Immagini della pagina
PDF
ePub

OPERA OMNIA

EX RECENSIONE

JO. AUG. ERNESTI

QUI ET NOTAS SUAS

ADJECIT.

VOLUMINIS TERTII

PARS PRIMA.

EPISTOLÆ AD DIVERSOS.

AD FAMILIARES

OXONII,
IXCUDEBANT COLLIN@WOOD BT SOCII.
Prostant venales apud W. H. LUNN, J. MACKINLAY, J. MAWMAN,
W. MILLER, T. PAYNE, R. H. EVANS, J. FAULDER, Londini;

et J. Cooke, J. PARKER, Oxonii.

MDCCCX.

John S. Lawrence Estate

gt

5-15-1925

i

[merged small][ocr errors]

NULLA

pars

librorum Ciceronis tam diligenter ac sæpe tractata est a Criticis et interpretibus, quam Epistolæ ad Diversos. Causa erat, quod harum lectione fere ad Ciceronis libros, omninoque latinitatem veram et exquisitam cognoscendam, denique etiam ad eloquentiam latinam comparandam aditus optime fieri juventuti putabatur: quæ opinio et consuetudo etiam ad nostram ætatem permansit. Nec in eo fefellit viros doctos ratio. Etenim nullum est genus orationis, cujus non exempla habeat hic liber: nullum prope genus rerum in vita humana occurrentium, de quo quidem dici ac scribi debeat, quod non in epistolis his tractetur apte ad personas: nullum genus venustatis, pulcritudinis, cujus non sensu imbui earum lectione possit juventus, præsertim si accedat interpres idoneus. Tum inprimis ex iis facilitatis venustæ et simplicitatis sensus facillime accipi potest, quo deinde in scribendo ac dicendo regatur oratio. Itaque et harum epistolarum plura, quam ceterorum librorum, exempla facta sunt calamis primum, deinde formis æneis. Credo et propterea sæpe exemplis operum Ciceronis universorum hoc epistolarum volumen deesse, aut præter ceteras partes omnes maculatum esse ada scriptis inter versus et per margines glossis, ac notis, a magistro scilicet audiendo acceptis, quod ea pars maxime in puerorum et '

magistrorum manibus esset: quod et in exemplis scriptis, uti meo, reperi. Sed ut illa multitudine et varietate exemplorum aditus patefactus est vitiis pluribus : sic vicissim multitudine eorum, qui eas epistolas emendando interpretandoque tractarunt, correctiores factæ sunt. Sed omnium diligentissime in iis versati sunt duo illa literarum ornamenta in Italia, Paulus Manutius et Petrus Victorius: ille quidem maxime diligentia interpretandi, hiç etiam ad

VOL. III. P, I.

fidem librorum antiquorum et bonorum corrigendo. Nam hic quidem, cum in ceteris partibus Ciceronis admodum pauca dederit ex utroque genere, in epistolas has ita scripsit, ut perfectum et interpretis et Critici Ciceroniani exemplum et voluisse proponere, et re vera proposuisse videretur. Itaque ejus in has epistolas notæ pro schola veræ Criticæ discendæ a doctissimis viris sunt habitæ. Vidi exemplum hujus Commentarii e Gryphiorum officina, filio peregrinaturo datum a Jac. Gothofredo, in quo sua' manu hoc munusculum ita commendaret, ut nullum diem prætermitti a filio vellet, cujus non partem aliquam in eo legendo consumsisset. Post hos autem etsi plures, vel ex alterutra, vel utraque parte, prodesse studuerunt Epistolis his: tamen primas deberi existimatum est Jano Gebhardo, qui in excutiendis libris scriptis et editis, et inde constituendo textu, diligentissime est versatus ; post hunc autem Jo. Georgio Gravio.

Post horum tot ac tantorum virorum doctissimorum operam, his epistolis corrigendis et constituendis navatam, nihil reliquum videri poterat, in quo prodesse cujusquam vel ingenium vel diligentia posset. Enimvero, cum ego sæpe et legendis his epistolis, et vero etiam interpretandis, quod a me decies amplius factum est, omnia textus Gruteriani et Græviani excuterem diligentissime, et ad latinitatis, Ciceronianæ inprimis, elegantiam exquisitam exigerem sæpius, plura animadverti, in quibus correctio esset quærenda: quam etiam interdum mihi visus sum reperisse. Ad extremum, ad recensionem totius textus cum accessissem, comparandis libris scriptis, et editionum primarum exemplis, tum meliores vulgatis lectiones reperi, tum etiam mearum correctionum plures firmari eorum consensu vidi, ut mihi jam videar textum harum epistolarum multis locis emenda tiorem studiosis Ciceronis tradidisse.

Usus sum in hac recensione mea primum tribus libris.. <scriptis, uno meo, duobus Guelferbytanis, menubranaceis omnibus, denique excerptis e chartaceo Gorlicensi, diligentissime cum exemplo Græviano collato a Jo. Gotfr. Geislero. cum in ejus civitatis Gymnasio literas doceret, nunc Gymnasii Gothani Rectore, et a Ducis Gothani consiliis eccle.

siasticis, viro elegantis et accuratæ doctrinæ. Codex meus ceteris antiquior est, seculi, ut videtur, decimi aut undecimi: Guelferbytani paullo recentiores, Gorlicensis etiam his, vitiosissimus ille quidem, sed tamen interdum meliores lectiones servans, aut earum vestigia retinens. Meus liber caret libro octavo: subinde est manu secunda, nec ea una, currectus et interpolatus, sed tamen antiqua, simili scripturæ seculi tertii decimi aut quarti. Græca a prima manu non habet, sed interdum tamen addita sunt a manu secunda, ea literarum forma, quæ Sec. XIII. et XIV. fuit, mistis literis minutis et majoribus. Liber Guelferbytanus primus, qui olim Gudii fuit, omnes libros et epistolas habet; at secundus caret libro primo, secundo et octavo : etiain in L. VII. non est ep. 23. et 24. sed hic illo antiquior est. In notis nostris ubi Gu. est, utrumque exemplum intelligi debet. Græca neuter habet: sed in secundo lacunæ relictæ sunt; in primo nullæ, sed pro nota deficientium Græcorum litera g. interposita est.

Libris editis usus sum antiquissimis, præter Jensonianum, omnibus, quorum quidem notitia tradita est : Romano Pannartii et Sweinshemii, anni 1472. quæ est repetitio prioris a. 1467. curati a Jo. Andrea Aleriensi, cujus usum mihi ill. Duvius indulsit, ut et duorum Venetorum, Jo. Spirensis, primi quidem, anni 1469. quam editionem Gebhardus omnium primam appellat aliquo loco, valde illius mutili, L. VIII. et L. IX. initio, neinpe e Ms. ducti, qualis noster est; alterius a. 1471; tum altero ejusdem anni meo, qui Wendelini Spirensis videtur. Nihil in textu discrepant hi duo. nam et vitia operarum communia habent, veluti IX, 2. extr. ubi utraque sola habet gravare reip. errore scil. operarum, pro gnavare reip. i. e. navare, quod ceteræ omnes habent: item IX. 6. utar ubique pro vulgato utrobique. Ad calcem alter, Duvianus ille, habet versus in laudem Ciceronis, noster nihil, præter anni notam. Cum his etiam plane consentit. editio Veneta an. 1480. quæ est in Bibl. Senatus Lipsiensis. His accessit exemplum Mediolanense, per Phil. Lavagniam curatum, sæpe illud repetitum, etiam 1478. cujus anni exemplum ipse babeo. Ejus textus non videtur in primam editionem operum universorum a Minutiano il

« IndietroContinua »