Immagini della pagina
PDF
ePub

Temp[u]la in uno ex vaticiniis a T. Livio servatis legere suadet Hermann, Epitome doctrinae metricae ed. alt. p. 222, quod satis probabile videtur :

Donum amplum victor ad mea tempula portato.

Maxima cum dubitatione infra (Part. II lib. 1 § 6) locuturi sumus de versu Naevii sic fortasse scribendo :

Transit Melitam Romanus, insulam integ[e]ram.

Ultimum versum in dedicatione Vertulejorum sic efferre jubebat Korschius, cui nos in hoc aegre assentiremur : SEMOL TE ORANT, SE VOTI creb[e]ro CONDEMNES.

[blocks in formation]

In carmine Cn. Naevii de Bello Poenico duo versus reperiuntur, ubi viri, viros priorem syllabam producunt, quod Theodorus Korsch agnovit :

Multi alii e Troja strenui viri.

Sin illos deserant fortissimos viros.

Nam male in altero virorum pro viros emendatum est. Vir enim respondet sanscritico vīras, lithuanico vyras, quae ab Ario-Europaeis dictum esse wīros demonstrant. Ita demum intellegitur cur latine viri, non *veri dicatur; nam i correpta ante r posita in e fere abit (sic legitur et legere, capitur et capere, legissem et legeram, faliscus et Faleria, si-sto gi-gno et se-ro pro 'si-so). Apud Umbros autem veiro casu accusativo plurali reperitur ; id pronuntiandum est wīrō[f].

Sane mirum est vīri latine correptum esse. Sed simili modo pejěrare pro perjurare habemus, quod adhuc explicatione caret; neque magis scimus cur dicatur humanus et homo, publicus et populus.

[blocks in formation]

In saturniis nostris non reperiuntur genetivi illius, unius et similes; hujus quoque deest; tantummodo ejus et quojus vel cujus habemus :

Ex elogio Barbati.

Quojus FORMA VIRTUTEI PARISUMA FUIT.

Ex tabula Regilli.

Ductu auspicio imperio felicitate ejus.
Ejus rei ergo aedem Laribus Permarinis vovit.

Ex tabula Gracchi.

Cujus rei ergo hanc tabulam Jovi dedit donum.

Ex tabula Mummii.

DUCTU AUSPICIO IMPERIOQUE ejus ACHAJA CAPTA.

Ex titulo Atistiae.

Quojus (corporis) RELIQUIAE QUOD SUPERANT SUNT IN HOC...

Ex Naevii Bello Poenico.

Jamque ejus mentem fortuna fecerat quietem.

In primo Regillanae tabulae versu ejus trochaeus est. Pro pyrrhichio adhibetur in Naevii versu, in versu tabulae Mummianae (nam dactylus ejus A- propter divisionem thesis legitimus non esset, atque in hac sede thesin plerumque singulae breves efficiunt), etiam ut videtur in ultimo versu tabulae Regillanae, sed rei vel re synaloepham pati potest, ut ejus spondeus vel iambus fiat. Quojus pro pyrrhichio est, si recte corporis sustuli, in titulo Atistiae. In elogio Barbati quojus et in tabula Gracchi cujus, ut libuerit, pro iambo vel pro spondeo vel (quod tamen in elogio Barbati aegre ferrem, quia sic deficeret caesura Korschiana, de qua infra I, 1, 4) pro pyrrhichio accipies.

li genetivi pro pyrrhichiis sunt in permultis Plauti locis. Praeterea habes apud Naevium in Ribbeckii editione

altera tragoed. 3 Omnes formidant homines ejus valentiam. Com. 2 Hujus autem gnatus dicitur geminum alterum. 109 Cujus facta viva nunc vigent, qui apud gentes solus praestat. Sic C. I. L. 1, 1422 Quojus fatum acerbum populus indigne tulit.

In exemplis per codices manu scriptos servatis pro cujus, ejus disyllaba plerumque licet monosyllaba ponere cui, ei; sed in exemplis qui in lapide exstant de forma dubitari nequit. At vereor ut recte conjecerint qui formas nescio quas quois, eis, hois proposuerunt. Ceterum, qui de hac re plura desiderat, legat Samuel Brandt, De varia quae est apud veteres Romanorum poetas scenicos genetivi singularis pronominum forma ac mensura, Lipsiae, 1877.

$ 7. De rhythmo in vocibus singulis.

Apud poetas scenicos maximi momenti est quem hic rhythmum in vocibus singulis nomine appellavimus. Id est, non solum curant poetae ut legitimus sit numerus legitimusque ordo syllabarum sive productarum sive correptarum, verum etiam singulas voces respiciunt, neque in unaquaque versus sede alias vocum species admittunt quam certas longo usu sollemnique observatione comprobatas. Quod etiam apud poetas dactylicos aliquando videre est, qui fere omnes in exitu versuum tegmine fagi vel lentus in umbra vel permisit agresti vel albaque circum admittunt, respuunt nox vigilare vel omnes vigilare vel conspicitur sus. Iidem in exitu distichi bene omne favos aut respicimus ponunt, rejiciunt nos agimus. In initio versus est qui Semper praesidium, est qui Praesidium semper libentius ponat. Accentus autem quia a forma specieque vocum omnino pendet, persaepe in eodem loco positus reperitur, ut leviter inspicienti proclive sit, quod alia causa effecerit, id vi accentus tribuere ; quo errore tantum non tota hodie Germania deluditur atque jamdudum laborat.

Apud scenicos igitur poetas similes illis sunt de rhythmo

vocum religiones, quas vulgo (neque rectius) docti propter accentus respectum servari credunt. Exempli gratia in Terentiana Phormione vox in spondeum desinens, ut ambobus, salutatum, faciendum, circa centies vicies quinquies in ultima syllaba recipit arsin versus paenultimam, semel (v. 619) arsin antepaenultimam; consulto igitur poeta versu 22 in fine faciam dicundi mihi, non dicundi faciam mihi scripsit, 44 genium compersit non compersit genium, 48 puero natalis non natalis puero, 63 fratrem majorem non majorem fratrem, itidemque 65 senibus ambobus, 207 tibi nunc faciendum, 213 dictis protelet, 294 timuit adulescens, 298 potius ducebat, 334 ducent damnatum, 345 plane praesentem. Sed id quia consulto fecit, non ideo fecit propter accentus cum arsi consociatione, ut plerique volunt: nam cur 43 vix de demenso suo non dé deménso víx suo vel vix deménso dé suo scripsit? cur 180 tánta te impendent mala non tánta impéndent té mala, 391 néque mi cognatus fuit non néque cognâtus mi fuit, 505 út conflictares malo non conflictáres út malo, 514 horam ne oppertus sies non hôram oppértus nê sies, cur 543 si nil nanciscor mali non nil nanciscor si mali, cur 935 quin tu mi argentum cedo non quin tu argéntum mi cedo?

Alia prorsus est observatio, sed iisdem poetis non minus. usitata, ut dactylus sic informari possit, sed tibi, esset tibi, sed numerus, esset numerus, adveniam, advenienti, sed quod erat, esset quod erat, non autem sic, omnia, praesentibus et, arma virum, praesente viro. Id est, ultima vocis alicujus syllaba solutae arsis vel thesis pars esse nequit (quod jam supra p. 54 significatum est). Ut igitur ex Phormione iterum exempla petam, in ea fabula quadragies quinquies vox in dactylum desinens synaloepham patitur, septies terminatio dactylica trochaeum et semipedem efficit, semel (vers. 1014) haecine ultima synaloepham patiente ictum accipit in paenultima', ne semel quidem terminatio

1. Ne scio (vers. 193) ea aetate pro duplice voce haberi debet.

dactylica, infecta synaloepha, in uno pede continetur. Haec et similia si consideraveris, facile concedes nihil in re metrica esse actum, si quis pedes syllabasque tantummodo, non voces quoque sedulo tractaverit. Atque nobis, cum ad hunc librum conficiendum informandumque judicium nostrum aliorum libros perlegeremus, maxime molestum erat quod omnes hanc partem laboris aut omnino spreverant atque neglexerant, aut singulas observationes obiter tangentes potius in mente dubitationem movebant quam certi quidquam exprimere videbantur. Itaque sub hac paragrapho voluimus rem totam ita tractare, ne umquam in futurum eadem molestia doctos afficere possit. Quod ut consequeremur, universas voces attulimus, quotquot in fragmentis nostris reperiuntur; maluimusque longitudine hujus disquisitionis pigros lectores frangere, quam labori proprio chartaeve parcere atque dimidia parte operis confecta in ipsa via consistere.

Voces igitur tractabimus primum monosyllabas, dein iambicas (vel quae pyrrhichium efficiunt), postea spondiacas (vel trochaicas), quarto loco eas quae in spondeum desinunt (vel in trochaeum), quinto anapaesticas (quaeve efficiunt tribrachum), sexto quae desinunt in anapaestum (vel tribrachum), septimo quae creticum (vel d'actylum) efficiunt aut in eum pedem desinunt. Ergo prosodiam ultimae syllabae in tabulis conficiendis non curavimus; ea autem semper nomina elegimus quae in producta ultima legitima essent, spondiacas exempli gratia dicentes pro spondiacis et trochaicis. Hoc autem ideo, quia propter productionem vi arsis effectam, de qua supra in 2 2 actum est, ultimae syllabae utracumque sint prosodia uno tamen eodemque modo omnes persaepe a poetis adhibentur.

A. Voces monosyllabae.

Voces monosyllabae aut in arsi esse possunt, aut extra arsin.

« IndietroContinua »