Immagini della pagina
PDF
ePub

Ex Livii Odyssea.

Virum mihi, Camena, insece versutum.
Me carpento vehente in domum venisse.

Ex Naevii Bello Poenico.

Patrem suum supremum optumum appeliat.
Quam cum stupro redire ad suos popularis.
Multa 2 alia in isdem inserinuntur.

Synaloepha in caesura.

Ex vaticinio.

Decemviri graeco ritu hostiis 3 faciant.

Ex tabula Regilli.

Inspectante ipso Antiocho, exercitu omni.

Ex tabula Gracchi.

In ea provincia caesa hostium aut capta.
? Supra octoginta milia.....

? Re felicissime gesta.............

Ex Naevii Bello Poenico.

Sacra in mensa Penatium 5 ordine ponuntur.
Exercitu(s) insulam integram urit, populat, vastat.

Hiatus extra caesuram.

Ex elogio L. Scipionis.

DVONOro OPTUMO FUISE VIRO.

Ex dedicatione Vertulejorum,

PARENS TIMENS HEIC VOVIT, Voto HOC SOLUTO.

Ex Livii Odyssea.

Celsosque ocris arüaque putria et mare magnum,

1. Traditur vehementem domum.

2. Traditur millia.

3. Traditur hostiis sacra faciant.

4. Traditur hostium caesa.

5. Sunt qui Penatum emendare volunt.

6. Traditur populatur.

Ex Naevii Bello Poenico.

Rem hostium concinnat.....

Hiatus monosyllabi, ut Rem hostium, nihil difficultatis movet, nam apud Plautum sine ulla controversia frequens est. In voto hoc soluto non prorsus certum est hiari, nam fortasse poeta votod pronuntiabat, vel vetustius carmen exscribebat, in quo votod erat positum. Majoris igitur momenti est exemplum putria et. Hic hiatur, si verum est quod vulgo admittunt, priscis temporibus consonantes tr, cr, br aliasque ejus modi praeeuntes syllabas nondum positione longas efficere. Contra disseruit Theodorus Korsch (De versu saturnio p. 86 ss.): sed in omnibus nugatur, nisi quod hos duos Plauti versus laudat, Rud. 4,5,18 « Sunt domi agni et porci sacres, sed quid istum remoramini », Truc. 2,2,39 « Buccas rūbrica, creta omne corpus intinxti tibi. » Sed rūbrica primam natura longam habet ut rubidus, rubigo, rufus; nam ab origine diphthongus fuit ut in ἐρεύθω, ἔρευθος atque in sanscritico adjectivo rohitas (ruber)1; sacres autem potius puros significare videtur quam sacros; itaque omnino nescimus utrum a productum sit necne. Ergo tribrachus putria, non trochaeus pūtri(a) admittendus est.

Certissimum, sed in alio versus genere, exemplum est hiatus dvonoro optumo.

Synaloepha extra caesuram.

Ex carminibus Saliorum.

? Divum em pa[trem] cante, divum deo supplicate.

Ex vaticiniis.

Amnem, Trojugena, fuge Cannam, ne te alienigenae.
Ex terra frugifera; piscibus atque avibus,
Ferisque quae incolunt terras, iis fuat esca
Caro tua, nam mihi ita Juppiter fatust.

1. Contra vocalem u correptam habes in ruber, ¿pvûpóc, rudhiras.

Hostem, Romani, si ex agro 1 pellere vultis.
Privati uti conferant pro se atque suis.
Fietque res 2 melior, nam is divus exstinguet.
Romane, aquam Albanam cave lacu contineri,
Cave in mare manare suo flumine siris 3.
Manu emissam per agros rigabis...
Donum amplum victor ad mea templa portato.

Ex elogiis Scipionum.

SUBIGIT OMNE LOUCANAM OPSIDEsque ABDOUcit.

Quei APICE INSIGNE DIALIS FLAMINIS GESISTEI,
MORS PERFECIT TUа UT ESSENT OMNIA BREVÍA,
HONOS, FAMA VIRTUSQUE, GLORIA ATque INGENIUM;
QUIBUS Sei IN LONGA LICUISET Tibe UTIER VITA.
QUA RE LUBENS te IN GREMIU, SCIPIO, RECIPIT.

Ex titulo Caecilii.

HOSPES, GRAtum est, quom APUD MEAS RESTITISTEI SEEDES.
Ex tabula Regilli.

Inspectante ipso Antiocho, exercitu omni.

Ibique eo die naves longae....

Caput patrandae pacis haec pugna exeunti.
Ejus rei ergo aedem Laribus Permariuis vovit.

Ex tabula Gracchi.

[Ductu], imperio auspicioque legio exercitusque.
Supra octoginta milia.....

Cujus rei ergo hanc tabulam Jovi dedit donum".

Ex tabula Mummii.

Ductu, AUSPICIO IMPERIOQUE EJUS ACHAJA CAPTA.
HANC AEdem ET Signu HERCLIS 5 VICTORIS IMPERATOR.
Ex dedicatione Vertulejorum.

SEMOL te ORANT, SE VOTI CREBRO CONDEMNES.

Ex Appii Sententiis.

? Inimicis si es 6 commentus, nec libens aeque.

1. T. Livius expellere, Macrobius ex agro expellere.

2. T. Livius res vestra m., Macrobius res publica m.

3. Traditur sinas.

4. Traditur donum Jovi dedit.

5. Lapis Herculis.

6. Num si's?

Ex Livii Odyssea.

Mea puer, quid verbi ex tuo ore....?

Neque enim te oblitus sum, Laertie noster.

? Quando dies ad veniet, quem profata Morta1 est.
Celsosque ocris arüaque putria et mare magnum.
Nexabaut multa inter se flexu nodum 2 dubio.

Mercurius cumque eo filius Latonas.

?... vecorde et malefica vacerra.

Ex Naevii Bello Poenico.

Blande et docte percontat, Aenes quo pacto
Trojam urbem liquerit.....

Jamque ejus mentem fortuna fecerat quietem.
Sacra in mensa Penatium ordine ponuntur.

Exercitu(s) insulam integram urit, populat3, vastat.
[Ut] septimum decimum annum ilico sed[er]ent.
que ex auro vestemque citrosam.

?

...

? Noctu Trojad exibant capitibus opertis.
Seseque i perire mavolunt ibidem.

Cum tu arquitenens sagittis pollens Dea[na].
Deum adlocutus summi deum regis fratrem.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Apud veteres Latinos multae vocales ante alias vocales positae longae erant, quas posterior aetas corripuit. Fieri dicebatur ut fio: Plaut. Rud. 3,1,14 Atque illa animo jam fieri ferocior. Poen. 3,5,43 Consulto hoc factum est. mihi ut insidiae fierent. Bacch. 2,3,65 auro insidias fieri. Trin. 2,4,131 Si in obserendo possint interfieri. Captivi 4,2,63 ignem ingentem fieri. 5,4,1 Vidi ego

1. Num Morta 'st?

2. Traditur nodorum.

3. Traditur populatur.

4. Traditur Trojade.

multa saepe picta quae Acherunti fierent. Orabat quod istic esset scriptum ut fieret.

Bacch. 4,6,18

Trin. 3,2,18

Atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres. Cas. 4,1,2 Neque usquam ludos tam festivos fieri. Amph. 1,2,25 Pater curavit uno ut fetu fieret.

Stich. 4,1,58

Amph. 2,1,17

Quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri.
Vidit nec potest fieri tempore uno. 2,1,40 Nunc venis
etiam ultro inrisum dominum, quae neque fieri. 2,2,70
Etiam tu quoque adsentiaris huic[e]. Quid vis fieri?1.

Plau

Itidem fūï3. Ennius apud Ciceronem de Or. 3,42,168 Nos sumus Romani qui fuimus ante Rudini. Id. apud A. Gellium 12,4,4 Partem fuisset de summis rebus regundis. tus, Poenulus, prolog. 110 Quo genere gnata qui parentes fuerint. Asin. 4,1,37 Deum nullum si magis religiosa fuerit. Capt. 2,2,12 Captus est? Ita. Non igitur nos soli ignavi fuimus. Mil. gl. 4,8,11 Cogitato identidem tibi quam fidelis fuerim3. Inde fuueit (id est fūīt) C. I. L. 1, 1051. Similiter adfuissemus Lucilius apud Julium Rufinianum 31 (Halm, Rhetores latini minores p. 46). — Sic lūi et plūi Varro, De lingua latina 9,104 Mueller. Erūi, argūi Priscianus 10,2,12; Adnuit sese mecum decernere ferro, Ennius apud Prisc. ibid.*. Item rei ex rēi factum est, ĭi ex *īi, īvi; allŭo ex *luo, graece low; deus fortasse ex *dīus, dīvus, sanscritice devas. Denuo autem ex denuo, *de neuo; nomen enim adjectivum novus pro 'nevos, *neuos est, graece véos pro véros, sanscr. navas, cum quibus formis hae jungendae sunt, nunc, nuper, nŭdius3, vu, vữv, vuvi, sanscr. nŭ, nū, nūnam (nunc). Tuus pariter pro tuos, *teuos, graece teó (sanscritice tava genetivus est, non possessivus);

1. Alia exempla quaere apud Neue, Formenlehre der lateinischen Sprache, Zweite Ausgabe 1 p. 611. Res nota Donato ad Terent. Ad. 1,2,26. 2. Vide C. F. Guilelmi Mueller Nachtraege zur plautin. Prosodie p. 84. 3. « Sisenna in Rudente sic: Fuit extendit primam syllabam metri gratia. Rufinus in Henrici Keil Grammaticis latinis vi p. 561,3.

4. Alia quaere apud Neue II p. 497 ss.

5. Vereor ut recte nudius scriptum sit in Ludovici Quicherat Thesauro poetico linguæ latinæ.

« IndietroContinua »