Immagini della pagina
PDF
ePub

» GRAMMA NEVI plenum superbie campane, quod testimo» nium justum esse potuisset, nisi ab ipso dictum esset : » IMMORTALES MORTALES SI FORET FAS FLERE, FLERENT DIVE » CAMENE NEVUM POETAM, ITAQUE POSTQUAM EST ORCHO1 TRA» DITUS, THESAURO OBLITI SUNT ROME LOQUIER LINGUA

» LATINA. »

D

Ordo verborum olim a Carrione turbatus, qui « optima collectanea » secutus Mortales immortales flere si foret fas et lingua latina loquier scripsit. Quattuor sunt versus saturnii; primus, secundus, quartus incorrupti (nam non magni negotii est restituere div[a]e, camen[a]e, N[a]ev[i]um, Rom[a]e); in tertio pro orcho vel orchio alii orcino, alii orcivo, alii Orci legunt. Hi quamquam pauciores sunt magis tamen probandi mihi quidem videntur; orcho enim, puto, casu dandi propter vicinum traditus pro Orchi est scriptum; orchio autem ortum ex emendatione a librario quodam male intellecta. In hoc igitur versu thesis hemistichii prioris paenultima sublata est. In eodem itaque propter arsin producitur.

Immortales mortales

si foret fas flere,

Flerent dilvae Calmenae] Naevijum poletam.
Itaque, postquam est Oreil tradiftus thesauro,
Obliti sunt Romae loquiler lingua latina.

Ultimus versus, nisi fallor, « malevoli veteris poetae » est in juniorem Ennium infensi. Scilicet antequam Naevius poeta ca verba scriberet puto Ennium jam versus heroicos Graecorum imitatum fuisse, jam versibus quos olim Fauni vatesque canebant odium atque contemptum suum significavisse. -Neque male Naevius poeta Ennium quasi linguam latinam dedidicisset insectari potuit, siquidem ille jam talibus utebatur vocibus, quales sunt Metioeo Fufetioeo pro Meti Fufeti.

1. Orchio codex Rottendorfianus (et sic libri omnes Carrioni noti praeter Buslidianum, qui Orchi).

[A. Gellius 1,24,3. Vide Indicem hujus voluminis sub vocibus postquam morte.]

A. Gellius 3,16,11 ex codice Parisiensi 5765 folio 89 recto a « Cesellius autem vindex in lectionibus suis anti» quis tria sine quod' [s. q. in rasura] nomina parcarum » sunt, nona decuma torta, et versum hunc LIVII antiquis» simi poete ponit ex ΟΔΥΣΣΕΙΑ :

QUANDO DIES ADVENIET QUEM PROFATA MORTA EST.

» Sed homo minime malus cesellius mortam quasi nomen » accepit, cum accipere quasi moeram deberet. » Ex Homero β 99 et alibi : εἰς ὅτε κέν μιν Μοῖρ ̓ ὀλοὶ καθέλῃσι.

Livii versus integer est. Dies accipi potest et pro iambo et pro pyrrhichio vel longa syllaba. Illud veri similius; hoc si probaveris, thesis hemistichii prioris paenultima tolletur.

Quando dijes ad veniet
Quando dies ad|veniet|

quem pro[fata] Morta est.

[A.Gellius 4,9,1.V. Indicem hujus vol. sub v. religentem.] A. Gellius 5,12,7. Vide infra p. 433.

A. Gellius 6(7),7,11 s. ex codice Parisiensi 5765 folio 106 verso b Ad primum autem longe primum L. LIVIUS

> in ODYSSIA dicit in hoc versu :

IBIDEMQUE VIR SUMMUS AD PRIMUS PATRoclus.

» Idem LIVIUS in [O]DYSSIA p[rae]modum3 dicit » quasi admodum PARCENTES inquid PRAE MODUM3 quod'

1. Legendum Tria, inquit [scilicet Caesellius Vindex], nomina.

2. In multis editionibus male legitur ibi denique. Ibidemque codex quoque Rottendorfianus.

3. Prae per notam expressum bis, cujus formam parum usitatam adnotat Gronovius.

4. Quod correctum ex quid.

[ocr errors]

significat supramodum dictumque est quasi preter » modum in quo scilicet prima syllaba acui debe>> bit. » Ex Homero Υ 109 : [Ενθα μὲν Αἴας κεῖται ̓Αρήϊος, ἔνθα δ' ̓Αχιλλεύς,] Ενθα δὲ Πάτροκλος θεόφιν μήστωρ ἀτάλαντος, [Ενθα δ' ἐμὸς φίλος υἱός], et fortasse ξ 91 : έκηλοι Κτήματα δαρδάπτουσιν ὑπέρβιον, οὐδ ̓ ἔπι φειδώ.

In priore Livii Andronici loco jussit Bergkius restituere pro Patroclus formam vetustiorem Patricoles, de qua vide Ritschelii Opuscu lat. I pp. 476, 493, 495; numerus tamen non vetat servari Patroclus. Ibidem si altera syllaba correpta legeris, deerit hemistichio priori thesis paenultima; item alteri hemistichio, si Patroclus malueris quam Patricoles; nam non audiendus est Theodorus Korsch, qui legit altera producta Patroclus. Ex omnibus autem versus formis :

Ibildemquel vir summus],

Ibidem que vir [summus,

adprimus, Paltricoles. adprimus, Patroclus. (adprimus, Patricoles, adprimus, Patroclus.

primam sine dubitatione ceteris praeferrem, nisi contra morem thesis quarti pedis thesi quinti non sublata produceretur.

In altero fragmento nihil certi dici potest; suspicor tamen sic esse voces disponendas:

[blocks in formation]

[A. Gellius 7,8,5. Vide Indicem hujus voluminis sub voce etiam.]

Fragmenta ex libris VIII-XX,

His libris fons esse existimatur praecipuus, praeter codicem Parisiensem lat. 8664 saeculi xi a nobis ubi non defuit

(vide infra p. 433) in textu adhibitum, codex Leidensis Vossianus 7, apud Gronovium Vossianus major vocitatus'.

A. Gellius 17,21,45. Vide infra p. 433.

A. Gellius 18,9,5 ex editione Gronoviana: « Ego arbi>> tror et a M. Catone insecendo3 et a Q. Ennio insece scriptum sine u littera. Offendi enim in Bibliotheca Pa» trensi librum verae vetustatis LIVII ANDRONICI, qui inscriptus est ΟΔΥΣΣΕΙΑ, in quo erat versus primus » cum hoc verbo sine u littera,

VIRUM MIHI CAMOENA INSECE VERSUTUM,

[ocr errors]

>> factus ex illo Homeri versu [a 1: Ανδρα μοι ἔννεπε Μοῦσα » поλúτρопоν]; illi' igitur aetatis et fidei magnae libro credo. » Sic legito:

[ocr errors]

Vilrum mihi, Calmena], inselce versutum.

$6.

De fragmentis a Nonio Marcello laudatis.

Nonii Marcelli codicum numerus est ingens. Ex illis qui boni sint, qui deteriores, jam satis bene notum est; vide Ludovici Quicherat in editione Nonii (Parisiis 1872) praefationem. Sed hoc incommodum est, quod etiam meliorum codicum nondum stemma exstat; itaque ignoratur quibus cognationis gradibus ii inter se sint devincti; cujus rei cognitio maxime criticos in dijudicandis scripturis adjuvaret. - Optimos omnium, si recte modo verba ejus interpretor, Quicheratius Harleianum et Parisiensem 7667 existimat.

[ocr errors]

1. Praeterea Bernae fragmentum exstat saeculi XII, in quo loci nostri non continentur.

2. Deest hic locus in codice Parisiensi 8664 folio 45 recto a.

3. Insecenda editio Hertzii.

4. Illic editio Hertzii.

Quidquid ex opere Nonii superest, scilicet libros 1-xv et XVII-XX, id omne servaverunt ex vetustiorum quidem codicum numero hi: Londiniensis Britannici Musei Harleianus saeculi IX, Wolfenbuettelanus seu Guelferbytanus Gudianus saeculi XI (cui proximus videtur fuisse codex abbatiae sancti Victoris a Mercero adhibitus), Leidensis Vossianus saeculi x et ipse cum Guelferbytano saepe consentiens. Quos tres codices ex Quicheratio laudavi, qui ipse Leidensem et Guelferbytanum ex editione Rothii et Gerlachii, Harleianum vero ex collatione nova sui gratia confecta noverat: quidquid apud Quicheratium didici in Leidensi vel in Guelferbytano legi, rursus apud Rothium et Gerlachium inspexi.

Itidem ex Quicheratio laudavi codices non Parisienses qui unum aut alterum librum omittunt, ut Monspessulanum ab ipso collatum, Genevensem, alios. Nam quod ad Parisienses attinet, satius duxi ipsos inspicere, quia consulto vir doctissimus rei orthographicae minus operae tribuerat, quam hic quidem mihi tribuendum videtur. Aegre sane animum inducere potuissem, ut ex editione coelum pro vera forma caelum exscriberem; tamen periculosum erat ex memet ipso, non ex auctoritate librorum, talia corrigere. Quid autem, quod non solum falsis editorum verae codicum lectiones praeferendae videbantur, verum etiam, quae operis hujus ratio est (supra p. 217), falsas codicum quam editorum veras malle debebam? ut exempli gratia mihi cum codicibus polybrum, non cum doctis pollubrum scribendum fuit'.

Sed ad illos codices redeo, qui non integrum Nonii opus continent. In Parisiensi 7667 olim Colbertino, saeculi x, liber cum magna parte libri 1 deest. In Parisiensibus 7665 et 7666, pariter saeculi x, qui in editione Quicheratiana Petri Danielis codex et Colbertinus codex vocitan

1. Quod igitur ad rem orthographicam attinet, scito me, ubicumque nihil adnotatur, codicem Parisiensem 7667 secutum esse; ubi ille deficit, Quicheratium exscribere debui.

« IndietroContinua »