Immagini della pagina
PDF
ePub

ADDENDA

ET

CORRIGENDA

P.1 versu 4. Pro GErmano lege Germano.

P. 13 in adnot. Pro profere lege proferre.

P. 53. Dele versum Plauti Asin. 1,3,47 (cf. p. 253 adn. 1).

Saepius in initio versuum (exempla quaere pp. 112 ss.) vox iambica spondiacam sequitur quam spondiaca iambicam; etiam igitur in hemistichio priore (sicut fit in hemistichio altero, p. 181) juvat poetas thesin antepaenultimam corripere. Itaque ubi vocem iambicam spondiaca sequitur, rationem nos fere semper invenire possumus, propter quam eum ordinem poeta elegerit. Sic Iis ludis faciendis dici debuit, vix Ludis iis ferri poterat. Itidem SEMOL TE ORANT, SE VOTI CREBRO CONDEMNES, non Te orant semol; Apud nympham Atlantis filiam, non Nympham apud;

-

Ferunt pulchras creterras, aureas lepistas, non Pulchras ferunt; Pater noster, non Noster pater, apud Homerum πάτερ ἡμέτερε. Dubia autem sunt exempla Virum praetor (an Verum ?), Ei vēnit (an věnit?), Quasī messor (an Quasi?). Itaque duos non plus habemus versiculos, in quibus consulto poetae iambum spondeo praeposuerint:

[blocks in formation]

Ergo etiam confidentius quam p. 301 factum est restitui debet in Livii Andronici versu

Matrem [meam] procitum non [Meam] matrem...

Atque pp. 95.112.125.140.155.157.162.170.173.191. 273 in vaticinio Marciano ex T. Livio scribendum erat

Cogant manus in campo

non Manus cogant....

Quem versum dele pp.104.188.195; eumdem adde pp. 101. 181.197.

Similiter pro [Virum] topper scribendum erat p. 307 Topper [virum], praesertim cum a voce topper inciperent etiam versus duo alii Topper citi... et Topper facit... nosque restituissemus [Topper s]aevi capesset... Corrige

igitur versum Topper [virum] confringent pp. 69.114.128. 164.179.192.

Dele p. 114 versum Vicissatim volvi et adde eumdem p. 115 sub inscriptione Arsis tertia.

P. 156. Quod in hemistichiis saturniis Latini arses ultimas solvunt, neque ea syllaba, quae sequitur, in novam arsin abire potest, id quodammodo rationem reddere potest solutionis in paenultima sede septenariorum iambicorum (supra p. 4 adn. 1) atque septenariorum anapaesticorum et paroemiacorum. Nam in talibus versibus Graeci poetae paenultimam syllabam numquam non producunt, syllabaque ultima pro nova arsi est. Latini autem eam legem non servaverunt scilicet id imitari nescierunt, quod non olim in domestico poesis genere facere consueverant.

P. 193 post quartum versum hos adde:

Conferre queant ratem aeratam qui peritet,
Qui diu per mare sudantes eunt atque sedentes.

P. 218. De voce Marmars cf. p. 412 adnot. 2.

Cum locis Varronis, De lingua latina 7,27 (supra p. 244) et Terentii Scauri p. 13,13 Keil (supra p. 219) conferatur haec glossa Luctatii Placidi p. 51 Deuerling : «Hasenam harenam, ut†hasas quas nos aras et lases quos « nos lares dicimus. De voce lases conferantur etiam Varro, De lingua latina 6,2 Mueller et epitome Festi p. 264 Mueller.

P. 224. Conflatum esse ex duabus partibus L. Scipionis elogium etiam inde apparet, quod in tertio demum versiculo mortui nomina significantur: Luciom Scipione filio(s) Barbati. Nam si unum compositum esset carmen, in initio nomina starent, sicut in: Cornelius Lucius Scipio Barbatus, Gnaivod patre prognatus (aut contra starent in fine, sicut in Scipio, recipit terra, Publi, prognatum Publio, Corneli).

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

P. 264 afferri debebant haec testimonia Ciceronis. De divinatione 1,44,100: « Quid, quod in Annalibus habe» mus, Vejenti bello, cum lacus Albanus praeter modum » crevisset, Vejentem quendam ad nos hominem nobilem perfugisse, eumque dixisse ex fatis quae Vejentes scripta haberent Vejos capi non posse dum lacus is red» undaret, et, si lacus emissus lapsu et cursu suo ad » mare profluxisset, perniciosum populo romano; sin au» tem ita esset eductus ut ad mare pervenire non posset, >> tum salutare nostris fore. Ex quo illa mirabilis a majo>> ribus Albanae aquae facta deductio est. Cum autem Vejentes bello fessi legatos ad senatum misissent, tum ex » iis quidam dixisse dicitur non omnia illum transfugam » ausum esse senatui dicere: in isdem enim fatis scriptum Vejentes habere, fore ut brevi a Gallis Roma caperetur, quod quidem sexennio post Vejos captos factum esse vide» mus. » — Ibid. 2,32,69: « Nam illa praedicta Vejentium, si » lacus Albanus redundasset isque in mare fluxisset Ro» mam perituram, si repressus esset Vejos, ...ita aqua » Albana deducta ad utilitatem agri suburbani, non ad ar» cem urbemque retinendam. At paulo post audita vox est > monentis ut providerent ne a Gallis Roma caperetur : ex » eo Ajo Loquenti aram in Nova Via consecratam. » Eos locos memorari oportebat etiam p. 259.

P. 292. Festus Odofredi Mueller anno 1880 nova editione prodiit. Vide catalogum librorum infra p. 458.

P. 297. Me fugerat, cum scripsi, egregia emendatio Buecheleri (Neue Jahrbuecher fuer Philologie LXXXVII, p. 784) noventium pro moventium. Noventius nuntius est; abierunt enim syllabae nověn in noun, nūn, nōn (vide exempla in Mémoires de la Société de linguistique de Paris Iv p. 237) sicut etiam factum est in novendinae noundinae nundinae nōndinae. Restitue igitur noventium pp. 81.104.112.143.207.244.

Dele quae p. 336 dicta sunt de fragmento Naeviano Transit Melitam... (v. p. 436). Item dele quae dicta sunt de versu...transit. Melitam Romanus pp. 85.116.133.195. 209, de versu Exercitu insulam integram urit populat vastat pp. 70.73.119.137.149.151.157.161.167.174.192. 194.200.205.206.212.215, de versu Rem hostium concinnat pp. 71.100.147.172.183.196. Multis autem locis. afferri debuissent hi versus: Transit Melitam Romanus, insulam intemerat, Urit, populatur, vastat, rem hostium concinnat (p. 436). Quorum alterum addas rogo praesertim p. 212 inter Naevianos.

In versu Sacraque patria pro ob missa cura scribe o[m]missa cura, ut p. 416 praecipitur, pp.59.61.69.131. 160.176.178.180.191.193.201.267. Eum versum dele p. 91.117; adde p. 125. Item dele quae de thesi dicuntur p. 267; atque hunc numerum 267 dele in paginae 274

versu 1.

« IndietroContinua »