Immagini della pagina
PDF
ePub

latus esse. Exemplum nostrum hujus editionis operum omnium caret epistolis: sed quia ejus repetitio est in Ascensiano, hinc ejus indolem cognoscere licuit. Et hæc quidem seculi quintidecimi exempla sunt, quibus

usus sum.

Iis igitur comparandis hoc primum didici, principes illos textus Ciceroniani emendatores iis exemplis aut omnino non, aut tantum uno et altero, nec denique satis diligenter usos esse. Romano quidem exemplo nullum omnino usum esse, liquido pronunciare possum. Nam nemo eorum omnium ejus mentionem facit, aut ejus usum commemorat, cum et pro conjecturis interdum proponant lectiones, quæ in eo sunt; aut lectiones novas afferant, quas in nullo edito exemplo esse dicant, cum sint in illo exemplo; aut hæreant in vulgata lectione, cum per illud exemplum se potuissent expedire; aut denique vitia non viderint, quæ illo admoniti tollere potuissent. Uno et altero exemplo defungar. In L. IX. ep. 22. ad Pætum est locus, ubi Cicero narrat, aliquem in senatu perobscene dixisse, culpam hanc majorem an illam dicam? Hic quidam hærent in verbo culpam. Gruterus memorat, Politianum in libro suo corrigi voluisse pulpam. Enimvero id ipsum verbum est in exemplo Romano: quod ego sine hæsitatione in textum recepi. Tum XV. 4. quam Victorius quidem lectionem pro conjectura sua adfert, omnino iis, notabilem illam, Gebhardus autem dicit esse in Ms. Vaticano, ea ipsa est in illo Romano exemplo: unde et conjici potest, id ex illo maxime libro Vaticano ductum esse. Idem reperi de exemplo Mediolanensi, quod ego cum Romano emendatissimum cognovi. Nemo ejus mentionem fecit, nemo ex eo profecit, cum in eo sint plura vulgatis meliora, ut e notis nostris licebit cognoscere. Quocunque pretio exemplum Jensonianum vel ipsum redemissem, vel ejus usum sed nulla neutrius facultas data est. Nempe reliqua sunt talia veterum scriptorum exempla: sed latent in bibliothecarum tum privatarum, tum publicarum inprimis tenebris, et oculis usibusque eruditorum subtrahuntur; nisi şi dominorum vel vivorum, quod tamen raro fit, liberalitate idoneis viris innotescunt, vel morte in lucem redeunt : veluti auper in manus meas venit exemplum librorum de Oratore,

a Pannartio et Sweinhemio in monasterio Sublacensi fa ctum, quod in bibliotheca obscuri ecclesiæ ministri in Batavis diu ita latuerat, ut nemo istis in terris, ne Meermannus • wávu quidem, sciret; qui de illo genere exempli in Origg, typographicis p. 246. ita loquitur, ut id exemplum nunquam eum vidisse appareat: nam ei adjunctos esse suspicatur ceteros minores oratorios libellos, ut in repetitione scilicet illorum de Oratore libroruin Romana; quod secus esse, res docet. Itaque soleo optare, ut tales libri in bibliothecis privatis potius sint, unde per intervalla in lucem adspectumque prodire, et offerre se oculis usibusque eruditorum possint.

Alia illius seculi exempla, quanquam vel habeo ipse, vel inspexi quædam, (ut, quæ Hubertini Clerici commentarios adjunctos habent,) nihil criticæ opportunitatis habent. Itaque post ea, quæ dixi, et sequentis ætatis exempla perspexi, si quid in iis esset, quod inservire usibus meis præsentibus posset. Ejus seculi autem prima editio est Aldina a. 1502, repetita a. 1512. et in editione operum Ciceronis universorum a. 1519. sq. In prima illa, dicit Aldus, hoc actum esse, ut quam accuratissime textus ederetur; sed a quo id curatum sit, et quibus librorum subsidiis, de eo nihil tradit. Altera editio quoque nihil aliud habet, quam textus accuratissime recogniti professionem in titulo. Itaque hic textus Aldinus nullum in delectu lectionum momentum facit, nisi ubi aut consensus aliorum librorum adjuvat, aut res ipsa. Et satis hodie constat, quantum sibi sumserint in textu mutando, qui libris Aldinis edendis præfuerunt. De ceteris, qui inter opera Ciceronis universa epistolas recensuerunt et emendarunt, quorum principes sunt Victorius et Manutius, ut ante dixi, nihil habeo dicere, præter ea, quæ in recensione editionum illarum tradita sunt in Tomi primi præfatione.

His igitur præsidiis adjutus in textu harum epistolarum constituendo elaboravi secundum eas rationes, quas me secutum esse, in eadem illa præfatione demonstravi; confidoque, textum a me plurimis locis emendatiorem esse factum, præsertim in hanc partem, ut latinitas melior et Cicerone dignior sit, quod in hac parte Ciceronianorum librorum

tanto magis curandum putavi, quod per eam fere aditus fit juventuti ad Ciceronianam et veram latinitatem cognoscendam, quam deinde et ipsa in scribendo sequatur. Scr. d. X. Apr. a. C. cIo 1ɔCC LXXIV.

M. TULLII CICERONIS

EPISTOLARUM

AD

DIVERSOS

LIBRI XVI.

LIBER I.

AD

P. LENTULUM.

ARGUMENTUM.

Rex Egypti Ptolemæus, a suis ejectus, ut ab Romanis restitueretur, cupide largitionibus laboravit. Obstabat Sibyllinum carmen, quod vetabat Egyptium exercitu juvare. Quidam censuerunt, ut Lentulus, Cilicia proconsul, sine exercitu reduceret: alii, ut Pompeius. Quid actum de his in senatu fuerit, Cicero perscribit.

X

M. T. C. P. LENTULO PROCOS. S. D.

[ocr errors]

EGO omni officio, ac potius pietate erga te, 1 ceteris sa- p. 2.. tisfacio omnibus: mihi ipsi numquam satisfacio. Tanta a. enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, 2 quia le tu, nisi perfecta re, de me non conquiesti, ego non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem. In causa hæc sunt. Ammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat. Res agitur per eosdem creditores, per quos, cum tu aderas, agebatur. Regis causa, si qui sunt, qui velint,

1 ceteris s. omnibus &c.] In Ms. nostro ceteris in textu non est, sed in margine alia manu: potestque commode abesse. pro mihi ipse scribendum mihi ipsi: nam est in oppositione: ceteris omnibus-mihi ipsi. ita latinitas vera postulat, et sic centies alibi. Sic L. III, 1. quem omnibus-quem mihi ipsi antepono: ubi male Grævius mihi ipse.

2 qui tu ego, quia non &c.] Valde discrepant scripti et edd. in his: alii pro qui tu habent quia tu, ut edidit et

Grævius; alii cum, ut Jo. Spir. Rom. alii ut Gu. quoniam: nec consentiunt viri docti. Nempe non cognitam habuere veram structuram sententiarum. Ratio est duplex et subjectum duplex, tu et ego: sed particula causalis quia tantum semel debet esse, sic: ut, quia tu, nisi perfecta re, de me, non conquiesti, ego non idem in tua causa efficio &c. alterum ergo quia delendum, nec salva latinitate et collocatione legitima stare potest. addi tum est a glossatore. Itaque delevi.

་་

the

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt. pretend Senatus religionis calumniam, non religione, sed malivolentia, et illius regiæ largitionis invidia comprobat. Pompeium et hortari, et orare, et jam liberius accusare, et monere, ut magnam infamiam fugiat, non desistimus. Sed plane nec Hey dresnel after In his conduct precibus nostris, nec admonitionibus relinquit locum. Nam east foundation, for cum in sermone quotidiano, tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia majore quisquam, neque gravitate, nec studio, nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum, et amoris erga b. te sui. Marcellinum tibi esse iratum scis. Is, hac regia causa excepta, ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit. Quod dat, accipimus: quod instituit referre de religione, et sæpe jam retulit, ab eo deduci non potest. Res ante Idus acta sic est. nam hæc Idibus mane scripsi. Hortensii, et mea, et Luculli sententia cedit religioni de exercitu, (teneri enim res aliter non potest,) sed ex illo senatusconsulto, quod te referente factum est, tibi decernit, 3 ut regem reducas: 4 quod commode facere possis: ut exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus tres legatos decernit, nec excludit Pompeium; 5 censet enim etiam ex iis, qui cum imperio sint. 6 M. Bibulus tres legatos decernit ex iis, qui privati sint. Huic assentintur reliqui consulares, præter Servilium, qui omnino reduci negat oportere et Volcatium, qui, Lupo referente, Pompeio decernit: et Afranium, qui assentitur Volcatio: quæ res auget suspicionem Pompeii voluntatis. nam advertebantur Pompeii familiares assentire Volcatio. Laboratur vehementer. inclinata res est, Libonis et Hypsæi non obscura concursatio et contentio, omniumque Pompeii familiarium studium, in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere videatur: cui qui nolunt, iidem tibi, 7 quod eum ornasti, non sunt amici. Nos in causa auctoritatem eo minorem habemus, quod tibi debemus. Gratiam autem

affectry hisse

[ocr errors]

3 ut regem reducas] Male edd. pr. deducas, quod et Gruterus secutus est. de reducendo et restituendo Ptolemæo agebatur, non de prosequendo et de ducendo. sic et paullo post est,

4 quod c. facere possis] In h. 1. valde dissentiunt libri ser. et edd, fluctuantes inter commodo reip. f. p.commode vel commodo f. p. commode idf. p.-commode vel commodo rem f. p. Primum c. reip, est in ed. omnium prima Romana, quod pro conjectura affert Manutius, ediditque 1534. Victorius. alterum commode f. p. in ed. Jo. Spir. a. 1469. ed. 1471. commodo f. ed. Med. commode id Ms. noster, ede correctione. denique commodo

rem f. Vict. ed. 2. alii ut Gu. commode r.f. p. mihi optimum videtur, quod commode facere possis: rem et id glossatoris esse.

5 censet enim ex iis, qui cum imperia sunt] „Scr. sint, quia sic Gu. et edd. primæ habent, recepi,

6 M. Bibulus qui pr. sunt] Hæc in ed. Grut. exciderunt, ut opinor, ca. su ac temere. nam nihil admonet, sunt autem in edd, omnibus, et Bibuli, hujusque sententiæ, infra, hoc ipso libro ep. 2. mentio iterum. Sed hic quoque sint legendum.

7 quod eum ornasti] Nempe decer nenda præfectura annonæ,

« IndietroContinua »