Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 308.

Res in

Etruria

U. C. 444. tis, pertulit legem: et, profectus cum legionibus, ad terrorem traducti silvam Ciminiam exercitus nuper scriptis, ad Longulam pervenit: acceptisque a Marcio consule veteribus militibus, in aciem copias eduxit: nec hostes detractare visi pugnam: instructos deinde armatosque (quum ab neutris prælium inciperet) nox obpressit. Quieti aliquamdiu, nec suis diffidentes viribus, nec hostem spernentes, stativa in propinquo habuere. Interea res in Etruria bene gestæ, gesta: nam et cum Umbrorum exercitu acie depugnatum est; (fusi tamen magis, quam cæsi, hostes, quia cœptam acriter non tolerarunt pugnam) et ad Vadimonis lacum Etrusci, lege sacrata coacto exercitu, quum vir virum legisset, quantis numquam alias antea simul copiis, simul animis, dimicarunt : tantoque irarum certamine gesta res est, ut ab neutra parte emissa sint tela: gladiis pugna cœpit, et, acerrime commissa, ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est: ut non cum Etruscis toties victis, sed cum aliqua nova gente, videretur dimicatio esse. Nihil ab ulla parte movetur fugæ : cadunt antesignani: et, ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies. Ab ultimis deinde subsidiis cietur miles; adeoque ad ultimum laboris ac periculi ventum est, ut equites Romani, omissis equis, ad primos ordines peditum per arma, per corpora evaserint: ea velut nova inter fessos exorta acies turbavit signa Etruscorum. Secuta deinde inpetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium. Tunc vinci pertinacia cœpta, et averti manipuli quidam : et, ut semel dedere terga, etiam certiorem capessere

A. C. 308.

fugam. Ille primum dies fortuna veteri abundantes U. C. 444. Etruscorum fregit opes: cæsum in acie, quod roboris fuit; castra eo inpetu capta direptaque.

nibus armis

XL. Pari subinde periculo gloriæque eventu bel- Samnitium lum in Samnitibus erat; qui, præter ceteros belli acies insigadparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum in- fulgens. signibus, fecerunt. Duo exercitus erant: scuta alterius auro, alterius argento cælaverunt. Forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque humeri teguntur, fastigio æquali; ad imum cuneatior, mobilitatis caussa: spongia pectori tegumentum; et sinistrum crus ocrea tectum: galeæ cristatæ, quæ speciem magnitudini corporum adderent: tunicæ auratis militibus versicolores, argentatis linteæ candidæ his dextrum cornu datum; illi in sinistro consistunt. Notus jam Romanis adparatus insignium armorum fuerat; doctique a ducibus erant, horridum militem esse debere; non cælatum auro et argento, sed ferro et animis fretum: quippe illa prædam verius, quam arma, esse; nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et vulnera, Virtutem esse militis decus, et omnia illa victoriam sequi; et ditem hostem quamvis pauperis victoris præmium esse. His Cursor vocibus instinctos milites in prælium ducit : dextro ipse cornu consistit; sinistro præfecit magistrum equitum. Simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen; non segnius inter dictatorem et magistrum equitum, ub utra parte victoria inciperet. Prior forte Junius commovit hostem, lævo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites, eoque candida veste et paribus candore armis insignes: eos se Orco mactare Junius dictitans, quum intulisset signa, turbavit ordines, et haud dubie inpulit

U. C. 444. aciem. Quod ubi sensit dictator, Ab lavone cornu A. C. 308. victoria incipiet? inquit, et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoria trahet? Concitat milites: nec peditum virtuti equites, aut legatorum studia ducibus cedunt. M. Valerius a dextro, P. Decius ab lævo cornu, ambo consulares ad equites in cornibus positos evehuntur: adhortatique eos, ut partem secum capesserent decoris, in transversa latera hostium incurVincitur. runt. Is novus additus terror quum ex parte utraque circumvasisset aciem, et ad terrorem hostium legiones Romanæ, redintegrato clamore, intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus cœpta. Jam strage hominum armorumque insignium campi repleri; ac primo pavidos Samnites castra sua accepere: deinde ne ea quidem retenta : captis direptisque ante noctem injectus ignis. Dictator ex senatusconsulto triumphavit cujus triumpho longe maximam speciem captiva arma præbuere: tantum magnificentiæ visum in iis, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur: inde natum initium dicitur fori ornandi ab ædilibus, quum tensæ ducerentur. Et Romani quidem ad honorem Deum

insignibus armis hostium usi sunt: Campani, ab Samnites superbia et odio Samnitium, gladiatores (quod specgladiato- taculum inter epulas erat) eo ornatu armarunt,

res.

Samnitiumque nomine compellarunt. Eodem anno cum reliquis Etruscorum ad Perusiam, quæ et ipsa induciarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili victoria dimicat: ipsum oppidum (nam ad moenia victor accessit) cepisset, ni legati dedentes urbem exissent. Præsidio Perusia inposito, legationibus Etruriæ amicitiam petentibus præ se Ro

mam ad senatum missis, consul, præstantiore etiam, U. C. 444. quam dictator, victoria triumphans, urbem est in- A. C. 308. vectus. Quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum: quos populus proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum prætorem declaravit.

A. C. 307.

Samnites.

XLI. Fabio ob egregie perdomitam Etruriam U. C. 445. continuatur consulatus; Decius collega datur. Valerius prætor quartum creatus. Consules partiti provincias Etruria Decio, Samnium Fabio evenit. Is profectus ad Nuceriam Alfaternam, tum pacem petentes, quod uti ea, quum daretur, noluissent, adspernatus, obpugnando ad deditionem subegit. Cum Bene res Samnitibus acie dimicatum: haud magno certamine gesta contra hostes victi: neque ejus pugnæ memoria tradita foret, ni Marsi eo primum prœlio cum Romanis bellassent. Secuti Marsorum defectionem Peligni, eamdem fortunam habuerunt. Decio quoque alteri consuli secunda belli fortuna erat. Tarquiniensem metu Contra subegerat frumentum exercitui præbere, atque inducias in quadraginta annos petere. Volsiniensium castella aliquot vi cepit: quædam ex iis diruit, ne receptaculo hostibus essent: circumferendoque passim bello, tantum terrorem sui fecit, ut nomen omne Etruscum fœdus ab consule peteret. Ac de eo quidem nihil inpetratum: induciæ annuæ datæ: stipendium exercitui Romano ab hoste in eum annum pensum, et binæ tunicæ in militem exactæ : ea merces induciarum fuit. Tranquillas res jam Etruscis turbavit repentina defectio Umbrorum, gentis integræ a cladibus belli, nisi quod transitum exercitus ager senserat. Ii, concitata omni juventute sua, et

Etruscos.

U. C. 445. magna parte Etruscorum ad rebellionem compulsa, A. C. 307. tantum exercitum fecerant, ut, relicto post se in

Contra
Umbros.

Etruria Decio, ad obpugnandam inde Romam ituros, magnifice de se, ac contemtim de Romanis loquentes, jactarent. Quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit, et in agro Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit. Nec Romæ spernebatur Umbrorum bellum: et ipsæ minæ metum fecerant expertis a Gallica clade, quam intutam urbem incolerent. Itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut, si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret, Dicto paruit consul, magnisque itineribus ad Mevaniam, ubi tum copia Umbrorum erant, perrexit.. Repens adventus consulis, quem procul Umbria in Samnio bello alio occupatum crediderant, ita exterruit Umbros, ut alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum bellum censerent. Plaga una (Materinam ipsi adpellant) non continuit modo ceteros in armis, sed confestim ad certamen egit: castra vallantem Fabium adorti sunt. Quos ubi effusos ruere in munimenta consul: vidit, revocatos milites ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, ita instruxit: cohortatusque prædicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum, exiguam adpendicem Etrusci belli conficere jubet: et vocis inpiæ pœnas expetere, qua se urbem Romanam obpugnaturos minati sunt. Hæc tanta sunt alacritate militum audita, ut clamor, sua sponte ortus, loquentem interpellaverit ducem: ante imperium deinde concentu tubarum ac cornuum cursu effuso in hostem feruntur. Non tamquam in viros

« IndietroContinua »