Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 310.

Ap. Clau

Plautius

rendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi ultro U. C. 442. arma Etrusci inferrent. Eadem in comparando cohibendoque bello consilia et apud Etruscos fuere: neutri finibus egressi. Et censura clara eo anno dius et C. Ap. Claudii, et C. Plautii fuit; memoriæ tamen fe- censores. licioris ad posteros nomen Appii, quod viam muni- Appia via. vit, et aquam in urbem duxit, eaque unus perfecit; quia, ob infamem atque invidiosam senatus lectionem verecundia victus, collega magistratu se abdicaverat. Appius, jam inde antiquitus insitam pertinaciam familiæ gerendo, solus censuram obtinuit. Eodem Appio auctore, Potitii, gens, cujus ad aram Potitia gens Maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, intra an servos publicos, ministerii delegandi caussa, sollem-stincta. nia ejus sacri docuerat. Traditur inde dictu mirabile, et quod dimovendis statu suo sacris religionem facere posset, quum duodecim familiæ ea tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos: nec nomen tantum Potitiorum interisse, sed censorem etiam Appium, memori Deum ira, post aliquot annos luminibus captum.

num ex

[ocr errors]

XXX. Itaque consules, qui eum annum secuti U. C. 449. sunt, C. Junius Bubulcus tertium et Q. Æmilius A. C. 309. Barbula iterum, initio anni questi apud populum, deformatum ordinem prava lectione senatus, qua: potiores aliquot lectis præteriti essent; negaverunt, eam lectionem se, quæ sine recti pravique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, observaturos: et senatum extemplo citaverunt eo ordine, qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium fuerat. Et duo imperia eo anno dari cœpta per populum, utraque pertinentia ad rem militarem: unum, ut tri

navales creati.

U. C. 443. buni militum seni deni in quatuor legiones a populo A. C. 309. crearentur; quæ antea, perquam paucis suffragio populi relictis locis, dictatorum et consulum ferme fuerant beneficia tulere eam rogationem tribuni Duumviri plebei L. Atilius, C. Marcius. Alterum, ut duumviros navales classis ornandæ reficiendæque caussa idem populus juberet: lator hujus plebisciti fuit M. Decius tribunus plebis. Ejusdem anni rem dictu parvam præterirem, ni ad religionem visa esset perTibicines tinere. Tibicines, quia prohibiti a proximis censorelinquunt Romam. ribus erant in æde Jovis vesci, quod traditum antiquitus erat, ægre passi, Tibur uno agmine abierunt: adeo ut nemo in urbe esset, qui sacrificiis præcineret. Ejus rei religio tenuit senatum; legatosque Tibur miserunt, ut darent operam, ut hi homines Romanis restituerentur. Tiburtini, benigne polliciti, primum adcitos eos in curiam hortati sunt, uti reverterentur Romam : postquam perpelli nequibant, consilio, haud abhorrente ab ingeniis hominum, eos adgrediuntur. Die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum caussa invitant, et vino, cujus avidum ferme genus est, oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno vinctos Revehun- conjiciunt, ac Romam deportant: nec prius sensere, quam, plaustris in foro relictis, plenos crapulæ eos lux obpressit. Tunc concursus populi factus, inpetratoque, ut manerent, datum, ut triduum quotannis ornati, cum cantu atque hac, quæ nunc sollemnis est, licentia per urbem vagarentur: restitutumque in æde vescendi jus iis, qui sacris præcinerent. Hæc inter duorum ingentium bellorum curam gerebantur.

tur.

XXXI. Consules inter se provincias partiti;

A. C. 309.
Res gestæ

Junio Samnites, Emilio novum bellum Etruria U. C. 443. sorte obvenit. In Samnio Cluviam, præsidium Romanum, quia nequiverat vi capi, obsessum fame in in Samnio. deditionem acceperant Samnites, verberibusque fœdum in modum laceratos occiderant deditos. Huic infensus crudelitati Junius, nihil antiquius obpugnatione Cluviana ratus, quo die adgressus est mœnia, vi cepit, atque omnes puberes interfecit. Inde victor exercitus Bovianum ductus: caput hoc erat Pentrorum Samnitium, longe ditissimum atque opulentissimum armis virisque. Ibi quia haud tantum irarum erat, spe prædæ milites accensi, oppido potiuntur: minus itaque sævitum in hostes est: prædæ plus pene, quam ex omni Samnio umquam, eges tum, benigneque omnis militi concessa. Et postquam præpotentem armis Romanum nec acies subsistere ullæ, nec castra, nec urbes poterant; omnium principum in Samnio eo curæ sunt intentæ, ut insidiis quæreretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus excipi ac circumveniri posset. Transfugæ agrestes et captivi quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem adferentes, quæ et vera erant, pecoris vim ingentem in saltum avium compulsam esse, perpulerunt, ut prædatum eo expedita ducerentur legiones. Ibi ingens hostium exercitus itinera occultus insederat, et, postquam intrasse Romanos vidit saltum, repente exortus cum clamore ac tumultu incautos invadit. Et primo nova res trepidationem fecit, dum arma capiunt, sarcinas congerunt in medium: dein, postquam, ut quisque liberaverat se onere, aptaveratque armis, ad signa undique coibant, et notis ordinibus in vetere disciplina militiæ, jam sine præ

A. C. 309.

U.C. 448. cepto ullius sua sponte struebatur acies, consul, ad ancipitem maxime pugnam advectus, desilit ex equo,, et Jovem, Martemque atque alios testatur Deos, se nullam suam gloriam inde, sed prædam militi quærentem, in eum locum devenisse: neque in se aliud, quam nimiam ditandi ex hoste militis curam, reprehendi posse: ab eo se dedecore nullam rem aliam, quam virtutem militum, vindicaturam: conniterentur modo uno · animo omnes invadere hostem, victum acie, castris, exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum tentantem, et loco, non armis, fretum. Sed quem esse jam virtuti Romanæ inexpugnabilem locum? Fregellana arx, Soranaque, et ubicumque iniquo successum erat loco, memorabantur. His accensus miles, omnium inmemor difficultatium, vadit adver sus inminentem hostium aciem: ibi paullum laboris fuit, dum in adversum clivum erigitur agmen : ceterum, postquam prima signa planiciem summam ceperunt, sensitque acies æquo se jam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores, easdemque latebras, quibus se paullo ante texerant, palati atque inermes fuga repetebant: sed loca difficilia, hosti quæsita, ipsos tum sua fraude inpediebant. Itaque ergo perpaucis effugium patuit: cæsa. ad viginti millia hominum, victorque Romanus ad oblatam ultro ab hoste prædam pecorum discurrit.

Etrusci Su

trium obpugnant.

XXXII. Dum hæc geruntur in Samnio, jam omnes Etruriæ populi præter Arretinos ad arma ierant, ab obpugnando Sutrio, quæ urbs, socia Romanis, velut claustra Etruriæ erat, ingens orsi bellum. Eo alter consulum Æmilius cum exercitu ad liberandos obsidione socios venit. Advenientibus Romanis, Sutrini commeatus benigne in castra ante

A. C. 309.

urbem posita advexere. Etrusci diem primum con- U. C. 443. sultando, maturarent, traherentne bellum, traduxerunt. Postero die, ubi celeriora, quam tutiora, consilia magis placuere ducibus, sole orto signum pugnæ propositum est, armatique in aciem procedunt. Quod postquam consuli nunciatum est, extemplo tesseram dari jubet, ut prandeat miles, firmatisque cibo viribus arma capiat: dicto paretur. Consul, ubi armatos paratosque vidit, signa extra vallum proferri jussit, et haud procul hoste instruxit aciem. Aliquamdiu intenti utrimque steterunt, exspectantes ut ab adversariis clamor et pugna inciperet: et prius sol meridie se inclinavit, quam telum hinc aut illinc emissum est: inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur, concinuntque tubæ, et signa inferuntur. Nec segnius ab Romanis pugna initur: concurrunt infensis animis: numero hostis, virtute Romanus superat. Anceps prælium multos utrimque, et fortissimum quemque, absumit: nec prius inclinata res est, quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt. Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque omnes ceciderunt: nullo umquam proelio fugæ minus, nec plus cædis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset; ita ut victores prius, quam victi, pugnandi finem facerent. Post occasum solis signum receptui datum est: nocte ab utroque in castra reditum. Nec deinde quidquam eo anno rei memoria dignæ apud Sutrium gestum est; quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno prœlio fuerat, subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum præsidium : et apud Romanos tantum vulnerum fuit, ut plures VOL. II.

D

« IndietroContinua »