T. Livii ... Historiarum quæ supersunt, ex recens. A. Drakenborchii. Accedunt Gentes et faniliæ Romanorum, auctore R. Streinnio, necnon Ernesti Glossarium Livianum, auctius, Volume 2

Copertina anteriore
 

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 463 - Iam mille armatorum <muri> ceperant partem, cum ceterae admotae <sunt copiae) pluribusque scalis in murum evadebant signo ab Hexapylo dato, quo per ingentem solitudinem erat perventum, quia magna pars in turribus epulati aut sopiti vino erant aut semigraves potabant. paucos tamen eorum oppressos in cubilibus interfecerunt.
Pagina 216 - Tantaque vis frigoris insecuta est, ut ex illa miserabili hominum jumentorumque strage cum se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore nervis vix flectere artus poterant.
Pagina 221 - Hic in provincia consulatum inire consilium erat memori veterum certaminum cum patribus, quae tribunus plebis et quae postea consul, prius de consulatu, qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat. Invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adiuvante C.
Pagina 221 - C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, • haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris vectan- 4 dos ; quaestus omnis patribus indecorus visus.
Pagina 428 - Capitolioque , mulierum turba erat, nee sacrificantium, nee precantium deos patrio more. Sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes : quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris, egestate et metu in urbem compulsa : et quaestus ex alieno errore facilis, quem velut ex concessae artis usu exercebant.
Pagina 83 - Valeria lex, quum eum, qui provocasset, virgis caedi, securique necari vetuisset, si quis adversus ea fecisset, nihil ultra, quam inprobe factum, adjecit.
Pagina 80 - Simulabant ad deos id magis quam ad se pertinere : ipsos visuros ne sacra sua polluantur ; id se optare tantum, ne qua in rem publicam 11 clades veniat.
Pagina 126 - Dein iurare cogebant diro quodam carmine in exsecrationem capitis familiaeque et stirpis composito, nisi isset in proelium, quo imperatores duxissent, et si aut ipse ex acie fugisset aut, si quem fugientem vidisset, non extemplo occidisset.
Pagina 156 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat: nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par: cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus flnitus: vigiliarum somnique nee die, nee nocte discriminata tempora.
Pagina 79 - Habeo auctores, sine ullo memorabili prœlio pacatam ab dictatore Etruriam esse, seditionibus tantum Arretinorum compositis, et Cilnio genere cum plebe in gratiam reducto.

Informazioni bibliografiche