Immagini della pagina
PDF
ePub

PRAEFATIO

[ocr errors]

Quae hic in publicum prodire uolui, ex duabus partibus constant; prior enim ea continet, quae Relliquiarum mearum uol. priore anno 1871 edidi, ita retractata, ut et eis inuentis, quae his duodecim annis excogitata sint, additis etiam eorum, qui his studiis intentius operam dent, usui et commodo seruiant, et nudis fere fragmentis propositis, praefationibus omnino omissis, adnotatione autem aut nulla aut perbreui adspersa ceteris uiris doctis, qui ampliorum illarum Relliquiarum pretio parcant. ad alteram uero partem maxime id pertinet, quod in fronte huius libri inscripsi. nimirum quo altius in conligendis et disponendis relliquiis eorum historicorum, qui adhuc dispersi et deserti iacuerunt, progressus sum, eo periculosius hoc opus esse intellexi adminiculaque extrinsecus repetenda, ut expectationi aliqua ex parte satis facerem neque sumptus eos fallerem, qui maiore opere typothetaeque admodum laborioso efflagitantur. itaque quae conlecta in scriniis dudum habebam, ea nunc disposita et secundum optimam quamque auctoritatem emendata in publicum edere statui: deesse multa, ut in tali re nunc primum incohata, alia parum recte huc relata esse uideri me non fugit, etsi omnia, quae maioris momenti pretiique sint, inesse spero. nunc eos, qui in his studiis uersantur, rogatos uelim, ut, quae addenda, quae eicienda, quae mutanda eis esse uideantur, mecum beneuole conmunicent, polliceorque me officio ante hos duodecim annos suscepto non defuturum adhibitisque omnibus auxiliis etiam alterum Relliquiarum uolumen eadem ratione qua prius elaboratum adiecturum esse, ne prius ipsum truncum fragmentum sit.

Sed quoniam quid in parando hoc libro in uniuersum spectauissemus, exposuimus, quaedam de eius institutione proferenda sunt. descendimus igitur in conligendis fragmentis usque ad Constantinum Magnum, qua aetate quae et ab hoc et a Diocletiano denuo excitata erat historia Romana, breui consenuit et extincta est. nam quae inde historia in Italia colebatur praeter eos paucos scriptores, quorum libri ad nos peruenerunt, paene omnis christiana fuit et aut suae religioni seruiebat aut id unum agebat, ut, quae de superiore memoria alii litteris mandauissent, iterum et saepius in conpendia redigeret, suorum temporum res de suo adiecisse contenta (cf. Fleckeiseni ann. 1882, p. 98 sqq.). soli Symmachi et Nicomachi eorumque socii ex eis, qui in uetere fide perseuerarunt, cum doctrina quadam historiae uere Romanae studium renouasse videntur, sed casu factum est, ut, quod unum fragmentum eius historiae seruatum est, Q. Aurelii Memmii Symmachi sit, qui iam christianae fidei se addixerat. nihilo minus excludere id nolui, ut eius totius imaginem repraesentarem. uereor tamen, ne etiam in aliis locis quibusdam nimiae inconstantiae crimen subiisse uidear. ueluti Aureliani uitae scriptores, qui a scriptoribus historiae Augustae nominantur, cum quasi in canonem eorum, quorum auctoritas tum publice probaretur, recepti sint, omnes conlegi, etsi quidam et genere Graeci erant et Graeca lingua in scribendo usi sunt. contra facile quis miretur, quod Corneli Nepotis et Terenti Varronis librorum historicorum fragmenta hic recensuerim, omiserim Grani Liciniani et Pompei Trogi. at illius cum Iustino recte coniungi solent neque Romanas pertinent, Granius autem separatim bis editus est, quacum opera certare non prius animum iuducam, quam nouam codicis Londiniensis conlationem nanctus ero.

Quemadmodum autem facile fieri potuit, ut quidam rerum scriptores me fugerent etsi multos scriptores, quos primo in hoc numero posueram, postea re adcuratius perpensitata ratione et consilio abieci sic etiam fragmentorum numerus, ut suspicor, aliorum eruditione auge

ad res

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

bitur. aperte enim confiteor, cum per haud exiguum temporis spatium quodcumque mibi otii relictum esset, ad scriptores ecclesiasticos tractandos contulissem fructumque inde decerpsissem aut exilem aut paene nullum, tandem re desperata me ab hoc opere arido et sterili destitisse et ad iucundius munus ea, quae per scidulas dispersa haberem, disponendi et recensendi me conuertisse. crediderim multa et grauiora ex eis fontibus, quos ne adirem hoc taedio inpeditus sum, hauriri posse, sed si quid qui huius litterarum generis peritiores sunt, inuenerint ad meque transtulerint, grato animo in Relliquiarum alterum uolumen inseram.

Appendicem scriptorum aetatis omnino incertae in spatium quam minimum redegi maximeque imperatorum uitarum scriptores, quos plerosque cum illis aut eadem aetate fuisse admodum probabile est aut paulo inferiore, secundum illorum seriem ordinaui, etsi certa testimonia desunt. Fragmenta ipsa, quoad fieri potest, temporum rationem sequuntur, in prima parte (p. 1—202) asteriscis notata singulis, si quae coniectura ad certum quendam annalium historiarumque annum relata sunt, in eadem binis *), singulis in altera tertiaque, ubi librorum numeri raro adscripti sunt, si quae etiam operis inscriptione carent, ita tamen ut asteriscis perpercerim, si opus aut libri numerus in inscriptione mea desit. Numeri fragmentorum historiae adulescentis paene omnes cum Relliquiis congruunt; quae nunc addita sunt paucissima, littera a significaui, ubi mutati sunt numeri, ueterem uncis inclusi.

Testimonia non omnia semper adposui, sed praecipua elegi, ubi larga eorum materies suppeditabat.

In adnotatione critica eas discrepantias enumeraui, quae grauioris momenti esse uiderentur. ceterum diuersa ratio natura ipsa erat praescripta. nam in primo libro, cuius omnis critica supellex in Relliquiarum parte priore pro

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

a

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

*) Vnum fragmentum (Claudi Quadrigari 12 p. 188) duobus asteriscis insigniui, ubi rectius tres addidissem, quia ne scriptoris quidem auctoritas addita est.

[ocr errors]

posita est, summae parsimoniae in eis coniecturis, quae ibi iam conmemoratae erant, et eligendis et significandis consulere potui, tum uero omnes eas, quae his duodecim annis inuentae sunt aut tum a me praetermissae, religiose conlegi, ut illam supellectilem supplerem. in altera autem tertiaque parte minus interest uerborum discrepantias omnes cognoscere, cum ipsa uerba raro transcripta sint, itaque eas tantum modo enotaui, quae ad res ipsas pertinerent, has uero plenius et adcuratius, itemque alias quasdam dubitationes inserui. In omnium autem trium librorum textu constituendo, ut res ferebat, magis abstinentiae et iudicii quam coniecturarum fecunditatis laudem adpetiui.

Indices confeci duos, unum scriptorum, alterum memorabilium nominum propriorum et rerum, tum tabulam rerum Romanarum ex temporum ordine digestarum; si qui etiam largiores desiderant, eos ad Relliquiarum corpus relego.

Subsidia denique, quae huic operi usui essent, diligenter conquisiui, Hertziique potissimum liberalitati et eruditioni in prima parte retractanda, Teuffelii historiae literarum Romanarum multa me debere grato animo profiteor, in plagulis autem emendandis egregie me adiuuit Conradi Seeligeri collegae adsiduitas et religio, cui etiam hoc loco gratias maximas ago.

Misniae mense Iunio MDCCCLXXXIII.

[ocr errors]
« IndietroContinua »