na].
Plerique omnes subigunt sub suum judicium.

Hic lectio immutata. Lectiones nobis a grammaticis aliisve auctoribus Traditas quaere in Parte hujus operis Altera.

1. Num homōnes?

« IndietroContinua »