Immagini della pagina
PDF
ePub

Anno VI

APRILE 1904

Dispensa 1a

La Bibliofilia

RIVISTA DELL'ARTE ANTICA

IN LIBRI, STAMPE, MANOSCRITTI, AUTOGRAFI E LEGATURE

DIRETTA DA LEO S. OLSCHKI

Il Commento inedito di Cecco d'Ascoli all'Alcabizzo

pubblicato e illustrato dal prof. G. Boffito

(Continuazione ; v. La Bibliofilia, vol. V, disp. 114-12*, pagg. 333-350).

[ocr errors]
[ocr errors]

omus he sunt etc. In ista parte ostendit quod sunt stelle proprie unicuique

planete et dicit quod domus et stelle proprie sunt he: Aries et scorpio sunt stelle martis, taurus et libra sunt domus veneris, gemini et virgo sunt mercurii ; cancer domus lune, leo domus solis, sagittarius et piscis

sunt domus Jovis, capricornus et aquarius sunt domus Saturni. Circa istam partem debetis duo intelligere: 1.° quare sol et luna non habent nisi unam domum, pro quolibet, 2. quare iste domus distribute sic fuerunt a natura. . Dico sicut dicit Almasor in suis Afforismis (1), ubi ad licteram sic dicit : « Omnis planeta preter luminaria habet duo signa, utrumque habet unam domum, ut eorum lumen removeeret a tenebrositatem Saturni, ideo eorum domus posite sunt contrarie » ( luxta quod debetis intelligere quod ista duo luminaria sunt temperantia celi et fortia agentia que sint in celo, ut superius dixi vobis. Unde habuerunt ista duo signa et non plura, quia leo est fortius signum in caliditate et siccitate et masculinum et diurnum, nec est aliud signum in quo sol possit sic exercere suas operationes; idcirco natura tribuit soli ut fortissimo agenti, et cancer est frigide et humide constitutionis, femineum et nocturnum et luna sit frigida et humida et nocturna, idcirco natura dedit lune. Unde cum ista duo luminaria, scilicet sol et luna, sint temperamentum omnium corporum celestium habuerunt ista duo signa ut removerent malitiam saturni et tenebrositatem ipsius. Nam aquarius et capricornus sunt stelle saturni et respiciunt cancrum et leonem ex aspectu inimicitie, id

(1) Afor, 141, pag. 110: « Omnis planeta duo habet signa praeter luminaria, quorum utrumque solam habet domum, quoniam eorum lumen est Saturni tenebrositas, ideoque positae sunt eorum domus contrariae ».

[merged small][ocr errors]

circo removet tenebrositatem illorum locorum, quia in capricornio sunt stelle que habent naturaliter attrahere vapores ad se ut entrax aquam, ut dicit Yparcus in libro De rebus ubi ad licteram sic dicit : « Ut entrax aquam sibi apponit, sic vapores lumina capricornij ». Iuxta quod debetis intelligere, ut dicit Euax rex arabum et Zot grecus (1) et Germa babilonensis, entrax est quidam lapis qui semper emictit aquam siue sit in igne siue in terra siue in aere, nec cessat effundere ad modum roris, et quia non minuitur in pondere, idcirco arguitur quod in se habet uirtutem attrahendi ad se ex aliis elementis aquam. Unde dicit quod sicut entrax habet uirtutem apponendi in supefitie sua aquam, sic luminaria scilicet stelle que sunt in capricornio atrahunt vapores qui sunt inseparabiles a signo capricornij, idcirco uocatur uia lactea. Mecanici dicunt quod est uia que uadit uersus Romam. Unde cum saturnus sit malingne nature et frigide et sicce complexionis et ista duo luminaria sint benigne nature, idcirco domus saturni fuerunt posite in opposito luminarium. Joui sunt assignate (2) due domus, scilicet sagittarius et pisces, quia Juppiter est fortuna et medicina celi frangens omnem malitiam; propter hec domus eius aspiciunt domos luminarium trino aspectu qui est aspectus perfecte amicitie et dilectionis ; unde sagittarius aspicit leonem, piscis uero cancrum, unde unum corpus aliud adiuuat radiando. Marti assignate sunt aries et scorpio, quia mars per respectum ad saturnum est mediocris in malitia, quia mala bona dicimus deterioribus comparantes, idcirco aspicit domos luminarium a quarto aspectu, qui aspectus est medie inimicitie ut aries aspicit cancrum quadrato aspectu, scorpio econverso leonem. Veneri assignate sunt taurus et libra et qaia uenus est mediocris in bonitate aspicit domos luminarium a sextili aspectu qui est medie amicitie, qui taurus aspicit cancrum, libra vero leonem. Mercurio sunt assignate Gemini et virgo et quia mercurius est fortuna per aspectum (3) quia quodammodo est commixtus quia cum bonis bonus cum malis malus, nec aspicit solem eo quod non elongatur a sole per (4) gradus, idcirco una domus eius posita fuit iuxta lunam ut gemini, alia iuxta solem, ut uirgo. Unde cum omnes planete aspiciant solem et lunam, exceptuato mercurio que quidem luminaria sunt nobiliora et digniora omnibus aliis eo quod ipsorum aspectus bonos planetas augmentant in bonitate, malos autem removent a malitia, idcirco a natura sic fuerunt ordinate domus planetarum ut illos qui sunt boni per bonos aspectus luminaria augmentent et illos qui sunt mali per malignos aspectus luminaria reprimant.

Septimum autem signum etc. Hic in ista parte tractat de detrimentis planetarum et diuiditur ista pars in partes duas, nam in prima hoc facit, et in secunda ostendit que sunt signa que concordant in circulo zodyaco. Secunda ibi: Et si duo etc. Dicit de prima parte quod septimum signum a domo cuiusque planete dicitur esse detrimentum ipsius planete, subaudi effective in rebus. Et si duo. Hic ponit que sunt

(1) Identico probabilmente al « Toz graecus » ricordato da Alberto Magno nello Speculum al cap. 10, p. 669, e non era altro che il famoso Ermete Trismegistro. Lo STEINSCHNEIDER Zum Spec. p. 388 ne cita 4 opere, cioè : De imaginibus sive Imagines veneris, De stationibus ad cultum veneris ; De quatuor speculis , Super libros Salomonis De secretis secretorum.

(2) Mss. asingnate.

(3) Mss. : est ted'laromagola. L'interpretazione da me data si fonda sopra uno dei vari nomi di Mercurio quali si leggono raccolti dal Riccioli nell'Almagestum novum. Bologna 1651, I, pag. 480: «Mercurius astrologis fortuna per aspectum quia cum malis malus cum bonis bonus »

(4) Lacuna nel testo,

col. 2.

signa que concordant in zodyaco, et dicit quod si duo signa fuerint domus unius

planete dicuntur concordantia in almantica idest in circulo qui latus est in medio 135', et in ligatura strictus et habet significare zodyacum circulum. Ut intelligatis dicit

ipse quod duo signa que sunt domus unius planete dicuntur concordare in almantica, idest in zodyaco et hoc patet in spera materiali, quia ubi zodyacus transit per equatorem, ibi circulus est strictus ; ubi declinat ab eo ad septentrionem uel ad austrum est latus. Vel aliter et melius : quia quando duo signa sunt domus unius planete sunt concordantia in almantica, idest in circulo zodyaco, quia non ledunt nec offendunt planetam existentem in suis domibus. Sicut quando mars est in ariete et in scorpione ambo sunt concordes prestando ei iuuamentum. Signa vero, etc. In ista parte ostendit signa auctoritate Dorothei (1) in quibus ipsi planete dicuntur gaudere. Et dicit quod signa in quibus domini eorum dicuntur gaudere, dum intrant, secundum Dorotheum sunt hec ; nam Saturnus dum intrat, subaudi et dum stat, dicitur gaudere in aquario, Juppiter in Sagittario, Mars in Scorpione, Venus in Tauro, Mercurius in virgine. Sed circa istam partem est una brevis dubitatio : Utrum ista corpora celestia dicantur gaudere et tristari, ut auctor ponit in lictera; et videtur quod non tali ratione : - Nulli inanimato insunt accidentia anime, sed corpora celestia sunt inanimata, quare ipsa nec gaudere possunt nec tristari. Maior huius rationis est nota; declaratur minor a Ptholemeo 4° De actibus separatis, ubi ad licteram sic dicit: « Celum enim carens anima tanquam inanimatum separatorum est organum effectivum ». Ergo ipsi planete non dicuntur gaudere nec tristari in hiis signis. In oppositum sunt omnes astrologi qui ponunt exaltationes planetarum et gaudia et de. trimenta. C Unde dico ad questionem quod planetas gaudere uel tristari potest intelligi altero duorum modorum (2): Uno modo passiue, et sic ista accidentia insunt animatis anima communiter considerata, et isto modo accipiendo non insunt corporibus celestibus ; alio modo effective in quantum ipsa corpora celestia in diuersis partibus celi disponunt entia mundi ad accidentia quibus fit gaudium et tristitia, non quod ipsa gaudeant nec tristentur quia non recipiunt peregre (3) impressiones. Unde dicimus quod Saturnus gaudet in aquario, idest habet ibi Saturnus proprietatem disponendi entia animata ad accidentia, ut puta ad divitias honores et hiis similia, per que gaudent; et sic intelligit auctor. Unde ad rationem cum dicitur nulli inanimato insunt accidentia anime Concedo pora celestia sunt inanimata, quare etc. -- dico quod quamvis corpora celestia sint inanimata, tamen a suis substantiis et mediantibus intelligentiis moventibus habent proprietates in diversis partibus celi in quibus dicuntur gaudere et tristari effective in nobis, scilicet disponendo nos ad bonum et ad malum ; et hoc est quod dicit.

Ee sunt exaltationes etc. (4) Postquam auctor in superiori parte tractauit de domibus planetarum, in ista uero parte tractat de ipsorum exaltationibus et diuiditur ista pars in partes tres; nam in prima ostendit que sit exaltatio uniuscuiusque planete et similiter capitis et caude et in secunda tractat de casu ipsorum et in tertia ponit opinionem

sed cor

(1) È probabile che sia il Doroteo Sidonio del Baldi. Cfr. STEINSCHNEIDER P. 429.
(2) Cfr. Quaestio de aqua et terra, $ 10, lin. 4-5
(3) Cod. : peregri.
(4) Ed. citata dell'Alcabiszo c. 2 verso, lin. 26 sgg. sezione 3.a De exaltationibus planetarum,

Ptholomei. Secunda ibi In septimo autem etc.; tertia ibi: Ptholomeus autem ponit. Di-
cit de prima parte quod iste sunt exaltationes planetarum ; nam Sol exaltatur in ariete,
Luna in Tauro, Saturnus exaltatur in libra, Juppiter in Cancro, Mars in Capricorno, Ve-
nus in piscibus, Mercurius in uirgine et caput in geminis et cauda in Sagittario. ( Iuxta
quam partem debetis intelligere: primo, quare sic sunt distribute planetis exaltationes, sci-
licet quare aries Soli, taurus Lune, etc.; Secundo, ubi planete operentur maiores effectus
an in exaltationibus uel in domibus propriis ; ( Tertio si est dare alias stellas ab do-
mibus et exaltationibus in quibus planete plus operentur quam in domibus uel exalta-
tionibus suis ; quarto aliqua notabitis de sole quod operetur in ariete secundum quod di-
cit Yparcus; quinto quomodo domus exaltationis accipit significatum domini ascenden-
tis et fit proprius dispositor creature. Dico ad primum quod aries fuit exaltatio Solis
ista de causa, quia Sol est nobilius corpus quod sit in in celo, sed nobiliori corpori debe-
tur nobilior locus (1) ut exerceat actum sue dignitatis siue exaltationis, sed cum aries
sit nobilius signum quod sit in zodyaco ut ponit Ptholomeus in libro De natura signo-
rum et hoc manifestat reuolutio annorum mundi, quare ipse aries fuit exaltatio solis.
(Vel aliter natura aries fuit exaltatio Solis tamquam nobilior locus, quia aries dicitur
cor celi, ut dicit Ptholomeus in libro De natura signorum, quia sicut cor est callide et
sicce complexionis et in medio animalis et principium vite, sic aries est callide et sicce
complexionis et in medio mundi et principium circuli. Unde sicut uirtuti regitive to-
tius fuit distributum cor tanquam nobilius membrum animalis pro sede sue dignitatis siue
sue exaltationis ut ibi stando uiuificaret omnia alia membra mediante spiritu et
guine, sic soli fuit tributum signum arietis tanquam cor celi uiuificans omnia alia cor-
pora mediante suo lumine effectivo et sicut uirtus regitiva totius stando in sede sue di-
gnitatis, scilicet in corde, est causa uigoris operationum membrorum et per remotionem
ipsius membra omnia moriuntur, sic cum sol est in ariete est causa uigorationis nature,
quia uidemus omnia pullulare et effici et augeri et per longam ipsius distantiam ab ariete
incipiunt quasi omnia mortificari, ut patet in autumpno et in yeme. Unde aries tanquam
signum nobilius tributum fuit soli a natura tanquam nobiliori agenti. Lune uero fuit tri-
butum signum tauri, quia sicut natura posuit domos luminarium immediate sic et exal-

tationes, uel aliter quia cum luna est in ariete cum sole est quasi capta et detenta a sole co251.. et combusta | sed quando separatur a sole, intrat taurum et tunc liberatur a tali disposi

tione et exaltatur in tauro sicut si aliquis exiret de captione uel de aliqua infirmitate etiam quia Taurus est domus ueneris et uenus est frigida et humida habens conuenientiam cum luna, idcirco exaltatur luna in tauro. ( Saturnus exaltatur in libra quia sicut sol est benigne nature et exaltatur in ariete, sic Saturnus qui est maligne nature opponitur soli et exaltatur in libra, Juppiter exaltatur in cancro quia Juppiter est benigne nature et omnes planete habent affinitatem cum Jove preter martem et quia Mars inimicatur Jovi, quia Juppiter uult iustitiam et equitatem et culturam divinorum Mars vero iniustitiam impietatem et effuxionem sanguinis humanorum, idcirco Mars gaudet in opposito Jovis scilicet in Capricornio | Venus exaltatur in piscibus et Mercurius in uirgine, quia Venus

san

[merged small][ocr errors]

et Mercurius sunt oppositi, quia Uenus dat coitum cantum (1) et delectationes, Mercurius rationalitatem disciplinam et phylosophiam ; unde sicut sunt oppositi in actibus sic in exaltationibus et hec est ratio quare sic exaltationes date sunt planetis. De secundo quod querebatur utrum planete operentur maiores effectus in exaltationibus quam in domibus et videtur quod sic. Si maior excellentia effectuum inest creaturis per planetam cum est in exaltatione quam cum est in domo, erit uerum dicere quod planeta maiores effectus faciat in exaltatione quam in domo, sed ita est; quare, etc. Maior huius rationis est nota; probatur minor de mente Almasoris (2) ubi dicit quod cum fuerit unumquodque luminarium in corde exaltationis et liberum ab infortuniis, erit natus rex totius seculi et semen eius hereditabit super terram et ipsam longo tempore possidebit. Dicit in corde exaltationis et non dicit in domo, quare uidetur quod planeta plus influat in exaltatione quam in Jomo ( Dico quod unusquisque planeta habet per naturam quinque dignitates ut superius habuistis (3), uidelicet domus, exaltationes, triplicitates, termini et facies. Unde maiorem uirtutem habet planeta in domo quam in exaltatione et maiorem in exaltatione quam in termino et maiorem in termino quam in fatie secundum quosdam. Unde ad rationem cum dicitur: si maior excellentia effectuum etc. --- concedo -- ; cum dicitur quod Almasor dicit in corde exaltationis et non in corde domus —, dico quod Almasor utitur ibi loco a minori, quia si luminaria hoc faciunt in exaltationibus quod est minor dignitas multo fortius facerent in domibus quod est maior. De tertio quod queritur si est dare alias stellas a domibus et exaltationibus in quibus planete plus operentur quam in domibus uel exaltationibus et uidetur quod sic. Si est in celo dare stellas fixas maioris uirtutis quam sint planete, et sint eiusdem nature cum planetis erit uerum dicere quod cum planeta coniungitur cum aliqua illarum plus influat quam in domo uel exaltatione; sed ita est; quare, etc. Maior huius rationis est nota per Almasorem in suis Afforismis ubi ad licteram sic dicit : « Stelle fixe dant bona grandia et subleuant de paupertate ad sublimitatem quod non faciunt septem planete »; minor declaratur quia in celo siue in circulo zodyaco sunt 15 stelle de magnitudine maiori que sunt maioris uirtutis quam sint planete, ut dicit Ptholemeus et omnes astrologi, quare plus operantur planete in istis stellis quam in domibus et exaltationibus eorum. Dico quod planete plus operantur in domibus et exaltationibus quam in stellis fixis eiusdem nature in quantum est proportio inter eorum actionem et indiuidua recipientia ipsorum actionem. ( Iuxta quod debetis scire propter solutionem rationis quod quamuis stelle fixe sint maioris influentie quam sint septem planete ratione specifice nature et ratione propinquitatis ad primum et ratione tarditatis motus, tamen improportio indiuiduorum est causa anullationis ipsorum effectuum ; nam inter agens et passum debet esse proportio, sed inter individua et ipsas non est proportio, quia est tanta uehemens actio ipsarum quod indiuidua non sunt sufficientia ad recipiendum ipsarum actiones, et si recipiunt, cito finiunt, quia simile est de actione istarum sicut de uehementi callido in modico humido quod cito inflamatur et consumitur. Unde Ptholemeus in Centiloquio : « stelle fixe dant dona modum excedentia sed multotiens

(1) Mss. : cảcũ.
(2) Aforisma 71, pag. 96.
(3) Cod. : hřstis.

« IndietroContinua »