Immagini della pagina
PDF
ePub

non potest. Equidem caesa fuisse ante hostium scriptum puto, esse postea propter insequens aut capta trajectum. Incertum utrum thesis paenultima tollenda sit, an propter arsin hostium cum hiatu producendum :

caesal

in eļa provincija caesa

hostium aut capta.
hostijum aut capta.

Praeterea in priore hemistichio, cum ea una syllaba proferri possit (supra p. 80) fortasse anacrusis ex sola voce in constat :

In ea provincija

Quod sequitur supra lxxx milia, hoc hemistichium versiculi quarti prius efficit; alterum hemistichium deest. Itidem Rep. felicissimume gesta, id est re (vel fortasse velere scribendi more red) felicissume gesta quinti versus hemistichium prius est; quae sequuntur aperte sunt trunca. Liberatis non dici de vectigalibus, verum de sociis, vidit Sigonius; sociarum enim urbium mentio apud Livium 41,12. De obsidibus vix tacere carminis auctor potuit, quos Livius 41,17 acceptos dicit; sic in Scipionis Barbati titulo (supra p. 229) opsidesque abdoucit. Etiam ex Livio vocem pacata arripiens (aliud alius excogitet, si libuerit) quattuor versus sic fere constitui voluerim :

Supra octoginta milia,
Red felifeissulme gestal,
Socilis populli ser|vatis]]
[Stipe], vectigaliļbus,

[opsildesque ab\ducti].
[insula pa|cala,
adque liberatis,
[tributis] restitutis.

In octavo quoque versu deest aliquid:

Exercitum [integrum],

salufomque atque incolumem.

Nonus versus incorruptus; hic thesis paenultima sublata; caesura post arsin, nisi etiam in hemistichio priore thesin

paenultimam tolli jubeas, in altero domum pro pyrrhichio

haberi :

Plenissimum praeļda
Plenissimum praeda]

dolmum reportavit.
domum reportavit.

In decimo versu propter reliquas praeteriti formas propterque metrum (ad analogiam Mummiani hemistichii Romam redieit triumphans, nisi contra in tabula Mummiana redit restitui debet, supra p. 236) corrigendum redit in rediit. Caesura post arsin est, sublata praecedenti thesi:

Iterum triumphans in urbem Romam] red[i]it.

In versu ultimo donum metri causa post Jovi dedit trajiciendum; aut igitur Jovi pro pyrrhichio habendum aut rei (ut fortasse in ultimo versu Regillanae tabulae) ita pronuntiandum, ut synaloepha facta nullam syllabam efficiat. Sane inter titulos quos Corporis inscr. Latin. volumen 1 continet. (vide Huebneri indicem ibi p. 578) nullum invenio in quo vox donum post verbum dandi posita sit; contra 62b donu dede, 168 donu dat, 173 dono dedrot, 177 dono dedro, 182 dono dedit, 190 donum dat, 542 donum... dare, 1133 don. ded., 1167 don. dant, 1175 donu danunt, 1345 donum dat. Eodem loco donum positum in titulis et apud scriptores quos De Vit in editione lexici Forcelliniani laudat. Sed propter id ipsum, quod in hac locutione donum dare certo quodam vocum ordine uti vulgo solebant, facile evenit ut ille ordo in Livii textu restitueretur; carminis autem nostri auctor jure poetico consuetum scribendi modum immutare potuerat. Quod sane et ille fecit, a quo titulus votivus T. Quinctii dictatoris compositus est: hujus enim verba Festus ubi laudat, quamvis oratione obliqua utenti fas fuisset a genuina lectione longius recedere, tamen ordinem servavit dedisse se Jovi donum (supra p. 269).

Eljus rei ergo hane tabulam
Eljus re ergo hanc tabulam

Jovi dedit] donum.
Jolvi dedit] donum.

$3.

-

De fragmentis a Festo ex Verrio Flacco laudatis.

M. Verrius Flaccus libertinus, nepotibus Augusti praeceptor ab ipso electus, qui decessit Suetonio teste aetatis exactae sub Tiberio, scripsit in ultimis ut videtur vitae suae annis opus de verborum significatu; id opus hodie deperditum est.

Verrii libros Sex. Pompejus Festus multis post ejus mortem annis in brevius opus redegit. Hujus hominis aetas ignota; hoc scimus, ab eo laudari Martialem, qui anno post Christum natum 101 vel 102 decessit, ipsum laudatum esse a Porphyrione, quem in priore parte saeculi III vixisse vulgo credunt. Festi textum unus servavit codex nunc Neapolitanus Farnesianus saeculi xi, mutilus, nam e sedecim quos habuit olim quaterniones cum inventus est sub fine saeculi xv septem primi perierant, novem qui supererant ignis valde corruperat, horum tres sunt hodie amissi scripturaque non nisi per apographa saeculo xv confecta nota est.

Rursus Festum Paulus quidam nomine, qui se pontificem dicit, coartatum et mutilatum regi Carolo (scilicet, ut videtur, Carolo Magno) obtulit. Ita factum ut nos, in priore parte totius operis, pro viri doctissimi Augusto aequalis Verrii commentariis, ineptias habeamus miselluli carolinae aetatis clerici. Hujus epitomes codices deteriores multi, bonae notae tres tantummodo. Illos sprevimus; hi sunt Monacensis saeculo XI scriptus, Guelferbytanus vel Wolfenbuettelanus saeculi x, Tricassinus 2291 saeculi xi nondum satis bene notus.

Festi verba petenda sunt ex Caroli Odofredi Mueller editione (Lipsiae 1839), collatis, quod ad ipsum codicem Farne

1. Haec H. d'Arbois de Jubainville in epistula ad me scripta: « Le ms. 2291 de Troyes est suivant moi du xie siècle et non du Ix. Par exemple, on n'y trouve pas un seul a ouvert cc, tous les a sont fermés. »

sianum attinet, quae Henricus Keil adnotavit in Museo Rhenano anni 1848 (vol. vi p. 618 ss.); quod autem attinet ad apographa, collata recensione quaternionis decimi sexti data a Theodoro Mommsen (Abhandlungen der koeniglichen Akademie der Wissenschaften zu Berlin, 1864, philolog. und histor. Abhandl. p. 57-86). Paulinorum codicum. Monacensiset Guelferbytani scripturas accurate C.O. Mueller rettulit; Tricassini per H. d'Arbois de Jubainville et Roserot certior factus lectiones subjunxi. Conferebat D'Arbois cum editione Lindemanni, Roserot cum Muellerana.

Fragmenta Pauli

ex parte priore, ubi ipse Festus desideratur.

Festi epitome p. 3 Mueller sub voce axamenta. Vide infra, II, II, 1. Eadem sub voce adoriam. Vide locum Varronis, De lingua latina 7,26 (supra pp. 244 s.)

Festi epitome p. 11 Mueller: « Affatim dictum a copia > fatendi, sive abundanter. LIVIUS': AFFATIM EDI, BIBI, LUSI. » Terentius affatim dixit pro eo quod est ad lassitudinem. »> Livius Andronicus significatur, qui Homeri Odysseam saturniis vertit. Iis verbis interpretatus esse videtur locum Homeri 。 373 : 0 Τῶν ἔφαγόν τ' ἔπιόν τε καὶ αἰδοίοισιν ἔδωκα. Nam Livius non aidoious verum aidointellexit; lusi verecundiae est romanae.

Versus exitus; in initio illud Tv barbare expressum fuit; caesura post arsin; ibi hiatus; paenultima thesis sublata : ......laffaftim eldi, bilbil, lusi.

1. Libfus codex Tricassinus, teste Roserot.

Festi epitome p. 20 Mueller. Vide infra 6 p. 343

locum Nonii p. 335 M.

Festi epitome p. 42 et p. 47 Mueller. Vide infra 11 locum Isidori, Origines 19,22,20.

Festi epitome p. 67 Mueller: « DUSMO1 IN LOCO apud » LIVIUM significat dumosum locum. Antiqui enim interserebant s litteram et dicebant cosmittere pro committere et casmenae pro camenae. » Luctatius Placidus p. 32,1 Deuerling: « Dusmum incultum, dumosum vel squalidum. Ex Homero 439 ut videtur: Ev6x d'ap' ἐν λόχμῃ πυκινῇ κατέκειτο μέγας σᾶς.

[ocr errors]
[ocr errors]

Saturnii fortasse initium est:

Dusmo in locõ....
Dusmo in loco....

Dusmo in loco] [ibi]..

Nam vox iambica loco et produci et corripi (supra p. 31) et synaloepham pati potest.

Festi epitome p. 68 Mueller. Vide infra p. 298 1. 7-8. Festi epitome p. 70 Mueller. Vide infra 2 8 locum pseudo-Servii ad Vergilii Aeneida 1,92.

Festi epitome p. 89 Mueller. Vide infra 2 11 locum Isidori, De natura rerum 48.

Festi epitome p. 93 Mueller Flaminius camillus puer

1. Dusmoso vulgo; dusmo a boni libri, et deteriores quidam, velut is quo Barthius utitur, in Adversar. XL, 17 » Mueller. Dusmo etiam codex Tricassinus fol. 12 ro, teste H. d'Arbois de Jubainville.

2. Domosum codex Tricassinus.

« IndietroContinua »