Immagini della pagina
PDF
ePub

rim satis libenter. Sane ita recitari potest hic versus, ut simul et thesis quinti pedis et arsis sexti solvantur :

hostilis sacra faciant;

sed nusquam alibi simile quidquam reperitur (vide supra exempla solutae arsis, pp. 153 ss.), ceterique carminis nostri versus ostendunt id potius quaesivisse poetam, ut theses paenultimae syncopam paterentur, atque praeterea nihil tritius, quam facere pro sacrum facere absolute adhibitum. Recte igitur Hermannus' illud sacra sustulerat; sine justa causa pro faciant scripsit faciunto. In priore hemistichio memineris, qui vetus pronuntiandi mos fuit, decĕm vīri dici potuisse (supra pp. 35,85); sed nihil impedit, quominus simpliciore modo decēm vĭri dicamus :

Decemviri graeco ritu hostilis faciant.

- In quarto versu fortasse pronuntiabatur quotannis (vide supra p. 36 ss.); quod si factum est nihil apud Livium Macrobiumque mutandum. Sed quanto veri similius est, qui in communi utriusque scriptoris fonte ab eodem interpolatore esse additum, quo melius legentes intellegerent, ipsum autem poetam oratione dissolutiore usum esse! Nam qui ne post Apollini traducere velis, unde thesis paenultima fiat, id vetat syncopa in reliquis versibus saepissime adhibita. Comiter, propter arsin producitur:

-

[blocks in formation]

Contra atque in versibus duodecimo, nono, quarto evenit, secundus octavusque in communi Livii ac Macrobii fonte jam fuerunt decurtati. In neutro tamen sententia hiare videtur, unde licet conjicias nihil esse omissum quod ad sensum quidquam faciat, verum aliquod veterum temporum loquendi genus, quod longius verbosiusve seriore sermone

1. Elementa doctrinae metricae p. 615.

fuerit, recentiori locutioni eique breviori cessisse. Id mihi veri videtur simillimum, in utroque versu per pleonasmum, qui vocatur, adjectivum relativum qui cum demonstrativo is fuisse conjunctum. Cujus rei exempla haec afferre possum: Plautus, Trinummus 4,3,16: Quorum eorum unus surpuerit currenti cursori solum. Epidicus 3,1,8: qui, tibi quoi divitiae sunt maxumae, Is nummum nullum habes. Cicero, Acad. pr. 2,25,79 : Quod ne id facere posses. T. Livius 8,37,8: Quorum eorum ope ac consilio... bellum fecissent'. Praeterea dativus quoiei nihil aliud est quam duo dativi quoi et ei inter se juncti. Pleonasmus etiam cum aliis pronominibus reperitur. Pronomen is sibi ipsum adjicitur in dativo eiei et in accusativo emem. Cum pronomine ille jungitur is in his exemplis: Cato apud A. Gellium 14,2,26: Illí, unde petitur, ei potius credendum esse. Plautus, Poenulus 119: Ille, qui adoptavit hunc pro filio sibi, Is illi Poeno hujusce patruo hospes fuit. Menaechmi 4,3,4 Pallam illam (amabo te), quam tibi dudum dedi, Mihi eam redde. Asinaria 3,1,24: Illos, qui dant, eos derides; qui deludunt, deperis. Cum hic et istic jungitur in his: Plautus, Aulul. prol. 34: Et hic, qui poscet eam sibi uxorem senex, is adulescentis illiust avunculus. Epidicus 52: Quid? istanc, quam emit, quanti eam emit? Atque recte, ut opinor, statuit Franciscus Meunier illos genetivos pronominum. in ius, ut illīus, unīus, cujus, ejus, quorum originem per fas et nefas grammatici plurimi enucleare conati sunt, constare ex genetivis binis illi ius, uni ius, quoi ius, ei ius; scilicet ius ex nominativo is pendet ut veteres formae patrus, Caesarus aliaeque ex pater, Caesar et similibus3; inde fit ut cum gemina littera i saepe legatur quojjus, ejjus; quo mihi ius in Plauti Persa 1,3,3 (ubi codex B male quo

1. Simili prope modo Terentius, Adelph. 3,2,8: Quem neque fides neque jus jurandum neque illum misericordia Repressit. Conferas quae dicit Meunier, Mémoires de la société de linguistique de Paris I p. 58.

2. Meunier, Móm. de la soc. de ling. I p. 52.

3. De quibus formis vide Buccheler, Précis de la déclinaison latine 2 146.

jus mihi) probabiliter pro quoi mihi ius accipit Meunier', neque forsitan pauci scriptorum veterum loci similes formas aut retinebunt aut ex conjectatione doctorum accipient, ubi sermonis prisci leges accuratius noscere ac perpendere homines nostri dignabuntur. Ergo in octavo versu satis confidenter is addere possumus, vel, ut rectius loquamur, ex praecedenti versu repetere. Nam illud is cum male intellegeretur, apud Livium post praetor, apud Macrobium ante practor travectum est. Hiatus in caesura, thesis paenultima sublata :

Qui jus populo plebeique] [is] dalbit] summum.

In secundo versu ea addendum; caesura post arsin; propter arsin venit et ea producta; thesis paenultima sublata :

Vomilcam quae gentium

venit [ela]] longe.

In septimo is dele (vide supra; hoc facto etiam allitterationem quae vocatur habes optimam, praeerit praetor); cum T. Livio praeerit, non praesit cum Macrobio lege. Thesis paenultima sublata :

[blocks in formation]

In undecimo geminum glossema deprehenditur; nam pro res Livius res vestra, Macrobius res publica exhibet :

Filetque res melior nam is divus exstinguet.

Versus tertius apud Livium incorruptus. Macrobius male voces vovendos et censeo invertit. Thesis paenultima sublata :

[blocks in formation]

1. Mém. de la soc. de ling. 1 p. 44-45.

2. Vide, quaeso, Ritschelius discipulique quam irreverenter lectionem codicum Plautinorum habeant in locis supra allatis.

[ocr errors]

In decimo versu pro facietis, ut supra p. 206 dictum est, restituendum videtur facilis :

Hoc si recte faciltis,

gauldebiltis semper.

Ex omnibus versibus, quos et Livius et Macrobius adhuc exhibent, difficillime sanari potest primus. Parum refert, utrum in principio hostis cum Livio an cum Macrobio hostem legas (hoc tamen quam illud malo, quia propter pluralem numerum in vicino Romani facile hostem in pluralem formam abire potuit); sed neque Livii expellere satis longum neque Macrobii ex agro expellere satis breve est ut inde legitimus versus constitui queat. Ex agro additum esse, prorsus incredibile est. Puto igitur tale quid ab auctore carminis esse cogitatum:

Holstem, Romani, si ex agro

pellere vultis1.

Caesura ergo post arsin locata est, thesis quarta soluta, thesis paenultima sublata. — Duo versus restant, quintus scilicet et sextus, quos aut Macrobius aut Macrobii librarii praetermiserunt: ii igitur ex solo Livio constituendi. In utroque caesura post arsin habet locum, thesis paenultima sublata est; in altero atque propter arsin productum; in hoc se cum hiatu esse prolatum credi possit, sed praestat sed restituere; uti lege vocum iambicarum correptum (conferas seriorum temporum formas utique, utinam). Hoc in his versibus notatione dignius, quod in priore cum ita pronuntiandum videtur ut duas syllabas efficiat (satis dubitanter, fateor, illud ex saliari carmine repetitum cume scripsi), in altero autem suis priorem syllabam producit.

Culm[e] populus dederit
Privati uti conferant

ex publico partem, pro sed atque] suis.

1. Corripi ergo ex lege vocum iambicarum (supra p. 32) videtur agro. Sine correptione etiam sic legi potest :

Holstem, Romani, algro

si expellere vultis.

Totum carmen perspicuitatis causa nunc repetam, in quo paenultima quaeque thesis supprimitur :

Hostem, Romani, si ex agro pellere vultis,
Vomicam quae gentium venit [ea] longe,
Apollini vovendos censeo ludos:
Quotannis comiter Apollini fiant;

Cum[e] populus dederit ex publico partem,
Privati uti conferant pro sed atque suis;
Iis ludis faciendis praeerit praetor
Qui jus populo plebeique [is] dabit summum;
Decemviri graeco ritu hostiis faciant.
Hoc si recte facitis, gaudebitis semper,
Fietque res melior, nam is divus ex stinguet
Vestros qui campos pascunt placide per dvelles1.

T. Livius 37,27,7 ss. Vide infra, II, 1, 5.

In libro tricesimo septimo fontes codex deperditus Moguntinus, codex Bambergensis, codicisque Bambergensis cognati codices complures deteriores; in libro quadragesimo ante caput 37 Moguntinus et deteriores, post caput 37 Moguntinus solus.

Codex Moguntinus post saeculum xvi non comparuit. Ejus varietatem scripturae enotaverunt primum Nic. Carbachius et Wolfg. Angustus in fine editionis T. Livii Moguntinae anni 1518 (eam scripturae adnotationem Kreyssigius repetendam curavit in editione libri Livii xxxIII, Meissen 1839), deinde non pauca addens vel corrigens Sig. Gelenius in editione Basileensi anni 1535. Codicis Bambergensis lectiones Kreyssigius in eadem editione libri xxxIII affert. Lectores admonitos velim, me neque Carbachii

1. Utrumque vaticinium tractavit O. Ribbeck, Neue Jahrbuecher fuer Phiologie LXXVII (1858) p. 204 s., parum feliciter,

« IndietroContinua »