Immagini della pagina
PDF
ePub

2

fectam esse a recensione quam Symmachorum domus instituit. Quintus enim Aurelius Symmachus,' Romanorum antiquitatum contra Christianos defensor praeclarus, munus hoc Liuii emendandi Tascio Victoriano, senatorii ordinis uiro, uidetur commisisse, cuius uoces emendabam dominis Symmachis subscriptionem claudunt unius cuiusque Libri usque ad Nonum. Huic uero testimonio praeponitur aliud in Libris VI, VII, VIII a Nicomacho Flauiano additum Symmachi genero, quem Praefectum Vrbis annis 394, 399, 401 fuisse constat. Libros autem III, IV, V, filius huius, ut demonstrat Seeckius (op. cit. p. li), Nicomachus Dexter a se emendatos esse testatur, idque in Lib. V subscriptione se fecisse dicit ad exemplum parentis (i.e. cognati) sui Clementiani, de quo nihil amplius, quod reperiam, cognitum est. Forma3 quidem subscriptionum in codicibus, ut apparebit ab adnotatione nostra, saepe corrupta est et huic uel illi codici saepe deest; nullus tamen codicum nostrorum praeter Veronensem non ex fonte Symmachiano textum suum traxit. Quantam autem Symmachis gratiam debeamus inde facile conspicitur si ea menda computantur quibus laborat Veronensis, uacant Nicomachei. Nec mira est haec Nicomacheorum quamquam quinque saltem saeculis posteriorum praestantia cum

1 Q. Aurelii Symmachi quae supersunt, ed. Seeck, Berlin, 1893; titulus sepulchralis C. 1. L. vi. 1699. Consul fuit anno 391 p. C. n. ; obiit, ut uidetur, anno 402. In Epist. 9. 13 ad Valerianum (anni 401, iudice Seeckio) huius recensionis meminit: munus totius Liuiani operis quod spopondi etiam nunc diligentia emendationis moratur. In Epist. 4. 18 ad Protadium (anni 396 eodem iudice) amicum monet ut ad priscas Gallorum memorias inlustrandas reuoluat Patauini scriptoris extrema quibus res Gai Caesaris explicantur. De tota Symmachorum familia Praefatio Seeckii luculenta consulenda est cum C. I. L. vi. 1782, 1783.

2 Sic nomen scribunt codd. meliores Sidonii Apoll. Epp. 8. 3. I.

3 Huius mentionem fecit Gronovius in Praef. editionis suae (1664-5) sed primus, quod sciam, plene interpretatus est Otto Jahn, Berichte d. Sächs. Gesellsch. d. Wissensch. (Phil.-Hist. Abtheil.), 1851, p. 335.

reputas illos proxime ab unciali quodam fonte (uel fontibus) distare, ut ex uocibus saepissime male diuisis (e. g. aut socio antiquum animalib. (3. 60. 2) pro haud scio an, qui tum animi ab; martis uouet auribus (8. 10. 14) pro marti suouetaurilibus1) satis patet; adeo ut uix credi possit plus quam unum descriptionis opus inter exemplar aliquod unciale et M (uel Fuel H) codicis descriptionem interuenisse. Haec autem codicum noni saeculi directa ex codd. quarti uel quinti deriuatio normae iam bene cognitae consentit, ut clare demonstrat Shipley (Certain Sources of Corruption in Latin MSS., the Macmillan Co., New York, 1904, p. 5).

§ 9. Inter Nicomacheos princeps nominandus est Mediceus (M, Biblioth. Laurentianae Plut. lxiii. 19, saeculi X uel XI incipientis) Libros decem quaternionibus XXVII continens (in membrana egregia binis columnis scriptus) ob scribarum suorum eximiam fidem, quae tamen saepe magis per antiquitatem lectionum quam per harum ipsarum integritatem elucet. Dittographiarum quas uocant paene constans seruator, glossemata quoque plurima eaque saepe antiqua (§ 10) èt in margine et inter lineas religiose tradidit, quae interdum (saepissime in Lib. VII) etiam textui ipsi interpolata sunt (e. g. ad 4.31.7). Exaratus est a non minus tribus scribis, quorum optimus, qui quaternioni decimo nomen suum Leo Diaconus) subscripsit, certe partem alteram quat. primi, quatt. II-X 4 (i. e. a Lib. 1. 9. 15 desiderium ad 3. 71. 8 suadere) conscripsit: probabile est autem eundem quaternionis XI lineas 16 ultimas et quatt. XI-XIII (i. e. 4. 21. 4

3

1 Cf. § 20, et u. adnn. ad 3. 22. 9; 4. 6. 3; 5. 42. 7.

2 De his egit Winkler, Die Dittographien in den Nikomachianischen Codices des Livius, Vienna, 1890-1892 (Progr. d. Leopoldst. Kommunal-, Real- u. Obergymnasiums), ad quem librum ipse aditum non habui.

3 Non decimi quarti ut scribit Frigellius (Collat. p. 6); quo errore ea omnia quae subinde disputat pessum data sunt; praeterquam quod notas a-h in Quatt. XIV-XXI omnino neglexit.

4 Sed Quat. VII quattuor tantum folia habet.

arguens Seruilio... 5. 7.7 rei p. extra) confecisse; eidem etiam uix abnuendi sunt quatt. XXII-XXVII (8. 14. I merito cuiusque ad Decadis finem). Alter, qui Vetus ex pristina scripturae suae forma iure appellari potest, quat. primi primam partem (usque ad 1. 9. 15) et quat. XI praeter sedecim ultimas lineas scripsit: Tertius quatt. XIV-XXI, quarum uni cuique ad finem litteras a... h deinceps subnotauit. In quat. XXI sex tantum folia sunt, quippe quae ad operis partem huic scribae attributam facile suffecerint (plura de horum scriptura in Camb. Philol. Soc. Proceedings, 1902, p. 1o reperientur). Aliquando errores eos habet qui perperam audiendo potius quam male legendo efficiantur (cf. 4. 7. 7 adn.).

§ 10. In hoc autem codice multum interest inter correcturas primae et secundae manus (atramento iam subrubenti factas) quae ambae auctoritatem aliquam habent et correcturas tertiae uel quartae (atramento nigro factas) quae omnes nihili sunt. Scriba Vetus quod scripsit ipse saepe correxit1 aut puncto infra litteram corrigendam addito litteraque noua suprascripta, aut littera ipsa atramento mutata; sed nunquam per rasuram: contra Leo et Tertius saepe quae primo scripsere eraserunt, tum atramento eodem (coloris iam fusci) usi noua inseruerunt; has correcturas siglo M1 denotamus.2 Sequitur ut ubi correctura per rasuram ipsam perfecta est, discerni nequeat utrum a manu prima (Leonis, siue Tertii) an a manu secunda, cuiuscumque fuit, profecta sit. Hanc uero manum, ubi quicquam scripserit, atramenti color clarior ac saepe rubicundior statim prodit. Cum autem uera lectio persaepe hic ab M' illic ab M2 introducta sit, operae pretium erit peruestigare num aut M1 aut M2 ex uno aliquo fonte (qui fortasse

1 Vide sis adnn. e. g. ad 4. 9. 3; 4. 9. 9; 4. 19. 6.

2 Cf. in Leonis parte e. g. 4. 51. 3-4 adn.; in Tertii parte (e.g.) aeru in aeris (5. 7. 12) a prima manu recte mutatum est.

ab archetypo codicum PFBUp non longe discrepuerit) suas quisque correcturas traxerit.

Glossemata plurima in margine huius codicis exstant, quorum partem magnam a scriba primario una cum textu ipso descriptam esse a scripturae genere manifestum est. Exempla in adnn. ad 1. 28. 7; 5. 2. 8; 5. 21.5; 5. 44. 4; et alibi reperies; in 3. 49. 5 (et alibi) glossema tale in textum inrepsit. Vnum autem huius generis prae ceteris memorari debet, quia procul dubio Germanicam originem prodit seu scribae (Leonis ?) ipsius, seu codicis, seu exemplaris tantum (uel archetypi eius) ex quo codex descriptus est: ad Lib. IX c. 3 init. (quat. XXIII, p. 6, col. 1) narrationem Liuii sic notat glossemator: fremitus et diuersa consilia Romanorum apud pFurculas caudinas interclus(orum), ubi pF illud uix ab Italo homine profectum erit. Vt igitur in uniuersum Frigellio adsentimur hunc codicem Cisalpini generis (cui etiam RDLA adsignandi sunt) uocanti, ita adfirmare non ausim scribas Medicei unum tantum exemplar ante oculos habuisse; quaerendum potius erit, praesertim si dittographiarum et correcturarum primae manus ratio recte perpenditur, nonne ex duobus saltem fontibus, uno codicibus RDLA, altero codicibus PFUpB propiore, hic codex haustus sit. Simili ratione Pa P2 distare mox uidebimus.

§ 11. De huius codicis auctoritate multum dissensere uiri docti, ei tamen qui codicem ipsum penitus cognouerunt, Alschefskius et Frigellius, longe pluris eum aestimaverunt quam qui aliorum tantum testimonia de eo legerunt, ut Zingerleius (in Praef. editionis suae Libb. I–V).

Vt breui sententiam nostram ponamus, si ab uno codice tantum nulla emendatione permissa quid in summa uoluisset Liuius diuinandum esset, tum certe non Mediceus eligendus esset; nam corruptelis dittographiis interpolationibus scatet quas cautiores scribae, praecipue Oxoniensis, saepe reiecerunt. Contra, ratione ac uia peruestiganti quid in

quoque loco Liuius scripserit, uix alius codex maius auxilium dabit; sescentiens enim scribarum Mediceorum, praecipue Leonis Diaconi, eximia fides uerae lectionis uestigia seruauit quae in ceteris omnibus perierunt (e. g. 1. 25. 10; 1. 46. 1 ; 1. 47. 12; 1. 50. 5 et 7; 2.43.4; 2.45. 16; 3. 26. 7; 3. 53. 4; 4. 4. 11; 5. 13. 8, et in plurimis aliis locis quae in adnotatione facile reperientur).

Huius codicis ipse quinque priores libros perlegi, quinque posteriores Waltersius ; ita tamen ut multis in locis ubi postea demum propter aliorum nuper lectorum (OEADLB) codicum uariationem lectionem Medicei exscribendam esse iudicauimus, Waltersius meos, ego illius commentarios suppleui. Frigellii per tres Libros, Alschefskii ubique lectiones obseruauimus; quas quamquam saepe parum accuratas, saepissime imperfectas inuenimus, saepissime etiam in locis obscuris ueritatem expressisse animo gratissimo confitemur.

§ 12. Medicei paene gemellus fuisse uidetur Codex Vormatiensis (Vorm.) siue Borbetomagensis nunc deperditus, ex excerptis tantum Beati Rhenani cognitus in editione Frobeniana secunda quam una cum Gelenio anno 1535 Basileae parauit (u. Praef. Gelenii1 p. 5, uel apud Drak. vii, p. 273). Haec excerpta ad 1. 20. 2 incipiunt, ad 6. 28. 7 desinunt, quia codex, ut testatur Rhenanus, utrimque decurtatus erat. Et ne Rhenani quidem ope semper patet quid in locis ab illo tractatis in hoc codice steterit. Saepe enim Rhenanus de codice nihil disertis uerbis testatur, sed ueterem uel antiquam uel germanam lectionem commemorat; quam, etsi Drakenborchius (ad eo sustentata 2. 34. 5) codicum quos ante oculos Rhenanus habebat lectionem semper indicare iudicat, ex adnotatione Rhenani ipsius ad 2. 18. 4 aliquotiens a Vormatiensi discrepuisse probabile2 uidetur.

1 De codice quo Gelenius utebatur in Lib. VII-X loquemur in Praef. Voluminis Secundi huius editionis.

2 Nec tamen certum; nam et credi potest Rhenani uerba 'ita

« IndietroContinua »