Immagini della pagina
PDF
ePub

ergo ille ignavissimus.

Epid. 1,2,54 QUID hic nunc agi

mus? Eamus intro huc ad te ut hunc hodie diem. Epid. 3,2,9 Erum et Chaeribulum conspicor, QUID hic agitis? accipe hoc sis. Capt. 2,1,53 Memoriter meminisse, inest spes nobis IN hac astutia. Terentius, Ad. 4,5,8 Ita, nam mirabar QUID hic negoti esset tibi. Hec. 5,3,9 Ab nostro adfine exeuntem video? QUID huic hic est rei?

Voces disyllabae, ubi altera vocalis synaloepham patitur, in versu quasi monosyllabae sunt; ideo eae quoque insequentis vocis syllabam principialem aut positione aut natura longam corripere possunt :

Longae positione.- Livius Andronicus in altera Ribbeckii editione trag. 22 Obsecro te Anciale matri ne quid TUAE advorsus fuas. — Naevius ibid. : comoed. 26' : Neque admodum a pueris abscessit, NEQUE admodum adulescentulust.- Plautus', Persa 4,3,2 ITA ancilla mea quae fuit hodie sua nunc est, argento vicit. Mil. gl. 2,2,12 ITA hic senex talos elidi jussit conseruis meis. Men. 3,2,3 Non faxo eam esse dices, ITA ignorabitur. Most. 1,3,150 AGE accumbe igitur, cedo aquam manibus puere appone hic mensulam. Trin. 3,2,92 Hic quoque hinc abiit, Stasime restas solus, quid ego nunc agam ? Mil. gl. 1,1,58 Amant te[d] omnes mulieres NEQUE injuria. Poenulus 2,42 Faciat ut semper sacruficem NEQUE umquam litem. Poenulus 1,2,64 Quid habetis qui MAGE immortalis vos credam esse quam ego siem? Aul. 4,1,20 Nunc SINE omni suspitione in ara hic adsidam sacra. Aul. 2,3,6 TACE atque abi, curata fac sint quom a foro redeam domum. Poen. 4,2,13 Tenebrae latebrae, bibitur estur, QUASI in popina, haud est Poen. 4,2,23 Proinde habet hic orationem QUASI ipse

secus.

1. Exempla Plautina Terentianaque hic praetermisimus, in quibus vocis prioris syllabac consonante littera non separantur, ut mea, tui. Sunt enim qui putant synizesi facta unam remanere syllabam, hanc synaloepham pati, insequentis vocis initialem longam nullo modo breviari. Quod quamquam minime probo, exempla apud poetas deligenda erant quae talem viam explanandi non admitterent. At ex inscriptione versum afferam unum: Cum DIU ambulareis tamen hoc veniundum est tibi (C. I. L. 1, 1431).

sit frugi bonae.

dono gratiis.

Epid. 3,4,38 Ei quae accessere TIBI addam Stich. 5,4,58 Si amabilitas tibi nostra plaTrin. 2,2,56 Nihil mo

cet, si TIBI ambo accepti sumus.

ror eum TIBI esse amicum cum ejus modi virtutibus. Trinumm. 3,2,83 Quid TIBI interpellatio aut in consilium huc accessio est? Amph. 5,2,1 Bono animo es, adsum auxilio Amphitruo TIBI et tuis. Most. 3,1,84 Illius, is TIBI et faenus et sortem dabit. Truc. 2,6,33 Adsum adduco TIBI exoptatum Stratophanem. Ubi is est obsecro? Persa 3,1,66 Dabuntur dotis TIBI inde sescenti logi. Curc. 5,2,10 Enimvero irascor. Dixi equidem TIBI unde ad me pervenerit. Mil. gl. 2,5,60 DoмI eccam erilem concubinam. Quid domi? In lecto cubat. Aul. 3,3,9 Heus senex Mil. gl.

pro vapulando hercle EGO abs te mercedem petam. 4,2,17 EGO hanc continuo uxorem ducam. Quid ergo hanc dubitas conloqui? Most. 5,1,45 EGO interim aram hanc occupabo. Quid ita? Nullam rem sapis. Casina 3,3,24 I tu atque arcesse illam, EGO intus quod facto est opus. Epid. 1,1,99 Tu QUIDEM antehac aliis solebas dare consilia mutua. Merc. 1,2,64 Tu QUIDEM ex ore orationem mi eripis. Taceo. Tace. Stich. 4,1,71 Atque eccum tibi LUPUM in sermone, praesens esuriens adest. Terentius, Ad. 5,3,1 Parata a nobis sunt ITA ut dixi, Sostrata. Hecyra 3,5,62 Quando nec gnatus NEQUE hic mihi quicquam obtemperant. Heaut. 5,1,21 Non. Quid non? Non inquam. NEQUE ipse gnatus? Nihil prorsum, Chremes. Ad. 4,2,20 Usque occidit. Hem quid narras? Em VIDE ut discidit labrum. Heaut. 5,4,9 At ego si me metuis mores CAVE in te esse istos sentiam. Phorm. 3,3,24 Quantum opus est TIBI argenti loquere. Solae triginta minae. Heautont. 4,1,11 Facere esse ausam. Vin me istuc TIBI etsi incredibilest credere? Phorm. 2,3,92 Dicam TIBI inpingam grandem, dixi Demipho. Inscriptio apud Orellium n° 4740 Qui bene cognorunt cognitam BENE existumant.

[ocr errors]

Longae natura.- Plautus, Curc. 5,1,4 Non vidi NEQUE au

divi neque pol dici nec fingi potest. Truc. 5,23 Neque ruri NEQUE hic operis quicquam facio, corrumpor situ. Poen. 5,2,118 Polistam rem vobis BENE evenisse gaudeo. Bacch.

3,3,87 Satin ut quem tu habeas fidelem TIBI aut quoi credas ne scias. Merc. 5,4,10 Verum hic dicit. TIBI ergo1 dicit. Eo illud est verum magis. Amph. 2,2,101 Neque meum PEDEM huc intuli etiam in aedis ut cum exercitu. Menaechmi 5,7,24 Maxumo hodie MALO hercle vostro istunc fertis, mittite. Trinummus 5,2,7 Quod DATUM utendumst, id repetundi copiast quando velis. Terentius, Heaut. 1,2,2 Et illam simul cum nuntio TIBI hic adfuturam hodie scio.

[ocr errors]

In saturniis haec habemus exempla syllabae principialis correptae per vim vocis monosyllabae vocisve synaloepham patientis disyllabae :

Ex vaticinio.

? Cave in mare manare suo flumine siris.
Ea in[du]staurata ut assolet facito.

Ex elogio P. Scipionis P. f.

? MORS PERFECIT TUA ut essENT OMNIA BREVIA.
QUIBUS SEI IN LONGA LICUISET tibe UTIER VITA.

Ex tabula Mummii.

OB HASCE RES BENE GESTAS quod in BELLO VO(Ve)rat.

Breves breviantes in saturnio plerumque in quarta arsi sunt. Hoc non est casu factum, verum ab eadem causa pendet, quae insequentem thesin vix sinit produci vel solvi (infra I, 11, 2): scilicet quarta arsis validius quam reliquae arses solebat feriri. Sic in versibus scenicis apud Graecos omnes arses impares, apud Latinos quinta senarii, septima octonarii iambici septenariique trochaici, tertia septenarii

1. De e producta in ergo vide supra p. 39 in adnot.

2. Prior syllaba in hercle natura longa est, nam Herculis nomen ex graeco 'Hpax factum. Apicem super e in adjectivo herculanius habes apud Garrucci, I segni... detti accenti p. vII.

iambici, cum afficerentur ictu validiore, bina tempora explere debebant et thesin rejiciebant impuram. At, quo brevis syllaba validior est, eo plus potest ut insequentem longam corripi cogat (cf. supra p. 28).— Saturnii arsis validissima si quarta est, par hic numerus indicat metra singulis pedibus constare, non binis, versumque hexametrum esse, non trimetrum (qua de re jam supra p. 10-11). Cum hoc optime convenit, quod utrumque hemistichium in eadem sede thesis detractionem admittit (infra I, 11, 2) eademque in sede recipit caesuram Korschianam (infra I, 11, 4).

Forsitan quidam putabunt, nimis multis nos verbis rem tractavisse, quae ad paucos tantum saturnios spectet. Sed majoris momenti cognitio brevium breviantium est, quam primo aspectu videtur. Nam nisi lex quam significavimus pro vera haberetur, versibus aliquot esset post ultimam thesin prioris hemistichii tribuenda anacrusis posterioris : .... Jovi dedit] donum].

Terra pestem telnetol
Quolljus forma virtutei
Ne quid fraulis stu|prique|
Quibus sei in longa licuiset

sallus hile[e] ma|neto].
parisuma fuit.

ferocila pariat].

tibel utiler] vitaj. quod in bello] vorat].

Ob|| hasce res bene] gestas| At si haec anacrusis hic admitteretur, etiam alibi admitti posset. Jam igitur non esset cur non sic scriberemus:

Corinto delle to
Obliti sunt Romac

Romam redileit triumphans].
loquiller lingua latina].

Ergo non tantummodo aliter unus et alter versus feriretur, sed de ipso saturnii in universum schemate opinio nostra immutanda esset. Quod infra (I, 11, 3 E) fusius considerabimus. Interim legentes rogo legem brevium breviantium penitus in mente fixam habeant, ne vana quadam specie posterius forte decipiantur.

[merged small][ocr errors]

Quod ad syllabas finales vocum attinet, vocum attinet,

videbimus

multas vocales priscis litterarum latinarum temporibus

fuisse longas, quas serior aetas corripuerit; breves in arsı positas propter eam saepe esse productas; hiatum esse admissum cum post longam in arsi positam, tum post brevem vi arsis productam; item post thesin in caesura, nonnumquam etiam extra caesuram.

A.

Longa syllaba nondum correpta.

Adhuc tempore Plauti longae erant (nisi brevis breviantis vi corriperentur) omnes syllabae finales quae in ipsa origine fuerant longae. Tum enim, ut C. F. Guilelmus Mueller in Prosodia Plautina demonstrat, semper narrat pronuntiabatur ut narrās narrāmus narrātur, semper ducat, amabāt, attinēt ut attinēs attinēmus attinētur, desiderēt, accipiēt, audīt ut audīs audīmus audītur, desīt, adduxerit, novit quoque ut novī, arbitrōr ut narrō, fateōr ut moneō, perpetiōr ut sapiō, utār ut utātur, amatōr ut amatōris. Etiam miles pro spondeo erat ut princeps: scilicet, puto, ex 'milits, *milets factum erat *miless, sicut ex 'quatsus quassus. Nec pronuntiabatur miles es optimus, verum miless ess optimus, ita ut quomodo fer-s fer-t fer-tis sic in pronuntiando es-s es-t es-tis declinaretur; neque ante vocalem bonas dicebant pro bona es, verum bonass pro bona ess, ut bonast pro bona est. Neque dubito quin iidem homines mell apis, fell amarum, oss et caro, etiam lact ovis et cord hominis efferre soliti sint. Nihil est igitur quod in his exemplis mirari debeas:

Ex vaticiniis.

deferēt amnis in pontum magnum.

... populus dederit ex publico partem.
? Vomicam quae gentium venit [ea] longe.

Ex elogiis Scipionum.

CONSOL CENSōr AIDILIS HIC FUět A....

CONSOL CENSōr AIDILIS QUEI FUit APUD VOS.

AETATE QUOM PARUA POSIdēt HOC SAXSUM.

« IndietroContinua »