Immagini della pagina
PDF
ePub

PRAEFATIO

Cum in hoc opere componendo plurimas quaestiones necesse nobis esset tractare et difficillimas et inter viros doctos maxime controversas, non satis habuimus quid de unaquaque earum nos sentiremus significare et placita nostra argumentis comprobare, verum id quoque nobis efficiendum esse rati sumus, ut si quando legentes aut aliter ac nos sensissent aut dubitavissent, omnia praesto in nostro volumine haberent, quae sibi ad informandum judicium usui possent esse. Itaque nolito, qui haec leges, mirari quod nos multa paulo longius tractaverimus, quam tibi forsitan par fuisse videatur; quod plurima congesserimus, ubi pauca tantum volueris delecta; quod (exempli gratia) tabulas versuum, quae singulis Partis nostrae Prioris paragraphis subjunguntur, ita nos confecerimus, ut in iis non ea tantum exempla, quibus singulae leges a nobis constitutae certius comprobarentur, verum et omnes versus, qui ad eas leges efficti aut certo aut dubie videri possent, memora

rentur. Sic enim factum erit ut, qui de una aliave legum nostrarum dubitaverit legemque aliam condere in mente habuerit, absque omni mora et labore sciat, quorum versuum rationem habere sibi necesse sit, quae sibi placitisque suis obstent quae non. Similiter cum in Parte Altera testimonia cum inscriptionum tum scriptorum de saturniis carminibus omnia recenseremus, eorum textum dedimus integrum, qualis in lapidibus et in codicibus manu scriptis reperitur, etsi mendis is scatebat quam plurimis : timentes ne, sicubi menda corrigere coepissemus, irreperet aut error aut dubitatio animo legentium, aut ignarorum aut saltem incertorum, quae in textibus nostris sincera essent quae conjectanea.

Haec te in hac praefatione monitum voluimus, ne in hac nostra, insolente quidem sed nihilominus probabili (ut remur), scribendi ratione offendaris. Ceterum, quae singula in his libris nostris tractanda nobis visa sint, quemque ordinem secuti simus, te jam proxime insequens Conspectus Operis docebit.

Complura nobis inter imprimendi moras occurrerunt; rogamus igitur, ne Addenda et Corrigenda (infra p. 443) inspicere neglegas.

« IndietroContinua »