Immagini della pagina
PDF
ePub

Ipfe Scipis, dum gravi morbo implicitus eft, feditionem, in parte exercitus motam, confirmatus difcußit, rebellantesque Hispanie populos coëgit in deditionem venire ; XXXV, &c. &, amicitiâ factå cum Mafinissa rege Numidarum, qui illi auxiliun, ji in Africam trajecisset, pollicebatur, cum Gaditanis quoque poft disceffum inde Magonis, cui ex Kar. thagine scriptum erat, ut in Italiam trajiceret, XXXVIII. Romam reversus, confulque creatus. XL. Africam provinciam petenti, contradicente Q. Fabio Maximo, Sicilia data eft: permissumque, in Africam trajiceret, fi cx republica effe cenferet. XLVI. Mago, Hamilcaris filius, à minore Baliari infula, ubi hiemârat, in Italiam trajecit.

I. UUM transitu Hasdrubalis, quantum in Ita

liam declinaverat belli, tantum levatæ Hifpaniæ viderentur; renafum ibi subito par

priori bellum eft. Hispanias eâ tempestate fic habebant Řomani Ponique. Hasdrubal, Gilgonis filius, ad Oceanum penitus Gadesque concesserat. Noftri maris ora omnisque ferme Hispania, quâ in orientem vergit, Scipionis ac Romanæ ditionis erat. Novus“ imperator Hanno, in locum Barcini Hasdrubalis novo cum exercitu ex Africa transgressus, Magonique jun&us, quum in Celtiberia, quæ media inter duo maria eft, brevi magnum hominum numerum armâsset; Scipio adversus eum M. Silanum cum decem haud plus millibus militum, equitibus quingentis, misit. Silanus, quantis maximis potuit itineribus, (impediebant autem & afperitates viarum, & anguftiæ saltibus crebris, ut pleraque Hispaniæ sunt, inclusæ) tamen non folùm nuncios, sed etiam famam adventûs sui prægref. fus, ducibus indidem ex Celtiberia transfugis, ad hoItem pervenit. Eisdem auctoribus compertum est, quum decem circiter millia ab hofte abessent, bina ca. fra circa viam, quâ irent, elle : lævà Celtiberos, novum exercitum, fupra novem millia hominum, dex

tra

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

fra Punica tenere castra. hæc ftationibus, vigiliis, o. mni justà militari custodià tuta & firma else: illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum & tironum, & ininùs timentium, quòd in sua terra essent. Ea priùs aggredienda ratus Silanus, figna quàm maximè ad lævam jubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis con-" spiceretur. iple, præmissis speculatoribus, citato agmine ad hoftem pergit.

II. Tria millia ferme aberat, quum hauddum quiso quam hoftium senserat. confragosa loca & obfita vir. gultis tenebant colles. Ibi in cava valle, atque ob id occulta, considere militem, & cibum capere jubet, interim speculatores, transfugarum di&ta affirmantes, venerunt. Tum, sarcinis in medium conje&tis, arma Romani capiunt, acieque justâ in pugnam vadunt. Mille passuum aberant, quum ab hofte confpeéti funt, trepidarique repentè cæptum. & Mago ex caftris citato equo ad primum clamorem & tumultum advehitur. Erant autem in Celtibero exercitu quatuor millia scu. tatorum & ducenti equites; hanc juftam legionem (& id ferme roboris erat) in prima acie locat: ceteros, levem armaturam, in subsidiis posuit. Quum ita inftruétos educeret caftris, vixdum in egressos vallo Roo mani pila conjecerunt. Subsidunt Hispani adversus emissa tela ab hofte, inde ad mittenda ipfi consurgunt; quæ quum Romani conferti, ut folent, densatis excepissent scutis, tum pes cum pede collatus, & gladiis geri res cæpta eft. Ceterùm asperitas locorum & Celtiberis, quibus in prælio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat; & haud iniqua eadem erat 'Romanis stabili pugnæ assuetis; nisi quòd anguftiæ & internata virgulta ordines dirimebant, & singuli binique, elut cum paribus, conserere pugnam cogebantur. Quod ad fugam impedimento hostibus erat, id ad cædem eos, velut vinetos, præbebat. Et jam, ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis, levis ar

matu.

[ocr errors]

A 2

[ocr errors]

matura, & Karthaginienfes, qui ex alteris castris fubsidio venerant, perculsi cædebantur. duo haud amplius millia peditum & equitatus omnis, vix inito prelio, cum Magone effugerunt. Hanno, alter imperator, cum eis, qui poftremi, jam profligato prælio, advenerant, vivus capitur. Magonem fugientem equi, tatus ferme omnis, & quod veterum peditum erat secuti, decimo die in Gaditanam provinciam ad Hafdrubalem pervenerunt. Celtiberi, novus miles, in pro.. ximas dilapsi silyas, inde domos diffugerunt. Peropportunâ victoriâ nequaquam tantum jam confilatum bellum, quanta futuri materia belli (li licuisset eis, Celtiberorum gente excitâ, & alios ad arma follicitare populos) oppresta erat. Itaque, collaudato benignè Silano, Scipio spem debellandi, si nihil eam ipse cun. &tando moratus esset, nactus, ad id, quod reliquum belli erat, in ultimam Hispaniain adversus Hafdrubalem pergit. Pænus, quum caftra tum forte ad sociorum animos in Bætica continendos in fide haberet, signis repentè fublatis, fugæ magis, quàm itineris modo, penitus ad Oceanum & Gades ducit. Ceterùm, quoad continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, antequain freto Gades trajiceret, exercitum omnem passim in civitates divisit, ut & muris se ipsi, & armis muros tutarentur.

III. Scipio ubi animadvertit, dissipatum paslim bellum, & circumferre ad singulas urbes arma diutini magis, quàm magni, esse operis, retro vertit iter. Ne tamen hoftibus eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem millibus peditum, & mille equituin, ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbem, Oringin barbari appellabant, mittit. Sita in Melellum finibus eft Hispanæ gentis. ager frugifer. argentum etiam incolæ fodiunt, ea arx fuit Hasdrubali ad excursiones circà in mediterraneos populos faciendas. Scipio, caftris prope urbem positis, priusquam

circumvallaret urbem, misit ad portas, qui ex propinquo alloquio animos tentarent, suaderentque, ut amicitiam potiùs, quàm vim, experirentur Romanorum. Ubi nihil pacati refpondebatur, fosså duplicique vallo circumdatà urbe, in tres partes exercitum dividit: ut una semper pars, quietis interim duabus, oppugnaret. Prima pars quum adorta oppugnare est, atrox fanè & anceps prælium fuit: non subire, non scalas ferre ad muros præ incidentibus telis facile erat. & jam, qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id iplum fa&is detrudebantur, in alios lupi supernè ferrei injecti, ut in periculo essent, ne suspensi in murum extrahe. rentur. quod ubi animadvertit Scipio, nimiâ paucitate suorum exæquatum certamen effe, & jam co superare hostem, quòd ex muro pugnaret; duabus fimul partibus, primâ receptâ, urbem est aggressus. Quæ res tantum pavoris injecit fessis jam cum primis pugnando, ut & oppidani menia repentinâ fuga desererent: & Punicum præsidium metu, ne prodita urbs esset, reli&tis stationibus in unum se cclligeret. Timor inde oppidanos inceslit, ne, si hoftis urbem intrâllet, sine discrimine, Ponus an Hispanus esset, obvii paslim cæderentur. itaque, patefa&tâ repentè portâ, frequentes ex oppido sese ejecerunt, fcuta præ se tenentes, ne tela procul conjicerentur; dextras nudas oftentantes, ut gladios abjecisse appareret. id utrùm parum ex intervallo fit confpe&tum, an dolus aliquis suspe&tus fuerit, incompertum eft. Impetus hoftilis in transfugas fa&us : nec fecus, quàm adversa acies, cæfi. Eademque porta signa infesta in urbem illata : & aliis partibus securibus dolabrisque cædebantur & refringebantur portæ, &, ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum (ita enim præceptum erat) citato, equo pergebat. Additum erat & triariorum equiti præsidium. legionarii ceteras partes pervadunt: direptione & cæde obviorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuen

runt.

A 3

[ocr errors]

runt. Karthaginienses omnes in custodiam dati funt: oppidanorum quoque trecenti ferme, qui clauserant portas. ceteris traditum oppidum, suæ redditæ res. Cecidere in urbis ejus oppugnatione hoftium duo millia ferme; Romanorum haud amplius nonaginta.

IV. Læta & ipsis, qui rem gessere, urbis ejus expugnatio fuit, & imperatori ceteroque cxercitui; & fpeciosum'adventum suum, ingentem turbam captivorum præ se agentes, fecerunt. Scipio, collaudato frafre, quum, quanto poterat verborum honore, Karthagini ab se captæ captam ab eo Oringin æquâffet, quia & hiems instabat, ut nec tentare Gades, nec disje&tum passim per provinciam exercitum Hasdrubalis conser &tari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit: dimissisque in hiberna legionibus, L. Scipione fratre Romam miffo, & Hannone hoftium imperatore, ceterisque nobilibus captivis, ipfe Tarraconem concessit. Eodem anno classis Romana, cum M. Valerio Lævino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa, in Uticensi Karthaginiensique agro latè populationes fecit. extremis finibus Karthaginienfium circa ipsa menia Uticæ prædæ a&tæ sunt. Repetentibus Siciliam claslis Punica (septuaginta erant longæ naves) occurrit. decem & septem naves ex iis captas funt, quatuor in alto mersæ. cetera fula ac fugata claffis. Terrâ marique victor Romanus cum magna omnis generis præda Lilybæum repetit. Toto inde mari pulfis hoftium navibus, magni commeatus frumenti Romnam fubveeti.

V. Principio æftatis ejus, quâ hæc funt gesta, P. Sulpicius proconsul & Attalus rex quum Æginæ (sicut antè di&tum eft) hibernâssent, Lemnum inde, classe jun&tà, Romanæ quinque & viginti quinqueremes, regiæ quinque & triginta, transmiserunt. Et Philippus, ut, seu terrâ seu mari obviam eundum hofti foret, paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem

ad

« IndietroContinua »