Immagini della pagina
PDF
ePub

LIBER ALTER

DE RELIQUIIS

$ 1. Carmina Saliorum et carmen fratrum Arvalium.

Carmina Saliorum.

Testimonia.

De Numa Pompilio auctore.

Varro, De lingua latina 7,3 Mueller: « At1 hoc quid ad verborum » poeticorum aetatem? quorum si Pompili regnum fons in carminibus » Saliorum, neque ea ab superioribus accepta, tamen habent DCC » annos. Quare quor scriptoris industriam reprehendas qui herois › tritavum, atavum non potuerit reperire, quom ipse tui2 tritavi

1. Codex ad.

2. Traditur avi (aui); tui editiones veteres, quam emendationem editores recentiores injuria contempserunt; nam de permutatis a ett litteris vide supra p. 250 adnot. 2.

matrem non possis dicere? quod intervallum multo tanto propius nos quam hinc ad initium Saliorum, quo Romanorum prima verba » poetica dicunt latina. »

Cicero, De oratore 3,51,197: Nihil est autem tam cognatum » mentibus nostris quam numeri atque voces; quibus et excitamur > et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem » et ad tristitiam saepe deducimur; quorum illa summa vis carminibus est aptior et cantibus, non neglecta ut mihi videtur a » Numa rege doctissimo majoribusque nostris, ut epularum sol>> lemnium fides ac tibiae Saliorumque versus indicant, maxime autem > a Graecia vetere celebrata. >>

Horatius, Epistul. 2,1,86: «saliare Numae carmen. Cf. infra P. 407.

T. Livius 1,20,4, de Numa: Salios1 item x Marti Gradivo legit.....; caelestiaque arma quae ancilia appellantur ferre, ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollemnique saltatu › jussit..

Quintilianus, 1,10,20: « Sed veterum quoque Romanorum epulis > fides ac tibias adhibere moris fuit; versus quoque Saliorum habent carmen. Quae cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt mani⚫ festum, ne illis quidem qui rudes ac bellicosi videntur curam >> musices quantam illa recipiebat actas defuisse. »>

Terentius Scaurus p. 28,9 Keil (cf. supra p. 244): ‹ ut Numa in » saliari carmine. »

Diomedes p. 476,15 Keil, de spondio: « Numam Pompilium2 » divinare3 praeditum hunc pedem pontificium appellasse memorant, › cum Salios juniores aequis gressibus circulantes induceret* [et] >>spondeo melo patrios placaret indigetes. >

1. Codex Parisiensis lat. 5725 alios, in margine salios.

2. Codex Parisiensis lat. 7494 fol. 97 ro pampilium. In codice 7493 totus locus deest magnus enim inter folia 82 et 83 hiatus.

3. Post divinare spatium in codice Parisiensi 7494.

4. Inducere codex Parisiensis 7494.

Contra Festus p. 329 Mueller : «... Polemon ait Arcada quendam » fuisse nomine Salium quem Aeneas a Mantinea in Italiam de› duxerit, qui juvenes Italicos vónλtov1 saltationem docuerit. At » Critolaus Saonem ex Samothrace, cum Aenea deos penates qui › Lavinium transtulerit, saliare genus saltandi instituisse... » — Conferantur Plutarchus, Numa 13, et pseudo-Servius in Vergilii Acneida 8,285 (supra p. 247).

De sermone pervetusto et obscuro.

Varro, De lingua latina 7,2. Vide infra p. 408.

Horatius, Epistul. 2,1,85 : « Jam saliare Numae carmen qui lau» dat, et illud Quod mecum ignorat solus volt scire videri, Ingeniis » non ille favet plauditque sepultis, Nostra sed inpugnat, nos nostra» que lividus odit. »

Quintilianus 1,6,40, de verbis a vetustate repetitis: Sed opus » est modo ut neque crebra sint haec nec manifesta, quia nihil est » odiosius adfectatione, nec utique ab ultimis et jam oblitteratis repe> tita temporibus, qualia sunt topper et antegerio et exanclare et » prosapia et Saliorum carmina vix sacerdotibus suis satis intellecta. »>

Julius Capitolinus, M. Antoninus Philosophus 4: Octavo aetatis > anno in Saliorum collegium [Hadrianus Marcum] rettulit.... Fuit » in eo sacerdotio et praesul et vates et magister, et multos inaugu>> ravit atque exauguravit nemine praeeunte, quod ipse carmina » cuncta didicisset. »

Symmachus, Epistul. 3,44 « Vis epistulis nostris more majorum > nuda nomina praeferantur? Si tibi vetustatis tantus est amor, par >> studio in verba prisca redeamus quibus Salii canunt et augures » avem consulunt et decemviri tabulas condiderunt. »

1. Codex εναπαιον.

Sidonius Apollinaris, Epistul. 8,16: « Unde enim nobis illud >> loquendi tetricum genus ac perantiquum? unde illa verba saliaria ‣ vel sibyllina vel Sabinis abusque Curibus accita, quae magistris >> plerumque reticentibus promptius fetialis aliquis aut flamen aut > veternosus legalium quaestionum aenigmatista patefecerit? »

De studiis L. Aelii Praeconini Stilonis.

Varro, De lingua latina 7,2 Mueller : « Aelii, hominis in primo in » litteris latinis exercitati, interpretationem carminum Saliorum videbis et exili littera expedita[m], et praeterita obscura multa. »

Festus p. 141 Mueller, ex codicis apographis (cf. supra p. 246): « Idem Aelius in explanatione carminum saliarium. »> P. 146, ex codicis apographis (cf. supra p. 245): « Manuos in carminibus saecularibus Aelius Stilo significare ait bonos », ubi Epitome: » Manues Aurelius significare ait bonos. > P. 210, ex codicis apographis (supra p. 247): « Pescia in saliari carmine Aelius Stilo dici >> ait.... »— P. 329, ex ipso codice: «Salias virgines Cincius ait esse » conducticias, quae ad Salios adhibeantur cum apicibus paludatas; >> quas Aelius Stilo scribsit sacrificium facere in Regia cum Pontifice » paludatas cum apicibus in modum Saliorum. »

De argumento carminum.

Festi epitome p. 3 Mueller: «Axamenta dicebantur carmina Salia› ria1, quae a Saliis sacerdotibus canebantur2 in universos homines > composita, nam in deos singulos versus facti3 a nominibus eorum ⚫ appellabantur, ut Januli, Junonii, Minerviia, »

Macrobius, Saturnalia 1,12,12 ex codice Parisiensi 6371 fol. 36 ro b: Sed Cingius in eo libro quem de festis reliquit ait imperite quos> dam opinari aprilem mensem antiquos a Venere dixisse, cum nullus > dies festus nullumque sacrificium insigne Veneri per hunc mensem › a majoribus institutum sit, sed ne in carminibus quidem Saliorum » Veneris ulla ut caeterorum caelestium laus celebretur. »

1. Salaria teste Roserot codex Tricassinus.

2. Traditur componebantur. Sic etiam codex Tricassinus.

3. Facti codex Monacensis; Guelforbytanus et Tricassinus ficti. 4. Minervi codex Tricassinus.

De modo canendi.

Cicero, De oratore 3,51,197 (cf. supra p. 406).

...

T. Livius 1,20,4 (cf. supra p. 406): « per urbem ire canentes >> carmina cum tripudiis sollemnique saltatu... »

Horatius, Carm. 4,1,28: « In morem Salium ter quatient humum. »

Quintilianus 1,10,20 (cf. supra p. 406): « versus quoque Saliorum » habent carmen. ›

Diomedes p. 476,15 Keil (cf. supra p. 406).

De additamentis tempore principum factis.

...

Cassius Dio 51,20, de Augusto: « ἔς τε τοὺς ὕμνους αὐτὸν ἐξ ἴσου » Tois BεOT's loyрáçectat.... Monumentum Ancyranum, lat. 2,21 et graec. 5,16: «[...incl]usum est in saliare carmen

συνκλήτου δόγματι ἐνπεριελήφθη εἰς [του]ς Σαλίων ὕμνους. ».

...

Τὸ ὄνομά μου

Tacitus, « Annal. » 2,83: « Honores, ut quis amore in Germanicum >> aut ingenio validus, reperti decretique: ut nomen ejus saliari › carmine caneretur... » Cujus senatus consulti fragmenta habes in Corpore inscriptionum latinarum t. vi n. 911.

Tacitus, Annal. » 4,9: Memoriae Drusi eadem quae in Ger» manicum decernuntur, plerisque additis... » Senatus consulti fragmenta in Corpore inscriptionum latinarum t. vi no 911.

Julius Capitolinus, M. Antoninus Philosophus 21: « Sub ipsis › profectionis diebus... filium nomine Verum... septennem amisit. » Quem non plus quinque diebus luxit... ; et quia ludi Jovis Optimi Maximi erant, interpellari eos publico luctu noluit, jussitque ut > statuae tantummodo filio mortuo decernerentur et imago aurea › circensibus per pompam ferenda, et ut saliari carmini nomen > ejus insereretur. »

« IndietroContinua »