Immagini della pagina
PDF
ePub

C. IULII CAESARIS

BELLI GALLICI

LIBRI VII

A. HIRTII LIBER VIII

RECENSUIT

APPARATU CRITICO INSTRUXIT

HENRICUS MEUSEL

BEROLINI

W. WEBER

MDCCCXCIV

[ocr errors][merged small][ocr errors]

HERMANNO IOANNI MÜLLER

D. D. D.

H. MEUSEL

111152

PRAEFATIO.

Quae ratio inter vetustissimos Belli Gallici Caesariani codices intercedat facillime ex hoc quod subieci stemmate cognoscitur:

[blocks in formation]

certum et

Duo distinguenda esse librorum manu scriptorum genera quamquam ex communi fonte omnes ducti sunt exploratum est, nec minus certum est ad textum quem dicunt constituendum neutro horum codicum genere nos posse carere; nihilo minus nulla adhuc extat editio ex qua satis accurate quid singulis locis in utroque codicum genere scriptum sit possit cognosci. Alterius quidem generis (a), quod Nipperdei auctoritate permoti plurimi optimum vel integrum et iudicaverunt et dixerunt, libri vetustissimi satis magna cura et diligentia collati sunt; alterum (8), cui interpolationis notam inussit Nipperdeius, contemptum ac paene neglectum iacuit. Ac Schneiderus quidem et ipse Nipperdeius optimos huius generis codices nondum cognitos habuerunt; Frigellius primus satis diligenter et Thuaneum (a) et Ursinianum codicem (h) comparavit, verum tamen non raro aut Thuanei aut Ursiniani lectionem praetermisit; Dübnerus multo neglegentius eosdem adhibuit libros; atque etiam Holderus parum religiosus fuit in huius generis codicibus conferendis. Non temere haec a me dicta esse cognoscet qui vel exiguam partem huius editionis cum Frigellii, Dübneri, Holderi editionibus comparaverit. Exempli causa commemoro in extremis 18 capitibus primi libri lectiones quae in omnibus huius generis (B) codicibus extant omissas esse a Frigellio 14, a Dübnero 66, ab Holdero 46; praeterea singulis codicibus tribuitur quod omnibus commune est a Frigellio 43, a Dübnero 7, ab Holdero 13 locis. Quapropter,

« IndietroContinua »